Prologus
Historias recitare nouas uelut est noua fama
Proposui, quarum res repetita placet.
Quas relegat lector, quas denotet omnis amator
Iusticie, cuius iam quasi semen obit.
5
His uelut in speculo uiuendi forma notatur:
Namque per exemplum sepe docetur homo.
Has igitur uideat quisquis uitare periclum
Falsi consilii cogitat atque dolos;
Has relegendo notet, renotando seruet easdem
10
Quisquis uirtutes diligit, immo Deum.
Nullus eas uitet, quamuis de fonte resurgant
Paruo: fons modicus dulcia sepe gerit.
Nulli displiceant, quamuis puerilia dici
Possint: ferre potest sepe notanda puer.
15
Non contempnantur, quamuis non sit stilus altus:
Describi grauiter se puerile negat.
Et quamuis ego sim paruus paruique ualoris,
Vtile nostra manus scribere parua potest.
Vtilitatis opus paruus quandoque magister
20
Perficit: ex spina nascitur ipsa rosa.
Mel dat apis parua, cantat philomenaque parua,
Ex paruo crescit semine multa seges,
Et uitis fructum quam quercus fert meliorem,
Maior sit quamuis hec, sit et illa minor.
25
Hoc opus ergo, Deus, sine quo nil durat et in quo
Omnia consistunt, perfice, terge, rege.