Armis indomitus miles, virtute coruscans,
Mente senex fuerat, oris honore placens.
Flore iuventutis vernat, sua consonat etas
Forme, strenuitas corporis alta viget.
5
Etas, forma, vigor floret, splendescit, habundat;
Fama, fides, sensus hunc canit, ornat, alit.
Sed tamen hic giros sequitur, fervescit in usus
Armorum, gaudet magnificare decus.
In tenebris languens dormitat inhertia, virtus
10
Materiam lucis mutuat ipsa sue.
Militis hic studium recolit, quanto sibi maior
Laus canitur, laudis hinc redivivat opus.
Laudis honor calcar virtuti fabricat, ipsam
Instigat rumor, fama perurget eam.
15
Virtutem sopire negat, deducit in actus,
Virtutis causas strenuus omnis amat.
Fulminat in giris, acies dirumpit equinas,
Effringit parmas, cassidis alta secat.
Eius in adventu iam quisque tremiscit, acerbus
20
Defurit obstanti, nec datur ulla quies,
Nec lucrum blanditur ei, nec ducere victos
Appreciat: solum vincere sudat herus.
Extendit famam factis, preciata favoris
Eris pre precio sunt sibi grata magis.
25
Nunc clava, nunc ense ferit, nunc dimicat hasta,
Eratis manicis in vice seva serit.
Hos premit, hos angit, hos vulnerat, hos rapit, illos
Diruit, illorum legat ad astra pedes.
Vt lupus inter oves premilitat, ut leo cervos
30
Terret, sic equites territat ille probos.
Ignibus armorum variis scintillat, equinis
Sed cito nigrescunt flatibus arma viri.
Non hic deponit hastile nepotibus, hastas
Vix sibi frangendas Ida ministrat inops.
35
Talem causatur dominum clipeus, quia fracto
Assere picture deperit omnis honos.
Sepe petit lorica fabros, rubigine rodi
Mallet quam gladii verbera tanta pati.
Mallet Tersitem dominum, mallet, quod adesset
40
Birria gestator: non pateretur ita.
Hic stolide mentis, qui verbera vendicat, iste
Nititur accipiens conduplicare datum.
Exultat conferre manum, quo crebrior urget
Girus, sed cicius disgregat ille choros.
45
Effera vis animi dum sic ardescit in actus,
Invidus illius alter in arma volat.
Alludit quandoque malis mens ceca futuri:
Vt sibi concurrat, mandat iniquus eques.
Mandatis gaudet, vires irritat in iram,
50
Indignans virtus congeminata redit.
Pectora tutatur clipeus, calcaris acumen
Exhortatur equos, lancea fortis erat.
Transforat hic equitem nolens, fit casus amarus,
Causatur dextram, que sibi dextra fuit.
55
Noster eques tali fortune condolet, actus
Hunc piget enormis pregraviore modo.
Gyros exodit, giros devitat, iniquos
Condempnat ludos, horret amata sibi.
Non anime flores patitur marcescere, crimen
60
Confessus delet, facta nephanda lavat
Vt sapiens egrotus agit, qui tempora prima
Conqueritur morbi sive requirit opem,
Ille sacerdotes prudentes consulit, horum
Cella doctrinas ulteriore locat.
65
Precipue precepta tenet vir talia: missam
Devotus semper audiat ipse sacram.
Fama volat dispersa locis pernicibus alis,
Perstridens, veri nuncia plura loquens.
Quamvis mille sonet linguis, communis in unum
70
Consonat: huic equitem non reperire parem.
Iam vulgata patet probitas, candela nitescit
Huius, honestatis sensus ubique sapit.
Laudatur racionis apex, vite sibi format
Argumenta nove, spirat ad omne bonum.
75
Regia maiestas rumores suscipit, illum
Associat, gaudet in bonitate viri.
Hunc in amore ligat dilectio regis, in eius
Fidit consiliis, hunc probat esse probum.
Vnanimis fit ei princeps, hunc sentit Achaten
80
Prefidum, reserat intima cordis ei.
Era refundit hero, mannos largitur, acanto
In Tirio vestes, munera digna sibi.
Quippe modestus eques, letus sermone, paratus
Regis in obsequium, sedulitate placens,
85
Cunctis gratatur, sed cunctis gratior, omni
Gracia festivat gratuitate virum.
Purpurat eloquium, beat illum sensus, honestas
Liliat, informat iusticialis amor.
Hic comes, hic custos regalis corporis, eius
90
Conseritur lateri, fit quasi dextra manus.
Iamque relativant dominans et servulus, ipsos
Alligat officium, mutua cura boni.
Compluit in donis dominans, effundit habunde
Servo, multimodis utilis esse studet.
95
Fit fidus servus, velox ad iussa, benignus
Responsis, vigilans in dominantis opus.
His causis durat horum dilectio, quisquis
Alterna gaudet commoditate frui.
Alter erat miles regi dilectior, ipsum
100
Etatis tenere dogmata prima docens.
Hic dispensator, hic cancellarius, immo
Thesauri custos, omnibus immo preit.
Istos preceptum regis confederat, istos
Rex iubet esse pares milicieque duces.
105
Hos socios statuit, hos iam iam munere palpat,
Comparili pariles hos in amore tenet.
Emula sed virtus iram parit, ira tenorem
Planat amicicie, iamque recedit amor.
Nulla fides regum sociis, non federa servat
110
Curia, quisquis ibi fit canis ossa tenens.
Invidie genitrix est omnis curia, cura
Omnis ibi curat lividiore nimis.
Inpatiens socii fit queque potencia, livor
Successus socii non patienter amat.
115
Sed tactus livore vetus sub fronte benigna
In socii dampnis evigilare studet.
Mens ruit in facinus, facies blanditur, acerbus
Est animus, semper vultus amicat hero.
Fronte columbinat, animo vulpeculat, extra
120
Est rosulans, intus est saliunca ferox.
Mella sapit facies, aloe congerminat intus,
Intus amara latent, frons hylarata patet.
Prodiciosa lues animos alienat ab ore,
Vix tamen os celat interiora viri:
125
O scelus, o livor, o prodicio! quid amici
In mortem sevis, quid sua dampna petis?
Nullus successus longus de crimine, penam
Incudis propriam, proditor, arte tua.
Solus posse sitis, sed nulla potentia durat,
130
Humane sortis labitur omnis apex.
Sic versutus agit, cartis equitantis amores
Inscribit falsos, falsa reponit ita:
"O regina decens, tua gloria causa salutis,
Spes vite, semper sit tibi vera salus.
135
Sublimis bonitas miseri miseretur, amanti
Miti, veraci corda favere solent.
Tu rosa prevernans, flos florum, cella saporis
Nectarei, fragrans nardus odore novo.
Tu michi stella micans, tibi cedit Cressa corona
140
Fulgenti, Veneris sidera luce preis.
Tu michi Leda placens, formosa Semiramis, immo
Lais amata nimis Hermionesve parens.
Certa scias: me torquet Amor, me vulnerat auri
Cuspis, sis parili cuspide lesa, precor!
145
Predatur prestans species michi lumen amanti,
Labra repleta rosis basia grata movent.
Quid non sperat amans? michi iam blanditur ocellus
Sidereus, facies est michi causa spei.
Sculpitur omne decus Nature celte, decore
150
Quolibet excedit Pigmalionis opus.
Subnixis genibus igitur tibi supplico: fastus
Exue, formosam condecet esse piam!
Imminet ex specie quandoque superbia, sed mens
Concordans forme cum pietate viget.
155
Votis sis facilis, precibus concede, miserta
Dilecti venias, esto benigna michi!
Te solam cupio, te solam diligo, quero
Te solam, vite tu basis, ergo vale!"
Proditor ista thoro preponit heri, fuit absens
160
Forsan eques, regem pessimus ille vocat.
Regi predigitat cartam, rex baiulat ipsam,
Huic iubet, explanet significata sibi.
Admiranda legit, ducit suspiria, fletu
Singultat tristi, lecta referre negat.
165
Rex ita: "tu fidei iurasti pignora; quicquid
Continet, hoc nobis enucleare velis!"
Proditor hoc se scire negat, nutu capitali
Convocat hic scribam, conscius huius erat.
Singula significat domino mirante, lacertos
170
Deiactante, caput excutiente nimis:
"Scriptis ne credas, excellentissime," dixit
Sedicionis homo, "falsa videntur ea.
Ille fidelis eques, comes optimus, aptus amari
Omnibus est, omni strenuitate placens."
175
Rex fremit auditis, colera cor fervet, in iram
Estuat, inde furor accidit, inde mine.
Proch, festinat heri rex ad tormenta, quietem
Mens sua non reperit, condolet absque modo.
Zelotipans sine fine dolet, solamine nullo
180
Letatur, vicio carpitur ipse suo.
Consilium monitoris adit: qua morte, requirit,
Perdat herum; cicius fata capessit heri.
Fallax exclamat: "rex, quid proponis! amici
Sis memor! indignus funere iustus erit.
185
Non sine me patietur herus, dampnando sodalem
Me dampnas, mortis si<c> comes huius ero.
Mors hec sola duos tibi subtrahet." heu tibi verum
Clamas, sedicio, fisque profeta mali.
Rex sic: "ambages quid succinis? ille profecto
190
Pessimus, ha, Deus, ha, quod sibi velle subit?
Commaculare thorum regalem, iura mariti
Vsurpare, fidem previolare sitit.
Oblitus meriti, violator federis, expers
Legis, mentis egens, que scelerata parat?
195
Quas penas, quod tormentum, quam mortis amara
Promeruit? regi dedecus iste patrat.
Crimen adulterii, quamvis non damna marito
Gignit, probra tamen perpetuata parit.
Vix solos nutus sponsi patiuntur iniquos,
200
Quis contactus, quis? non homo, corde carens.
In mortem studeas huius properare, necesse.
Istum rancorem finiet hora necis."
"Mi rex, mi princeps, pietas te vincat, ab isto
Transeat iste calix, nec moriatur eques!
205
Me piget heu socii, bonitas sit vestra miserta
Illius, esse decet cum pietate duces.
Sed tamen a vobis rancoris nubila tanti
Pellite, turpe patet zelotipare diu!
Ne vos Fama loquax nimium condempnet, oportet
210
Cautius interitum constituisse viri.
In silva tali struitur pira, flammea virtus
Mollescit lapides, calxque paratur ibi.
Corde ferox opifex fervet, ferventior igne
Rusticus austerus, promptus ad omne scelus.
215
Illi mandetur districtius, advenientem
Comburat primum, cras quoque quisquis erit.
Heu, quid propono miser, heu, tormenta sodalis
Edoceo, secum destino iamque mori!"
Rex livore fremens, odio convictus iniquo
220
Zelotipi, cicius mandat agenda fero.
Memnonis orba parens dum primis fletibus humet,
Rex arcessit herum, tale profatur ei:
"Tu cicius, tu solus eas in lustra, magistro
Fornacis iubeas iussa replere cito!"
225
Carpit iter miles, mortis legatus; at ipsos
Adiuvat innocuos gracia vera Dei.
Dum rectum perlustrat iter, dum devia silve
Circuit, ad missam tunc heremita sonat.
Non timor exterret regis, mundana nec ipsum
230
Impediant, missam plenius audit eques.
Penitet hunc sic corde bono, confessus obedit
Sic confessori, sic documenta tenet:
"Precellens res est satisactio criminis, ipsam
Recte perficiens omnia munda tenet.
235
Vulnera consolidat anime tabentia, morbis
Conficit antidotum, sordida munda facit.
Languores sanat anime, pellit pituitam,
Curat epilempsim, putrida cuncta secat.
Ipsa reconciliat cum summis ima, clientem
240
Cum domino, factum cum fabricante suo.
Hanc in deserto vir maior clamitat, ipsam
Approbat, hec virtus premia summa parat.
Hec animos fortes poscit, precepta tenere
Nobilis est animi, si patienter agat.
245
Res est dira pati desuetum, sustinet alma
Virtus confessos, pregrave mulcet honus.
Est delicatis tristis penitencia, mollis
Nil suffert animus, nil grave temptat iners.
Criminis est lavacrum, mentem sincerat, honestat
250
Corpus, devitat prava, maligna fugat.
Ve trinum patietur homo, qui non agit ipsam,
Hec aquilina notans lingua Iohannis ait."
Ipsa suum conservat herum, fit fida tenenti
Ipsam, sub nostro milite vera patet.
255
Dum misse sacra verba bibit, dum mitis adorat,
Preruit alter eques, prevenit ipse pire.
Querere quid gestum parat hic, subito rapit ipsum
Rusticus, in flammas librat acerbus eum.
Sic scelus in dominum se sepe reciprocat, immo
260
Sic fraus cum domino iustius ipsa perit.
Missa perfecta vir carpit iter, loca dicta
Advenit, agresti regia iussa refert.
Ignifaber digitat exactum, regia dicta
Plenius explanat, se cruce signat eques.
265
Pertremit auditis, Christum laudat, quia corpus
Liberat a tali perdicione suum.
Corporis in dampnum scit tanta parata, recedit
Hymnizando Deo, regia tecta subit.
Rex stupefactus erat previso milite, flentem
270
Respicit hunc, querit, nascitur unde dolor.
De nece consortis lacrimas eques indicat, ipsum
Sic inopinata morte perire dolet.
Militis a scriba rex verum discit, ut ipse
Invidia punctus fata parabat hero.
275
Rex exorat herum, sibi condonet, sibi donet
Candorem mentis, ut duplicetur amor.
Cordis in archano suspirans miles, amarum
Interitum recolens tale perorat eum,
Vt divulget eum sine crimine, prebeat illi
280
Discessus licitum, cor sibi mite ferat.
Se nimis excusat, dat iusiuranda, recedit
Vt sapiens domino sed prohibente tamen.
Falsidicos exhorret eques, quia rumor oberrat
Pessimus, ex falso multa maligna parit.
285
Scit, quod zelotipus semper tabescit, arescit
In livore suo, nec sibi finis adest.
Vt cancer rodit mala zelotipatio, nunquam
Plene curatur, fit recidiva lues.
Ex quo magna semel ingerminat, hinc meditatur
290
Semper rivalis exiciale sui.
Induperatorem petit hic, hunc excipit omnis
Curia, fit meritis officiosus eques.
Princeps hunc equitem sibi iam confederat, illi
Applaudit, mores et sua vita placet.
295
Se magis exaltat humilis, qui supplicat, omni
Nititur, ut placeat, iam sibi quisque favet.
Ad probitatis opus ardescit ut advena, virtus
Conduplicat titulos nobilitatis ei.
Fit simplex, fit facundus, fit amabilis, alta
300
Strenuitate probat, quod probus omnis amat.
Fit cunctis communis herus; quos curia curat,
Mores excercet, donat, amicat, ovat.
De virtute sua iam gaudet Fama, iocatur
Narrando gestus verificata suos.
305
Vt mos est equitum, dominas evisitat, illis
Blandicias, illis verba iocosa serit.
Principis uxor eum iocundum colligit, ille
Plura iocosa notat criminis absque nota.
Multa libens equiti confabulat, ille sereno
310
Verbula corde bibit equiparatque vices.
Sic, sic solatur sua sepius ocia, nec fas
Fedat solamen officiale suum.
Est vir honestati gaudens, ignominiosum
Exhorret dictum, turpia verba fugit.
315
Exodit virtus vicium, viciosus amicat
Se viciis, gaudet par paritate sua.
Se talis tali talizat, amore nepotum
Attrahitur leno, scurra vagante pari.
Est doctrinalis equitis narracio, Nestor
320
In verbis, Ytacus Pallade mentis adest.
Curia dum laudat equitem, dum solus in ore
Percurrit populi, lividus ecce ruit.
Theutonicus fuerat miles sapiensque furorem
Nativum, gestus imperiosus agit.
325
Nec munit cerebrum racionis calculus, immo
Dure cervicis fit quasi bruta lues.
Rancoris causas iustas non invenit, huius
Sola viri bonitas est honerosa sibi.
Sed tamen ut reserat narracio, membra Glyconis
330
Presentat, frater ut Gerionis erat.
Membrorum virtute preest, hunc roboris ornat
Imparitas, omnes viribus ipse preit.
Milicie tamen officii fuit inscius, ipsum
Non ars armorum, non beat usus equi.
335
Miliciam regit ars; usus, prudencia, robur
Efficiunt equitem connumerantque probis.
Horridus aspectu fuerat, sermone boanti
Intonat asperior, terror in ore sedet.
Equivalet cumeram venter voratrumque macelli,
340
Dens furit, ingluvies sordidat atra gulam.
In potum sitiens ut ydropicus, ursus in escas,
Est canis in carnes, vultur in ungue premens.
Omnibus est odiosus heris, sed quisque pavescit
Ipsius vires, quisquis abhorret eum.
345
Prevenit ipse duci, contorquet lumina, frendet
Dente, superciliis horrida signa movet.
Erectus vultum, bili confervidus inquit:
"Pro pudor, iste quis est, iste novellus homo?
Induperatricis fit amasius, iste laborat
350
Vsurpare vices et tua iura thori.
Ista probare volo festinus, nempe fateri
Ipsum iam cogam prodicionis opus."
Talibus auditis quisquis stupet, ipse rubescens
Premiratur eques, dux sine mente sedet.
355
Nec mora, mestus eques verbis tamen ora resolvit,
Cum placidis humilis lene profatur ita:
"O princeps, rigor Astree, tu linea iuris,
Examen recti, canone quoque nitens.
Heres prudentum satagis, tu Iustiniani
360
Lacte reples mentis interiora tue.
Equali causas has dirige lance, novercans
Externo non sit curia vestra michi!
Corde dolens quam tristis eo, quia crimen iniquum
In me sic transfert sedicionis homo.
365
Sepius immeritos infestat, sepe benignos
Fascinat, in facinus germinat eius opus.
Si livore malo, si garrulitate laboret,
Vtitur assueto, vos quoque scitis idem.
Ha, non sum tanti, quod tantum dedecus ausus,
370
Quod tantum facinus ipse patrare velim!
Noli, dux, mentem falsis apponere! non est
Principis ex facili credere turpe nefas."
Dux quasi rivalis odio succenditur, inquit:
"Quicquid proponit, iste probare parat.
375
Iusticie gladium reus imbuet, ista profecto
Vox emissa volat irrevocata sibi."
Sic miles: "princeps excellentissime, solum
Hoc michi triste sedet, quod tibi corda dolent.
Si pugnare libet mecum, non transferat istud
380
In dominam crimen! bella parantur ei.
Obiectum facinus, obprobria prodicionis,
Crimina regine falsificare paro.
Ecce nego, quicquid hic subdolus intonat; errat,
Errat lingosi lingua maligna viri."
385
Princeps fit preceps ad prelia, bella resignat
Crastina, vix suffert principis ira moras.
Expulit iam tenebras lux proxima, delubra miles
Doctus adit, missam supplice mente sapit.
Officio facto petit impiger arma, clientes
390
Accelerant iussum, doctius ipsa parant.
Argento suras includunt, pectora torax
Investit duplex, taurea terga super.
Pulcrior ut pateat aliis, tunicam titularem
Addit, fulgenti cingitur ense latus.
395
Scandit equum celerem, galeam gerit armiger, hastam
Cum parma reliquus: sic sua bella petit.
Venit in Aurora torvus, munitus in armis
Fortibus et fortem fortis agebat equum.
Huc illuc prelassat equum, prohibet stacionis
400
Huic requiem, sonipes dampna furoris emit.
Curia tota silet, bellum dux imperat, illi
Illaqueant galeas, sumitur hasta gravis.
Pectora tutatur clipeus, calcaribus urgent
Quadrupedes, nostri frangitur hasta viri.
405
Alter decipitur, sibi casus surripit hastam,
Dumque sub ascella ponere temptat eam.
Vaginas viduant gladiis, certamen acerbum
Continuant, vires pandit uterque suas.
Divicias galee gladius depauperat, amplas
410
Quadrifidat parmas, picta decora vorat.
Prodigus in donis fit uterque, laborat uterque
Donum largiflua primiciare manu.
Instat vastus eques, miratur Marcius heros
Ex hac mole viri, robora tanta stupet.
415
Vix suffert ictus, volucri circumvolat ipsum
Giro, paulatim vincula sola secat.
Sic fit, cum fluctus scopulo concursat, at ille
Despicit exilis verbera crebra maris.
In vice concurrunt, rumpunt insignia, scindunt
420
Vmbones, galeis multa pericla ferunt.
Toracum squamas dissolvunt iamque rubescunt
Sanguine diffuso, dampna propinqua patent.
Hunc scothomia rapit inspecto sanguine, vrsus
Noctivagat *** iamque recedit homo.
425
Anceps pugna diu fuerat, plebs tota stupescit,
Que virtus nostri corpore regnat heri.
Se levis inclipat, hastam lapsam capit, hasta
Fortis erat, canabi sed religata fide.
Cuspis acuta nitet, ad fatum prompta fit, ipsa
430
Fit fatalis hero forte relapsa suo.
Hastam supponit dextre, calcare magistro
Alas sumit equus, equora recta volat.
Dum nox ceca tenet reliquum, noster petit ipsum,
Auxilio calibis transforat hasta latus.
435
Non ursina cutis, non torax duplice squama,
Non artus vasti prevaluere neci.
Corruit ut quercus, quam radix egra retentat,
Dum furit ira Nothi seu Borealis hyems.
Sic moritur sine "confiteor" nec vera revelat
440
Patrati sceleris, sub Stiga vertit iter.
Laudis honor insignit herum, quia flore nitescit
Milicie, laudis lux micat orta diu.
Mens tamen augusti non est satiata, dolore
Zelotipantis adhuc tristior ipse fremit.
445
Imminet in ripis Reni scopulus gravis, altus
In frontem, quantum missa sagitta petit.
Venerat huc princeps fortassis milite multo
Concomitatus, adest consocialis eques.
Mirantur faciem rupis, conscendere culmen
450
Exultant, defert mens levitatis eos.
Dum vario sermone levant sua seria, rector
Turgens concepti tabe, profatur ita:
"Nulla diu requies nec gaudia vera marito,
Qui gerit inclusum zelotipantis onus.
455
Mirum, vix odium rivalis terminat eius,
Vrticas semper area mentis alit."
Iam suspirat eques, fortune discutit iras,
Corda ducis trutinat, nescit inesse lupum.
"Non asscribo michi scelus hoc," ait, "attamen istud
460
Expurgare nefas sum quoque promptus adhuc.
Integer ut sit amor, maiestas imperialis
Quelibet iniungat, omnia iussa probo.
Istius immunis sum criminis, istius actus
Excessus reprobo, tale refello malum."
465
Inquit rector atrox: "specula de rupis in undas
Prosilias, nobis hec satisacta placent."
Miles sic: "precertus eo me perdere gliscis,
Mens tua sudat in hoc, me iuvat alma fides."
Hic animi fortis confutans probra, retractis
470
Iam tunicis, audax prosilit absque mora.
Hunc divina favens bonitas deliberat, immo
Illesus miles littora plana rapit.
Omnes miratur equitis tolerancia, princeps
Inde refert: "mea mens exsaturata sedet
475
Integra firmetur dilectio, cuncta resigno
Tutele, nostri baiulus eris eris."
Vir sic: "promissi reddatur gracia, dampno
Divicias, mundi gloria vana iacet.
Eligo celestem Dominum, qui corda suorum
480
Scrutatur, iustos qui racione regit."
Donat equos, donat phaleras, commutat amictus,
Eligit, ut vivat solus, egenus, agens.
Carpit iter solus, vestigat littora Reni,
Semita prospicitur aspera, lata parum.
485
Vir tamen hanc sequitur, nemorosa subit loca, tandem
Planiciem reperit, deliciosa patet.
Est locus egregius, genio spectabilis, arte
Compositus, faciem format uterque loci.
Nature prelarga manus, lasciva voluntas
490
Humoris dulcis plura fluenta creant.
Hic heremita diu fuerat studiosus agendi,
Herbarum cultor, insitionis amans.
Cultibus insudat, patitur dum prima laborem
Etas, nec senium membra quiete ligat.
495
Ramos fecundat silvestres, inserit ipsis
Fructificanda, secat, que resecanda probat.
Sic rebus Natura modos varios dedit, ille
Sponte sua pariunt, ars bona nutrit eas.
Hic pomus floris rubicundi nascitur, ista
500
Natura redolet, hec magis arte valet.
Hic pirus absque mero prebet pira grata, venenum
Nec sapiunt, Regulum vendicat eius honor.
Esculus in fructu lapidescit: prima corona
Phebeio crini, dum sua laurus abest.
505
Horrent castanee turbantes viscera, sorbus
Apta lienteriis ponticitate rubet.
Corna gerit cornus suffusa rubore, rubentis
Iam cerasus fructus de brevitate gemit.
Ylex fert escas primevis patribus, ortum
510
Damasci sapiens prunus adusta nigrat.
Ausonie dilecta sue, genitiva benigni
Sanguinis, ad pectus consona ficus adest.
Nigrescit morus, funus testatur amarum,
Alterius moris mora rubeta gerunt.
515
Sunt alii fructus, sua quos Natura ministrat,
Proch pietas, tanto fercla futura viro.
Vmbriferens tantum viget arbor plurima, cuius
Non deiecta solo multa iuventa viret.
Fraxinus alta comas hastarum surgit in usus,
520
Pinus pastorum grata corona deo.
Vda salix, lothos limphatica, populus ornans
Herculeos crines, alnus amica luto.
Hic abies procera leves lascivit in auras,
Hic funus cervi fles, Ciparisse, dolens.
525
Vmbra solum clamidat, hanc ulmus complicat, istic
Vitis connubio dissociata gemit.
Gramine multiplici vestitur humus, decoratur
Florum pictura, fragrat odore bono.
Hic redolet presuave solum, predatur odoris
530
Dulcor odorantes, hic dominatur odor.
Floribus in variis visus depascitur, ornant
Flos cum flore solum cumque colore color.
Hic olus herbarum diversum nascitur, esca
Grata futura viro, sed tamen absque coco.
535
Magna fames oritur coquus optimus: omne saporat
Insipidum, condit optima iura cibis.
Caulis serpit ibi Gotis dilectus, habundat
Duplex nasturcum, petrosilina virent.
Salvia dans vires nervis, lactuca novercans
540
Ardori Veneris atriplicisque genus.
Sanguinis emundans feces borrago, papaver
Sompnos exortans, lumina ruta iuvans.
Portulaca potens coleras extinguere, rapa
Nutrimenta ferens plurima cocta bene.
545
Officioque cadi presumpta cucurbita vernat,
Illic melones absque sapore, graves.
Hic escas presentat olus, sed odore beatas
Germinat hic herbas officiosa Rea.
Hic redolet rosa cum violis, gemit utraque dampnum
550
Forme, quam citius utraque languet anus.
Pullegium regale viret, Narcisus in undis
Se stupet, hunc iuvenem clara iuventa fugit.
Basiliconis odor inspirat aromata, menta
Actu cognato fit socialis ei.
555
Largitur vires pulmonibus ysopus, ortu
Origanum simulat hic calamenta fere.
Officio duplici sic vernant gramina, quedam
Confortant cerebrum, sunt bona plura cibis.
Dote beat Natura locum predivite, claris
560
Hunc fecundat aquis uberiore modo.
Rupe sub acclivi quasi vivo pumice nata
Fons salit, ebullit vivida vena sibi.
Ad puri remeat elementi iura, nitore
Fulgurat, illimis clarius unda nitet.
565
In medio fontis preludit harenula, cursu
Retrogrado volitat, immo quiete caret.
In nitidis limphis argenteat unda, reformat
Spectanti speculum, forma relucet ibi.
Potus invitat fontis dulcedo, Lyei
570
Hac degustata spernitur omnis amor.
Vmbram texit ei ramorum densio, solem
Exulat, insurgat ne calor, hostis aquis.
Murmure iocundo degarrit rivulus, aures
Allicit ad sompnos premodulante sono.
575
Gramineo limbo sua ripa superbit, in undis
Elabi prohibet margo superbus humum.
Fons sapit, unda nitet, rivus demurmurat, arbos
Fructificat, pingit flosculus, herba fragrat.
Est ibi concentus avium, sub fronde virenti
580
Organa molitur, denotat ore liram.
Hic volucrum lasciva choors chitarizat, amicum
Premodulata melos musica plectra preit.
Auditus demulcet avis, pictura colorum
Lumen, odoratum graminis altus odor.
585
Nobilitate loci miles gratatur, amenus
Est situs, est sedes invidiosa viro.
Hic aulare studet, hic tempora ducere vite
Destinat, hic optat magnificare Deum.
Sic in amore Dei fervet, sic cuncta resignat
590
Que sua sunt mundo, celica sola sitit.
Vixerat hic eremita diu, sed gratia tandem
Ad bravium cursus vera reducit eum.
Emerito meritum Dominus dispensat et illum
Cetus angelici donat honore virum.