Conclusio prime partis speculi
Nauta petit portum, requiem labor, hic opus actor
Dimidiat: fructum semina iacta ferunt.
Diuersis opus hoc diuersa cibaria prestat,
Et uarios fructus semina nostra gerunt.
5
Historias uolui uarias hic scribere, fructus
Diuariare uolens: nam uariata placent.
Sunt hominum uarii uultus, uariata uoluntas,
Et uarius sensus est apud omne genus.
Est illi calidus stomacus, frigescit et isti,
10
Is uult lactucas, hic piperata petit.
Qui carnes cupiunt sunt, et qui piscibus uti
Vellent, et quidam pinguia quoque uolunt.
Ergo uelud quisquis mauult, hic colligat unde
Se satiet, uel quo possit habere iocum.