Belinus Bixolus speculum 1, 4

Testo base di riferimento: V. Licitra, 1965


4. de rege qui emit scienciam

Argento, gemmis fuit unus diues et auro

      Mercator, sensu dicior ipse tamen.

Vrbes ad multas iuit, multosque reuisit

      Reges, et multum sepe lucratus erat.

5

Hic semel ad regem quendam peruenit, et ipsi

      Se uarias merces uendere uelle tulit.

Cumque suas regi merces ostenderet iste

      Mercator, precium significando sibi,

Rex ait: "Hanc nolo, simul illam sperno, nec ullam

10

      Istarum quero, set meliora peto.

Vestes et lapides preciosas multaque uasa

      Aurea possideo: gaudeo messe bona.

Quas ostendisti poteris tu uendere merces

      Vni alii, michi non: talia nolo modo.

15

Nullus emit sapiens sibi quod non utile noscit:

      Nummus in utilibus debet habere locum.

Absque necesse datus in uanum perditur omnis

      Denarius: fallit qui male perdit eum.

Occurrunt casus quibus ipsa pecunia sola

20

      Introitum prestat: hac sine pauca ualent.

Si quid habes melius uendendum, dic michi: forsan

      Illud emam, noscens esse necesse michi.

Non emerem quicquam, si non foret id preciosum:

      Magnanimum regem res preciosa decet".

25

Dicit ad hec sapiens mercator: "Laudo quod ipse

      Dicis, rex, laudo propositumque tuum.

Qui preciosa cupit, qui querit res meliores,

      Laudari meruit, dignus habere decus.

Nobilis alta petit et uilis uilia querit,

30

      Postulat egregius que preciosa putat.

Et sapientis opus non est expendere nummos

      Cum res empta nichil utilitatis habet.

Dic igitur, bone rex, quid tu preciosius esse

      In mundo credis: forsitan ipse dabo".

35

Rex sapienter ait: "Doctrinam rem preciosam

      Esse ferunt homines, nil meliusque puto:

Hanc ego lucrari desidero". Retulit ipsi

      Mercator: "Res est hec preciosa nimis.

Hac nichil est melius, nichil hac preciosius, ipsi

40

      Condignum precium ponere nemo potest.

Nobilis ista quidem res est possessio, cuius

      Possessor uerus nullus auarus erit.

Hec nudos uestit, sicientes hac saciantur,

      Pauperibus dat opes diuitibusque decus.

45

Tristes solatur, letos confirmat, et ullum

      Anxietate mori non sinit ipsa uirum.

De puero facit ipsa senem, maturat acerbum,

      Absque malo sanum de moriente facit.

Ergo pro tanta precium re quis dabit? Illud

50

      Vendere nemo potest, quod super omne bonum est.

Rem qua nil melius, qua nil preciosius, illam

      Quis uendet? uel quis ipsius emptor erit?

Nominis hanc tanti nullus tantique ualoris

      Vendere rem posset: hanc igitur quis emet?"

55

Huic rex: "Doctrinam michi nullus uendere posset,

      Set labor impensam non sine iure petit.

Nullus doctrinam, set solum quisque laborem

      Vendit, et in cunctis hoc licet, immo decet.

Si scis, ergo doce: tibi digna solucio fiet,

60

      Non pro doctrinis, immo labore tuo".

Dicit mercator, iam factus doctor: "Apertum

      Thesaurum sapiens hunc tenet omnis homo.

Qui celat sensum sibi nil lucratur, et ipse

      Aut sibi nil prodest, aut cito perdit eum.

65

Occultata nequit sapientia crescere: uires

      Hec diuisa suas multiplicare solet.

Non igitur celare uolo, siquid bonitatis

      Noui". Rex dicit: "Me, precor, ergo doce.

Non michi doctrinam uendas, set uende laborem,

70

      Et tibi, dum doceas, munera magna dabo".

Tunc mercator ait: "Doctrinam suscipe ueram,

      Quam tibi nunc dono, quam retinere uelis.

Quod debes facias, uideas quid sit faciendum,

      Principio pensa quis tibi finis erit.

75

Illicitum timeas, licitum fidenter adimple,

      Quod nocet id fugias, quod licet illud age".

Hec rex audiuit sibi pectore cuncta reponens,

      Et mercatori maxima dona dedit.

Nam sibi mille dari libras precepit, et ipse,

80

      Munere suscepto, letus iniuit iter.

Metra palatine camere super ostia pingi

      Rex iubet, ut possint omnibus esse palam.

Mercator uadit, remanet rex, odia crescunt:

      Cum mala rex punit, uir malus odit eum.

85

Iusticiam seruare uolens quicumque potestas

      Obuius est prauis sepeque dampnat eos.

Legis transgressor, iuris fraudator, honesti

      Peruersor dominum predicat esse reum,

Insidiasque pio parat, impius abs pietate:

90

      Iudice sub iusto non cupit esse reus.

Rex quendam ciuem, culpis poscentibus eius,

      Condempnat. Regem ciuis amare nequid.

Sic perscrutando meditatur, tractat et infert

      Perfidus hic regi quod ualet ipse mali.

95

Numquam tam digne poterit sententia ferri

      Quin, licet iniuste, sit grauis ipsa reo.

Aduocat hic quendam qui regi diminuebat

      Sanguinis humores cum sibi tempus erat.

Cui dicit: "Cupio quod tu lucreris, amice:

100

      Pauper es, expense deficiuntque tibi".

"Glisco - minutor ait - lucrari, sumque paratus

      Paupertatis onus pellere posse meo".

Ciuis ait: "Libras centum lucraberis, et tu

      Quod uolo perficias". Tuncque minutor ait:

105

"Dic quid uis faciam, faciam quod tu michi dices:

      Sum datus ad lucrum uiribus ipse meis".

Ciuis: "Rex solitus est pro te mittere quando

      Vult sibi diminui: te putat esse probum.

Cum sibi diminues, ut sit contacta ueneno

110

      Mortifero facias ipsa sagitta tua.

Sic sibi diminuas quod statim diminuatur

      Omnis cum toto sanguine uita sibi.

Si regi mortem dederis, libras tibi centum

      Donabo, per quas illico diues eris".

115

Barbarum tonsor, nummorum motus amore,

      Hoc se facturum dicit ut ille tulit.

Sepe facit multos peccare pecunia, cuius

      Ob causam multi iam periere uiri.

Virus auaricie uirtutes scit uiolare,

120

      Et propriis cecat uiribus ipsa uiros.

Propter denarios crescit discordia sepe,

      Liber fit seruus, uenditur ipse Deus.

Propter denarios barbarius iste nephandum

      Presumpsit facinus, qui fuit ante pius.

125

Ante fidelis erat, nunc perfidus, ante modestus,

      Nunc nimis infidus: nescit amare modum.

Ad regem uadit, secum portatque uenenum:

      Cogitat ut rogis mors sibi lucra ferat.

Cum fuit ante fores ubi rex iam dicta periti

130

      Carmina depingi iusserat, ipsa uidet.

Et legit atque notat, renotando corde timescit,

      Promissi sceleris penitet unde sibi.

Credit ut illa sui causa sint carmina scripta:

      Quo timet et dubitat, nescit et id quod agat.

135

Quid faciat nescit, regem non audet adire,

      Nescius est utrum debeat ire domum.

Hic manet in dubio, rex hunc expectat aitque:

      "Vt facerem minui iam michi tempus erat.

Si magis expecto, michi tempus transit et hora:

140

      Tempore cuncta suo quisque peritus agit.

Ite igitur, famuli, ueniat, reuocare, minutor

      Vt michi diminuat, dicite, tempus adest".

Passibus hunc famuli subitis iuere petitum,

      A quibus hic timidus cernitur ante fores.

145

Cur tantum steterit querunt: hic reddere nescit

      Responsum. Repetunt, et tamen iste tacet.

Quam magis ii querunt, dubitat magis iste, minantur

      Illi, tuncque magis hic timet atque dolet.

Ii dicunt: "Venias!". Tacitus tamen iste moratur,

150

      Et tandem capiunt quam uiolenter eum.

Ad regem ducunt captum, tremit iste timore;

      Rex petit unde tremor uenerit, ipse nichil.

"Cur michi non loqueris?", dicit rex. Tuncque tremendo

      Hic fert: "Est lingue ianua clausa, timor

155

Lingue plecta, timor sic nectit ut ipsa moueri

      Non possit: timidus sic ego cesso loqui.

Si ueniam dederis, ueniam securus et ipsam

      Rem, uelut ipsa fuit, significabo tibi.

Si michi peccandi stulto fuit ulla uoluntas,

160

      Subueniat pietas maxima, queso, tua.

Rex pie, parce michi, pie rex, ignosce fatenti

      Culpam, da ueniam criminibusque meis".

Cum rex nesciret sibi quid barbarius iste

      Diceret, arrisit, sed magis iste timet,

165

Dicens: "Nouisti mea, rex, peccata: malignus

      Est qui me docuit ferre uenena tibi".

Tunc rex expauit, dicens: "Michi pande nephandum

      Hoc scelus, et ueniam protinus ipse dabo".

Fatur ad hec timidus barbarius: "Omnia noscis:

170

      Vt non hoc faciam, me tua metra docent".

Huic rex: "Si noui, melius uolo noscere: dicas,

      Si uis ut parcam". Tuncque minutor ait:

"Ille tuus ciuis, tua quem iustissima digne

      Lex condempnauit, maxima causa fuit".

175

"Ordine cuncta refer", dicit rex. Ille referre

      Incipit et factum ceu fuit omne refert,

Qualiter et timuit, statim cum carmina uidit,

      Quorum se causam credidit ipse fore.

Tunc rex gauisus sapientis, dona salutis

180

      Expertus nouit metra dedisse sibi.

Et tunc in ciuem capitalis pena redundat,

      Barbarum tonsor tuncque solutus abit.

Et mercatorem queri rex precipit, eius

      Doctrinam sitiens, qua sibi uita data est.

185

Quem reperire nequid, dolet et tristatur ob inde,

      Per mercatorem uiuere seque putat.

Si mercatorem rex inuenisset, ab ipso

      Emisset merces quaslibet ipse suas,

Et pro doctrina si uendere plus uoluisset,

190

      Munera letanter multa dedisset ei.

Noscit quod nullus nimium iam discere posset,

      Et dum tempus habet, discere debet homo.

Discendi tempus qui perdit, stultus habetur:

      Nullus pauperior quam male doctus adest.

195

Nemo potest melius quam sit doctrina lucrari;

      Quaslibet emeruit uincere sensus opes.

Thesaurizat homo, doctrinam corde reponens;

      Sensus, diuicias perdere nemo potest.

Fur disciplinam non arripit, ignis et ipsam

200

      Non urit, nec mus rodere nouit eam.

Et si mundus ei dignum non prestet honorem,

      Semper apud doctos est in honore tamen.

Quamuis denarius doctrina plus decoretur,

      Quisque decoratur hac mediante tamen.