Hubaldus Eugubinus teleutelogium 2, 1

Testo base di riferimento: M. Donnini, 1983


1.

Clarum mentibus occupat

Lumen machina corporis.

Cuius dum mole mergitur,

Mens nil concipit integrum

5

Per se, sed tamen omnia

Sunt ex sensibus agnita.

Quorum si careat altero,

Perdit munera dogmatis.

Que nunc extra cucurrerant

10

Hec non concipit ardua

Ni discurrerit hactenus

Vt cum prima notaverit

Clausos noverit ambitus".