Belinus Bixolus speculum 1, 3

Testo base di riferimento: V. Licitra, 1965


3. de rege cui rusticus dedit alapam

Rex fuit excellens quidam, qui regna regebat

      Plurima, cui rerum copia magna fuit.

Auceps egregius, cautus uenator, in armis

      Strenuus, in cunctis morigeratus erat.

5

Ad nemus ex causa uenandi sepius ibat,

      Et semel a sociis dissociatus adest.

Hunc socii querunt, socios hic querit, et unde

      Possit adire domum non habet ipse uiam.

Ergo domum regem socii remeasse putantes,

10

      Ad patriam uadunt, solus et ille manet.

Et tandem callem rex inuenit et nemus exit

      Solis in occasu, nocte fugante diem.

Cum rex ire domum solus non uellet, ad unum

      Hospicium uadit quod uidet esse prope.

15

Inuenit hospicium satis aptum, letus et intrat,

      Cuius possessor rusticus unus erat.

Rex petit hospicii dominum, uenit ille, salutat

      Rex ipsum, regi rusticus ista refert:

"Sit tibi uita, uelis descendere, dedecet ire

20

      Solum quem ditat militis ullus honor.

Militis aspectum retines: non seruat honorem

      Militis in nocte dissociatus iens.

Vtilius dormire domi quam querere nocte

      Illud quod nullus uult reperire sibi.

25

Cum uideare probus, miror quod dissociatus

      In tenebris equitas: nescio quid sit opus.

Non habet unde petat quis solus in orbe iuuamen:

      Qui solus uadit, multa pericla subit".

Huic rex: "Nescit homo sibi quid contingere possit:

30

      Que numquam credit posse uenire uidet.

Non ego credebam quod posses ipse uidere

      Hic me sic solum, paruaque causa fuit.

Sim licet hic solus, me dudum regia nutrit

      Curia: sum uerus regis amicus ego.

35

Si potes hospicium dare dic, carissime". Dixit

      Rusticus: "Hec esset pluribus ampla domus.

Si sonipes fenum nolet, donabimus herbam;

      Si granum uolet hic, istud et illud erit.

Et, faciente Deo, post cenam membra quieti

40

      In lecto poteris, quem dabo, fessa dare".

Rex ait: "Hospicium querebam tale: quietem

      Affecto". Dicit rusticus: "Ergo mane".

Adiutus descendit equum rex, rusticus ipsum

      In cameram ducit, et citus aptat equum.

45

Preparat hic cenam properanter rusticus; et rex:

      "Vxor fac ueniat - dicit -, amice, tua".

Rusticus uxorem uocat, hec uenit, ille sedere

      Precipit hunc regem. Rex ait: "Ipse sede,

Vxoremque tuam facias discumbere primo,

50

      Et post, accepta sede, sedere uolam".

Rusticus, aspiciens hunc toruo lumine, dixit:

      "Moribus egregii militis ipse cares.

Dixisti, non credo tamen, quod regis in aula

      Manseris: egregios curia regis habet.

55

Aduena non debet dominari uelle, nec ullus

      Debet in alterius ponere messe manum".

Hec dicens, alapam regi dedit atque sedere

      Precipit et dicit: "Est domus ista mea.

Hic ego sum dominus, michi nullus precipit istic,

60

      Nec tu precipias, aut patiare malum".

Rex igitur tacitus discumbit, que sibi dantur

      Accipit et comedit, precipitante fame.

Rusticus in quantum scit regi seruit, et ipsam

      Exhilarat cenam potibus atque cibis.

65

Vina simul monstrant uarium uariata colorem,

      Carnibus et multis additur ipse capo.

Post cenam dormire cupit. Tunc ergo paratum

      Lectum rex intrat atque quiescit ibi.

Orto sole, torum rex deserit et uocat illum

70

      Qui sibi seruicium fecerat. Ille uenit.

Tunc rex quesiuit si regem rusticus unquam

      Vidisset. Negat id rusticus, ista ferens:

"Regis ad hospicium non uado, nec uenit ipse

      Huc: non est inde maxima cura michi".

75

Rex iterum dixit, querens de rege quid ipse

      Rusticus audisset, que sibi fama foret.

Rusticus ad regem: "Non audiuisse recordor

      Quod non sit laudis uel sibi non sit honor.

Quod rex sit sapiens, sit iustus sitque benignus

80

      Dicitur et credo: nam sua fama probat".

Tunc rex: "Ipse quidem me diligit, et quod ab ipso

      Vellem, non dubito quod daret ipse michi.

Ergo si credis quod regis gratia possit

      Vtilis esse tibi, dic precor ipse michi".

85

Tuncque colonus ait: "Michi multum gratia regis

      Prodesset: domini me grauat ira mei.

Qui meus est dominus, cui nostrum seruit aratrum,

      His habet in terris de racione nichil.

Namque mei patris fuit hec possessio culta

90

      Vtiliter plantis atque repleta bonis.

Patris post obitum rapuit michi ciuis iniquus

      Hos quidam campos, sumque colonus ei.

Nec uolo nec possum causas litesque mouere:

      Expensas timeo, sum quia pauper homo.

95

Quisque palatinus, seu sit portarius aut sit

      Seruitor, munus denariosque petit,

Causidicusque manum parat atque notarius omnis,

      Vt sibi dem nummos quos mea bursa tenet.

Non ego sufficio tot nunc expendere nummos:

100

      Quam nummos campos perdere malo meos.

Semper erunt campi: nummis si forte carerem,

      Letanter nullus me reuideret homo.

Expertus noui quia multos nummus honorat,

      Et sine denariis nil reputatur homo".

105

Rex ait: "Ad regis uenias tibi quando placebit

      Hospicium: presens atque paratus ero.

Illuc si uenies, potero tibi reddere grates

      De quo iam teneor subditus esse tibi.

Est onus omnis honor, non est homo liber honorem

110

      Qui recipit, dantis obligat ipsa manus.

Tu michi seruicium, casu poscente, dedisti,

      Quare mercedem reddere glisco tibi.

Coram rege tibi potero seruire decenter

      Et de iure tuas accelerare uices".

115

Rusticus: "Ergo tuum michi dicas nomen, et ipse

      Querere te ueniam consiliumque tuum".

"Non cures - rex dixit ei - de nomine nostro:

      Protinus ut uenias, tu michi notus eris".

Post hec rex uadit, manet hicque colonus ibidem;

120

      Hic fert: "Sanus eas". Dicit et ille: "Vale".

Post modicum tempus regis uillanus ad aulam

      Pergit, ut inueniat quod reperire putat.

Cui dedit hospicium, disquirit rusticus illum:

      Hac illac uadit, nec reperire potest.

125

"Hic quem tu queris non est, o rustice, miles:

      Maiorem queras, milite maior adest".

Tunc rex, aspiciens oculis et mente colonum,

      Noscit eum, famulis et iubet ipse suis:

"Dicite uillano quod non discedat!". Et ipsi

130

      Preceptum faciunt regis, et ille manet.

Prandendi cum tempus adest, ad propria uadunt

      Prandia qui nolunt regis habere cibum.

Rusticus ignorat cur debeat ipse morari:

      Quo timet et dubitat, nescius ipse rei.

135

Tunc rex precipiens uillano dicit: "Amice,

      Vade lauare manus". Quod facit ille cito.

Cum fuit ille manus lotus, rex precipit ipsi

      "In nostra" dicens "aduena, sede sede".

Protinus ille sedet, proceres mirantur, et ipse

140

      Audacter comedit queque parantur ei.

Hunc rex in cameram post sumpta cibaria ducit

      Atque sibi dicit: "Ito iacere parum.

Longa dies magnusque calor nos precipit ire

      Dormitum, presens tempus et hora monet".

145

Cumque super lectum dormitum uellet adire

      Rusticus: "Expecta", rex ait. Ille stetit,

Vtque sederet ei rex precipit. Ille sedere

      Incipit. Huic statim rex lauat ipse pedes.

Poplite curuato seruit rex. Rusticus eius

150

      Seruicium recipit et sapienter ait:

"Illicitum licite patitur quandoque forensis,

      Quod non sufferret, si foret ipse domi.

Quod non est licitum facienti sustinet ullus

      Hoc licite: liber aduena nullus adest.

155

Nullus in alterius liber uirtute moratur,

      Nullus in alterius liber adestque domo.

Propria securum dominum possessio reddit,

      Alterius nullum liberat ulla domus.

Si seruit dominus fallit; si seruus obedit,

160

      Infamis culpa nulla reprendit eum.

Ergo precor, uideas quid agis: si dedecet, illud

      Non facias; semper quod decet illud age.

Non tibi precipio, set consulo, set rogo: seruus

      Quisque rogare potest consiliumque dare".

165

Huic rex tunc dixit: "Dic si me noscis, amice,

      Si memor es quod me uideris, ipse refer".

"Te, puto, iam uidi - tunc dixit rusticus - et te

      Iam uidit coniunx et mea tota domus.

Et quamuis alapam dederim tibi, credo quod ipse

170

      Parces: est regis parcere, parce, precor".

Tunc rex subrisit dicens: "Hunc laudo magistrum,

      Qui quecumque docet scit retinere sibi.

Nam quicumque suis doctrinis obuiat, iram

      Incidit, et falsum se docet esse uirum.

175

Qui nequit esse sui, set alius adesse magister,

      Dedecus atque notam predicat ille suam.

Tu bene sciuisti doctrinam quam docuisti

      Hanc retinere tibi: laude merere frui.

Te probitas probat esse probum, te maxima uirtus

180

      Laudat et in cunctis ipse uidere probus.

Te tua facta simul monstrant et dicta peritum,

      Te commendat opus, te bona lingua beat.

Laudati mores te et uite floridus usus

      Nobilitant, quare rusticitate cares.

185

Quod tu rura colas certe non conuenit, immo

      Te maiora decent, te decet omnis honor".

Militis huic igitur spatam rex cinxit, et ipsi

      Vestes, arma, domos, aurea uasa dedit,

Et donauit equos et eum sic in sua iura

190

      Restituit, quod nil defuit inde sibi.

Et contra ciuem grauis est sententia lata:

      Mittitur ad uillam quo miser arua colat.

Rusticus est factus miles, ciuisque colonus:

      Omnia iudicio scit uariare Deus.

195

Premia pro meritis dare scit, pro crimine penam:

      Qualis pugna fuit, gloria talis adest.

Quale fuit semen, talis quoque fructus habetur:

      Estne bonum semen? Fructus et ipse bonus.

Qui propriare sibi conatur que sua non sunt,

200

      Ablatum perdit et sua, si quid habet.

Absoluit, punit, uelut omnis uita requirit:

      Omnia fine suo terminat ipse Deus.