Belinus Bixolus speculum 1, 5

Testo base di riferimento: V. Licitra, 1965


5. de bubulco plane ire nolenti

Cum plaustris ibant oneratis quinque bubulci

      Perque luto plenam saxigeramque uiam.

Quatuor ex ipsis, quinto pigritante, preibant,

      Quos miser et simplex ille secutus erat.

5

Post alios uadens, quendam uidet ipse uenire

      Multa dotatum strenuitate uirum.

A quo de sociis instanter querit, et ipsi

      Respondens sapiens hec sapienter ait:

"Hic prope namque tui socii sunt: consulo uadas

10

      Plane, sic cicius ipse uidebis eos".

Tuncque bubulcus ait: "Non es bene doctus, amice:

      Credere nolo tibi, consulis ipse male".

Et tunc sponte suos, sapienti credere nolens,

      Rusticus incepit perstimulare boues.

15

Vt cicius plaustrum traherent cum pungeret ipsos,

      Dirupto cecidit protinus axe rota.

Cui dixit sapiens: "Karissime, doccior esto:

      Ipse tuo dampno non potes ire cito.

Quem docet alterius dampnum, felicior illo

20

      Noscitur esse uiro, quem sua dampna docent.

Ires ut plane tibi dixi: sepe probatum est,

      Qui plane uadit, it satis ille cito.

Plusque furore ualet discrecio uiribus, atque

      Plus cautela ualet plusque labore modus.

25

Sensu quisque probus mauult quam uiribus uti:

      Currenti nimium multa pericla nocent".