24. variatio de libro VIII
Ille nihil metuens, Christo praestante ducatum,
Navim cum socio, nautis absentibus, intrat;
Sed, ne deficeret in sumptibus, ecce vir unus
A Domino missus, ut creditur, affuit, escas
5
Quae sibi suppeterent portans, cuidamque fideli
Tradens dixit ei: "Conserva, pauperibusque
Fratribus in navi latitantibus ista ministra,
Assignans ipsis, prout esse necesse videbis".