Ardua Francorum dicturo principis arma
Clyo fave viresque doce, quibus invida fregit
Ora, nec immerite cessit, sed restitit ire
Ottonis, quantosque refer superare labores,
5
Quotque sibi dedit instabilis Dea vincere casus.
Nam multi dominus fati magnusque deorum
Emulus ille suos tantis virtutibus annos
Implevit, quod in ore sui languescit Homeri
Pelides et clara stupet cum Cesare musa.
10
Tuque tuis memorandus avis, cuiusque parentum
Insignes elata colit Thuringia laudes,
Quo Parthenopolis exultat presule, quantum
Vtraque gaudebat Carolo Germania rege,
Mitis ades vatemque hedera succinge secunda
15
Daque novam, quam fecundo sub pectore portas
Hippocrenis aquam, nec cum tibi sperne laborem
Ascribi mentemque mee moderare Camene.
Vix molli natura domo puerique tenellis
Exierat cunis, dum Fescennina propinquis
20
Necdum verba notis orsus loqui et ubera primi
Pene bibens anni nec adhuc tractabilis omni
Pro studio matrisque pio nutritur amore,
Que pollens alto sublimis sanguine morum,
Plus virtute nitens, cum Martha sola ministrat
25
Solaque sollicita est, Francorum provida genti
Norica iura regens, tamen hec inter meliorem
Contemplative partem sortita Marie.
Mox prime etatis decurso tempore voci
Promtior et digitis, ad formam ductilis omnem
30
Impubisque puer, matris solertior astu,
Cura sue gentis, cupido quem corde futurum
Expectat dominum, Trivie committitur artis
Artandus studio variasque agnoscere linguas.
Qui non ancipiti discernens mente magistrum
35
Ore bibit situlo. puerum noti computat annis:
Sed gestans in corde virum commenta Sophie
Nobilis inquirit discens quid littera, quid sit
Sillaba, quot partes, que, cuius partis origo,
Quot versus currant pedibus, quid barbarus error,
40
Quid solecismus peccet, quantumque poetis
Indulsit venie cesure larga potestas,
Quid genus et species querit, quid differat, et quid
Accidit appositis, quid syllogismus acutis
Cornibus intrudat, pugiles quibus armet elenchis
45
Magnus Aristoteles, triplicem cum rhetore causam
Discutit, ornatis palpato iudice verbis
Persuadere sciens gnare causamque tueri
Si volet iniustam, iustam corrumpere docte.
Inde viro propior, forti vicinior evo,
50
Spectandus iuvenis prope pubescentibus annis
Et sparsis prima malis lanugine, magna
Parturiens animo non sat cognosse Latine
Gentis habet rivos, sitiens gustare profundos
Grecorum fontes. et statim Cecropis urbem,
55
Cui multis coram superis Tritonia nomen
Immortale dedit, adiens motumque fidelis
Assumens operis, totum sub pectore celum
Ducit et astrorum leges causasque latentes
Cum rebus penetrat, medium quem circulus axem
60
Plus premat, indagat, et quo ferventior, in quo
Sol sit frigidior signo, dum sistat et unde
Libra pares faciat noctes, quo quelibet ortu
Stella micet, quantus septem ferat impetus orbes,
Quamque domum quis possideat, quot passibus a se
65
Ordine quo distent, letalem quis vetet ignis
Insanire senem, quando dea quomodo Martis
Peccet adulterio, segetes quo sidere letas
Leta Ceres faciat, in tempora quatuor annum
Qui bene distinguat, uti proxima suscitet estas
70
Veris luxuriam, gravidum pregnantibus uvis
Temperet autumnum. que mandans omnia celle
Pervigil extreme, cunctis pietate coevis
Effulgens, adicit plures cognoscere ritus.
Et quantum natura suas in corpore vires
75
Extendit, tantum virtutibus, moribus auget.
Se titulis laudum depingens omnibus unus
Iam placet Ernestus, Ernesti nomen in omnes
Proclamant fines, nec nobilitate secundum,
Non aiunt virtute parem. Bavaria tantum
80
Aspirat devota ducem, tantique tyranni
Frena pati tantumque sibi lucescere solem.
Ille domum pulcre referens preconia fame,
Iam totum monstrante virum magnique loquente
Vultu signa animi clypeo maturus et armis
85
Induit ense latus, cognati sanguinis unum
Militie socium, Wecelum nomine, multum
Expertum duraque fide nimis experiendum
Asciscens, hic enim teneri cunabula secum
Lactis agens animis sibi compar crevit et annis.
90
Iam gentis tutela sue patrieque, coruscis
Irradiat meritis, animo custode remoto
Imperat et nulli iam plus fingendus habenas
Contrahit ipse suas, variis spectacula ludis
Exercet, doctam figens balista sagittam,
95
Ludens in gladiis, celeres precedere cursu
Et fessos aptare sciens: sic plurimus illi
Iam favor arridet. omnis pro munere vitam
Expendens miles, preceps in bella satelles
Hoc gaudet Domino, quoniam virtutibus aurum
100
Vilius effundens largitur digna maniplis
Donativa suis. turpem non erigit, aut quem
Curva nimis natura premit, ne fascibus altis
Degens obiectis dediscat parcere servis.
Nam semel a pluvio si torrens ferbuit austro,
105
Nescit habere viam, sed fruges eruit, arva
Mergit et eterna fertur pernicior unda.
Acrior est, si quando miser surrexerit, ortus
Nec meminisse sui scit temporis ipsius, aures
Obturat precibus, a paupere viscera claudit.
110
Contracti dominos ruris quos pauperis agri
Census alit, nec quos magno genus addit Iulo
Morum conspicuos, nature divites intus
Multis exaltat feodis et rebus honorat.
Si quotiens inopis cum divite causa laborat
115
Debilis, in rugas ducto perpendit ocello
Examen trutine, ne currens calculus usque
Erret et oblato tressem preponderet assi.
Non cari se flectit amor, non palpat amici
Blanda manus, nusquam personas accipit et non
120
Curat adulanti lingua precordia pingi.
O penalis homo, tua cur discretio dormit
Et stertit ratio? quid te sacer eris avari
Pascit amor? quare lacrymosa pecunia cogit
Quelibet in facinus? rediit lex Roscia centum
125
Virtutes certo faciens senuisse, liceri
Primas in precio sedes et dulcia vendens
Verba fori: nec nobilis est nisi solus et omnis
Depositi quem nobilitant in fenore nummi.
Prostant iura, fides se parvo perfida questu
130
Prostituit linguamque facit nitor meretricem.
O miseri, vitam cur non in moribus isto
Ducitis exemplo nec vos cognoscitis huius
Principis in speculo, qui fortior esse superbis,
Simplicibus minor assuescens, non lite, sed alto
135
Subiectos domat ingenio. sibi litis agendum
Dum quid sorte videt, equites audacior ipse
Audaces animat, alios in prelia segnes
Munus emit magnasque parit torpentibus iras.
Retrogrados revocat, fugientibus imperat, et dum
140
Leta triumphatis signis victoria magnum
Conducit sub castra virum, blanditur amicis
Militibusque gratesque facit, dissuta resarcit
Corpora vulneribus argenti mentibus egris
Infundens vinum, magni medicus bonus auri
145
Apponens oleum; sic improbus allicit omnes,
Vt solum non bella pati, sed ad omnia secum
Damna rapi vitamque velint exponere morti.
Interea mater viduo cum turture degens
Casta thoro, solum gestans in pectore Christum,
150
Exultat tante prolis dulcedine, gaudet
Quod sua felici tumuerunt viscera partu.
Et cultu formaque decens, in mente columbam
Simplicitatis habens, pollens in divite censu,
Magna gente potens, spernit connubia multis
155
Principibusque petita procis, ne ledere famam
Quo posset nati vel contrectare lucernam.
Temporis illius Cesar mitissimus Otto
Relliquias Troum populos urbemque vocatam
Auspicio tenuit et libertate soluta
160
Aurea restituens Saturni secula pacem
Augustam reddit Latio, imbremque furoris
Teutonici feriens non ortu sistere solis
Sustinet ac obitu, quin extra climata terras
Extra annum positas et nostri sydera celi
165
Imperio terret, Ripheos nomine montes
Transit et indomitas Thanais mansuescere gentes
Cogit Hyperboreas astringens Gadibus undas.
At tantas inter pompas cum tempore fluxis
Cor non apponens rebus, docet exterioris
170
Mortales fastus hominis laudatque deorum
Interiore Deum et credens quantumque supremum
Diluxisse sibi solem mirabilis artis
Pensat opus magnumque Iesu despondet honorem.
Est tibi frugiferis Saxonum funditur arvis
175
Albea, non pressus clivo nec colle levatus,
Sed locus in plano patrie virtutis honore
Laudandus, gentis in quo devotio miri
Et labor auctoris nihilo de monte recisum
Erigit in titulum lapidem, cui nectitur omnis
180
Angulus, et sacri ponit fundamina templi.
Parietibus nisi quadris testudinis arcus
<S>trophis falcantur, Cyo de marmore surgunt
Structure sustentantes onus omne columne,
Et Resus Inachiis horis doctissimus omnes
185
Mentiri formas et rerum ferre colores.
Pingit ibi stupidam Gabrielis voce Mariam
Mox impregnari, puerum sine semine natum
Pannis involvi, positum presepis in arto,
A brutis nosci, primi gaudere iubentur
190
Custodes pecorum, post circumciditur Infans
Appellantque Iesum, tres stella preambula Reges
Conducit, Puer in templo mundatur et intrat
Egyptum profugus atque idola turbat ubique.
Absentem querit Ioseph cum matre, refusas
195
In Cana commutat aquas, baptisma lavandis
Sanctificat culpis, nato dat lumina ceco,
Leprosos mundat, febres et morbida curat
Corpora, restituit linguas auresque recludit,
Siccus calcat aquas et ventos placat, ademtas
200
Corporibus reddit animas et millia quinis
Quinque cibat libis, Zabuli tentamina perfert.
Esurit et lapidum fugiens a iactibus exit,
Eicit e templo vendentes et deitatis
In speciem transit terrens fulgore videntes.
205
Inde sedens asino pueris laudatus Hebreis
Intrat Ierusalem, tinctum paropside panem
In cena Iude tribuit, lavat inde suorum
Extergitque pedes, Iudeis venditur, armis
Corripitur, spinis perplexam ferre coronam
210
Cogitur, irrisus probris cesusque flagellis,
Figitur in ligno, sitiens potatur aceto.
Expirat mortisque domum predatur et ipsam
Intus mortificat, victor de morte resurgit
Noscendusque venit, post mentes discipulorum
215
Roborat et celos ipsis mirantibus intrat.
Propositum dum summa dies, extrema laborem
Dum manus implesset, motus pulcredine facti,
Ductus amore Dei Cesar, multe ditionis
Dote locum ditans: ibi magnum conderet archi
220
Nomen episcopii pluresque filia matri
Hinc facit ecclesias. et sana mente manentem
Hic non esse domum recolens supplexque futuram
Inquirens, magnam maioris federe cambit
Architecturam sacreque dicat legioni
225
Gentis Thebee, quam dira peremit Agaunus
Sanguinis unde suas satiavit Rodanus undas.
Mox Parthenopolis nomen diffunditur urbis
Et celebri famam totum discurrit in orbem,
Cui Deus hoc laudis adicit tribuitque salutis,
230
Vt post non longum dignissima Cesaris uxor
Carnis proiciens vestem reducique reducens
Igne polis animam reliquam commendet in illa
Terre materiam, que Christo tam pretiosum
Depositum letatur humi servare talentum.
235
Illa suis magnos quos viderat Anglia reges
Maior avis claroque patrum preclarior ortu
Mundo prodierat rutilo, quod cogeret astri
Sole sui nostre tenebras rarescere noctis,
Que sub luce pio diffundens nectara vultu,
240
Nocte rigans stratum lacrymis et fletibus undans
Prodigiis fulsit, dum molles spiritus artus
Fugit et angelicis iuncta est Egiva choreis.
Felix illa domus, cui condi nomine tanti
Contigit auctoris, longe felicior altis
245
Semper culta viris, iam felicissima altis,
Cui dono gaudere licet sub presule tanto.
Vxoris de morte dolens spem Cesar in annum
Differt connubii. quem quando Phebus eodem
Evolvit signo, regni maioribus ad se
250
Principibusque viris ex omni gente vocatis
Sic ait: "O mundi proceres regnique fideles,
Quorum posse meum est, per quos mihi debitor orbis
Me sine parte mei iam pridem vivere scitis
Et vacuo merere thoro. sed gloria pleni
255
Vt regni redeat, unam mihi querere duxi,
Que socias mecum mundi moderetur habenas.
Dicite quam tanto censetis nomine dignam
Et que gemmigere succedat iusta corone."
Solliciti proceres regis post verba petentis
260
Magna sive secum consultant mentibus illi,
Que sedeat coniunx, que mutua regna gubernet,
Et celeri mentis oculo quantocius omnem
Lustrarant axem, dum clarior omnibus una
Stella suos miri splendor lumine vultus
265
Percutit: et magnum cogit pallescere solem
Francorum dominia et princeps sine crimine mores
Ostendens vitamque notis et labe carentem.
Hec placet et ratio soli se colligit illi.
Tum regi sponsam ferunt mentesque revelant
270
Consulti: "Regum", dicentes, "optime, durum
Quod petis est, nostrique labant sub pondere sensus.
Sed quia quando rogat maiestas imperat, alti
In faciem loquimur Christi, quod femina lecto
Nusquam digna tuo est, nisi per quam Francia celo
275
Iunctior Eoo et primo contermina soli.
Floret Adelheidis, huius fragrantia mundo
Balsama distillat, oleum venerabile nomen
Omnibus effundit: hanc dignam fama futuram
Destinat imperio, sola hec tibi convenit uxor."
280
Principibus Cesar auditis protinus omnem
Incendit mentem sanctumque sub ossibus ignem
Accipit et domine festinus talia scribit:
"Otto rex regum, cui longa potentia rerum
Servit, Adelheidi stabilem cum pace salutem.
285
Exemplum nomenque tue virtutis tibique
Semper honorandum, quo cunctas vincis et ipsam
Penelopen, que cauta leves laniare labores
Irrita vota procum spes et delusit amantum,
Te dignam nobis consortem iactat et unam
290
Eligit e multis uxorem. Tuque potentum
Annue consilio procerum, concede iugalem
Iurandique fidem thalami. tibi maximus orbis
Dos dabitur, subsolanos calcabis Hyberes
Et Gaditanos, quos iuxta caelifer Atlas
295
Ardentem stellis contorquet fortiter axem.
Tuque Parethonios coges, terrebis Alanos
Et Scytas <habitant> siccis quacumque sub astris.
Te tua Roma colet, Siculis tua dona tyrannis
Impones, tua placatas Alamannia mentes
300
Subiciet, solito cedet Thuringia fastu,
Mansuefacta tuis Saxonum nobilis ira
Procumbet pedibus: sed iam quid plurima dicam?
Quo subcumque tibi populus deserviet orbe."
Cesar ut effudit animum deciesque relegit
305
Voti verba sui, forme regalis in auro
Appendit faciem, legatos mittit honestis
Moribus instructos, quorum reverentior annis
Ascarii comes et studio doctissimus oris
Affatur dominam dicens: "Dignissimus orbis
310
Et rex et dominus, procerum consulta virorum,
Omnis turba petunt, ut quicquid littera presens -
Addit ad exhibitam - tibi dixerit, aure benigna
Accipias gratoque velis deducere facto."
Miratur multum domina et res ambigit ista
315
Quid velit. Huncque pudor, stupor hinc verebunda pudici
Signa ferunt animi. mentemque ut littera dixit
Explicuitque suam, Christum qui cognitor omnis
Est hominis, quem nulla latent abscondita, toto
Consulit ex animo, quos factum spondeat istud
320
Eventus, finem si fors inquirat honestum.
Et mox consilio secum dictante suorum
Imperat acciri natum, ne nescius ille
Quid facto post obiciat. mora nulla vocatum
Tardat reque super verbis respondet adultis
325
Dicens: "O mater, cui unam debeo semper
Hanc animam, cui cuncta mee do tempora vite,
Iam magno gratare Deo votisque precare
Assiduis, cuius si te clementia tanto
Condignam vult esse viro totoque potiri
330
Decrevit mundo, si te consensus in unam
Accessit procerum, votis accedere dignis
Te moneo tantisque peto succedere lectis."
Audito mater nato gavisa remittit
Missos coniugii faciens promissa petiti:
335
Cuius ut attentas populi clamavit ad aures
Rumor, letantur omnes, sua gaudia Cesar
Vix differt, largas expensa divite tedas
Instruit. et proceres solemni convocat omnes
Edicto vadensque viris stipatus utrimque
340
Vindicta iam donatis, sententia quorum
Vtilior regno, quorumque est Nestor in evo.
Herbipolim vadunt. ubi dum celebratio legis
Ac arrhe testata fides connubia pacto
Firmarunt stabili. placidi cui Mogus in undis
345
Absorptus Rheni facit Maguntia nomen,
Hos recipit sacrique thori commercia sanxit.
Arrident superi geminantes tempora nocti,
Pronuba Iuno venit, partus Lucina fecundos
Promittit, faustos Hymeneus concinit annos
350
Felicemque ditat geniali numine lectum.
Vernat humus luditque suis mare blandius undis,
Propitias elementa vices et prospera volvunt
Omina, nil sidus Helene, nil stella comete
Territat, natis nihilum portenditur astris,
355
Quisque sua sedet immotus statione planeta.
Vt tandem de morte sui minus anxia nati
Diva diem faciens Nabatheis exiit undis,
Auleas sternunt famuli cenasque superbis
Exornant opibus. mense ponuntur eburne
360
Aurea vasa super et pulcris pocula signis.
Et postquam excelso posuere sedilia cultu,
Procedens Otto qualis Iunonis ab altis
Iupiter ingreditur thalamis mediusque deorum
Incedens, sacro premitur latus undique vulgo:
365
Sic vadit medius procerum turbaque minorum
Circumstante virum, picto se collocat ostro.
Ipsa dein regina venit, qualisque per altas
Eurote ripas vel per sua Gargara pulcros
Ostentat Diana choros, formosior ipsa,
370
Sic ea virginibus centum comitata marito
Iungitur. et manibus Achelous poscitur, inde
Iussa thoris circumpositis gens tota recumbit.
Et dum longa quies mensis data, carmina mimi
Expediunt, sistris respondent cymbala, dulces
375
Organa concordant voces, lyricisque vielle
Contendunt odis, vocalem tympana rauco
Impediunt strepitu cytharam confundere cantus
Psalterii, cornu certat tybicen adunco.
Cetera depositis epulis per prata iuventus
380
Sidoniis lascivit equis theatrisque recursat
Gramineis et plena iocis certamina ponunt.
Hos bravium invitat rapido contendere cursu
Cestibus et parmis isti committere pugnas
Ardent et dictis animos donisque lacessunt.
385
Hi pulcris preciis unctas agitare palestras
Hortantur, levibus alii certare sagittis.
Cumque dies ludos fecisset tertia, luxu
Magnifico impletos absolvit curia fastus
Inque vias populus diversas scinditur, ac si
390
Plurimus Esquilias naris aurasque secutus
Grex avium intrarit letoque per aera plausu
Diffugiens repetat suetos post prandia nidos.
Ex tunc cum cara Cesar sibi coniuge sacrum
Deducens evum, felices moribus annos
395
Dedicat, ipsa etiam magno pietate marito
Non minor, Admethi cui digne cederet uxor,
Laodamia daret nomen virtutis et una
Yphias immensa quam iactat laude vetustas.
Susceptam discreta togam corroborat orbis
400
In peius consulta statum vergentis et omne
Imperii sustentat <on>us. tantaque gubernat
Ausoniam sub pace domum, in quanta fuit anser
Dum vigil excivit vigiles Senonesque momento
Gallos eiecit, aut dum gestamine levo
405
Obruta succubuit portis Tarpeia reclusis.
Interea fame dux crescens nomine multis
Cesaris et matris mulcet virtutibus aures.
Nec mora legatus illum vocat et venienti
Cesar equum donat horum de gente creatum
410
Dedala quos Circe genuit, dat et altera dona:
Insignem clypeum, media terrente chymera
Intuitus hominum, cuius pars prima leonis
Sevit frendentis, olido pars proxima capro,
Vltima Phitoni similis. pictorque periti
415
Non modicum ingenii visam subtiliter huius
Mundi naturam monstro monstrarat eodem
Margine in extrema, que gens quo preroget arte
Pinxerat egregia: paradisum predicat Indus,
Parthos commendat fugiendo vincere, Persas
420
Ars elata Babel, letatur aromate multo
Dives Arabs, dat Iudeo Ierosolyma nomen,
Euxia complevit Nilo Romaque superbit
Italus et studio celebris viget Attica tellus.
Gallia Parisius floret longeva, beatam
425
Pretendit Parthenopolim Saxonia, fame
Non parve pulcros iactat Thuringia mores,
Nobilis exaltat Zeugem Kartago, bicornis
Hamon magnificat Lybicos, tonsusque columnas
Herculeas hispanus habet, Britannia magni
430
Laudes Arturi, stat florida vere perenni
Tyle predives, exultat Corsica melle,
Creta Iovis cunas allegat, Delos amatum
Intonso hospicium, magna Iunone superbit
Pytagorea Samos, Cypros colit alta Dyonem.
435
Regia suspiciens Ernestus munera visu
Versat in expletum gavisus imagine rerum.
Et postquam pulcra visa satis indole sortis
Incrementa sui diva volvente rotunda:
Cesar eum sine spe sobolis labentibus annis
440
Heredem statuens in natum mitis adoptat
Dicens: "Donec agit vitalis spiritus auras
Et caput hoc longa requie non obruit, illa
Cunctorum finis, tibi cuncta negotia regni
Committo, fas sit iubeo quecumque iubebis."
445
Protinus ille deum sanguis prolesque beati
Stemmatis exsurgens multa virtute superbo
Inflatos animo reprimit frangitque rebelles.
Et quos noster amat mundus, quos dicit amicos
De rapto male viventes Christique cruentam
450
Scindentes tunicam, variis ad tartara mittit
Afflictos penis. pupillos protegit, equo
Defendens inopem gladio, se iudice gaudet
Orphanus, extendit dextram pro paupere, scutum
Opponit, vidue causas confederat, ire
455
In populo leges statuit, titubantia firmat
Plebis scita, brevi vendentes munere iura
Iudicat. Heu! cuius mos est iam summus in aula,
Summus in ecclesiis, <quoniam> vilissimus eris
Iam Petrum corrumpit amor, nec dignus honore
460
Censetur, pro quo sacrum non flagitat aurum.
Hec dux plura etiam condemnat strenuus. unde
Candor nobilium et populi reverentia cani
Tanta clamat cum tollitque sub ethera laude,
Vt de consiliis plus illum Cesar habendis
465
Audiat et voti fines scrutetur in ipso.
Quem tanto eloquio ditavit ab omnibus illa
Pauperis ingenii mater facundia parve
Adiutrix logye, quod eo pulsante laboret
Nil prorsus defensa suo respublica Marco.
470
Et scio si Danaum causa redeunte daretur
Dulichium pictis secum contendere verbis,
Aurea portaret Aiax Thelamonius arma.