Sicut doctores docuerunt antea plures,
Ante prosam scripsi; metrice modo pauca notavi,
Que perhibent nostri non contempnenda moderni,
Scire quibus valeas varias discernere linguas,
5
Ne grecum reputes quod hebreum dicere debes,
Et quoniam lingua reliquas precessit hebrea
Primitus hebraica, sed post volo scribere greca.
Dicitur hebraice pater abba, sirum tamen esse
Et simul hebraicum Papias asserit ipsum,
10
Sed cata Remigium reputatur vox sira tantum.
Vallis Achor, vir Achan vel Achar poteris reperire
In Iosue primum Paralipomenonque secundum.
Scribe iod heque vau simul he, sed non legis ut tu
Scribis, at Adonai debet vox integra dici;
15
Adonai dominus sit apud nos rite vocatus.
Allelu laudare sonat, dominum notat ia,
Ast invisibilem proprie tibi denotat ia.
A dic articulum, rex esto melech, malachimque
Reges significant, malachoth tibi regna figurant.
20
Signat amen vere signatque fideliter eque,
Et fiat fiat simul ut predicta figurat.
Affectum mentis notat [hec] vox anna rogantis;
Signat osi salva; iungas simul et sit osanna;
Sic vox composita corrupta dat "obsecro salva."
25
Est mensura batus; ipsam bath dicit Hebreus;
Mensurat liquida; modios tres continet ista.
Est animal behemoth cuius beth littera prima.
Sicque beelzebub beth non lamech tibi finit.
In b sit finis Benadab pro nomine regis;
30
Per t si finis tunc filius est Azaelis.
Septembrem mensem Bethanim signare memento;
Beth domus est, sed enim pauper et gratificans est.
Bethsabee mater Salomonis filia septem;
Hic numquam dubita quin sit beth sillaba prima.
35
Nullus mensis Bul; October dicitur Elul.
Est mensura cabus; ipsam kab dicit Hebreus.
Cedron torrentis nomen dic esse fluentis
Iuxta Irusalem vel cedron dicito vallem.
Ieronimus memorem fert istius esse Iohannem,
40
Sed pro cedrorum cedron grecum genitivum
Fertur apud plures secus posuisse Iohannes;
Ieronimum sequimur; si vis auctor tueatur.
Est corban donum, corbanan dicito truncum
Quo solet inmitti servanda pecunia templi;
45
Dona sacerdotum capit hoc, musac data regum.
Per lamech scribe, sine res, celeti feletique;
Remigio teste poteris sic scribere recte;
Sic quedam fortes dicebantur legiones.
Sunt cherubim sacri, cherubin sacra, sit cherub unus.
50
Chodchod hebree vocas [omnes] merces pretiosas,
Vel sit merx una, non edita voce latina.
Appellat Grecus Paralipomenon quod Hebreus
Dabreiamim dicit, nec in n sed in m tibi finit;
Id sonat hebraicum quod apud nos "verba dierum."
55
Dalila correcti dicatur littera libri;
Scriptorum vitio reperitur Dalida crebro;
Si recte legitur Samsonis Dalila fertur.
Nullus mensis Ebul, October dicitur Elul.
Ephi mensura siccis est appropriata,
60
Contentiva trium, sicut batus, est modiorum.
Ephoth dico superhumerale notatque frequenter
Vestem de lino; Samuel usus fuit isto;
Idoque li genus id Augustinus fore dicit,
Glosaque Ieronimi quasi nomine vult generali
65
Apta sacerdoti sic vestimenta vocari.
Ge terram Grecus, ge vallem dicit Hebreus;
Hebraice vallis ennon sit dicta Gehennon;
Ieronimus dictam fert inde fuisse gehennam.
Ephi si decimes decima gomor illius imples.
70
Fert ab Abram dictos prius Augustinus Hebreos,
Postque retractat, eos dicens ab Heber vocitatos.
Vt capit Hebreus est hin sextarius unus,
Sed minor est Italis mensura duplexque fit illis.
Principium Iemini non g sibi vendicat ast i.
75
Iesus vel Iosue, soter salvator idem sunt,
Sed soter grecum sit salvatorque latinum;
Hebreum Iosue, Iesusque nothum lego grece;
Non profert Iesus, Iosue sed dicit Hebreus;
Proferimus Iesus sed profert Grecus Iisus.
80
Affirmant multi caput esse Ioel Iubilei;
A iubilo dictum quidam dicunt iubileum,
Multus enim populo iubilus fuit in iubileo;
Seu tamen a primo dicatur sive secundo
Sic iubileum, non iobeleum nec iubeleum;
85
Hoc euphonia cognataque dant elementa.
Fert Iudas Grecus, hinc s tibi tollit Hebreus;
Per casus iste voces non mutat, at ille
In declinando Iuda facit in genitivo;
Hinc finis Iuda penes istos est acuenda
90
Si declinatur ludas Iudeque gravatur.
Maachmas hebraicum tibi sit, sed machina grecum
Fertur sive nothum quia de machia [re]trahit ortum.
Mammona divitias signat; sic demona dicas
Qui per opes fallit, nec dic quod opum dominus sit;
95
Nomen id esse sirum plures dicunt et hebreum.
Natus de scorto tibi Manzer Manzeris esto.
Manaa translatum donum dic aut holocaustum.
Disce "quid hoc" signare manhu; man quid notat, hoc hu.
Profert Hebreus man quod nos manna vocamus.
100
Vox maranatha sira; dominus maran est, venit athan;
Adventum domini; vel dic maranatha vocari
Voce sira dominam; dic inde notare Mariam.
Non nomen proprium Meichon, rex fertur eorum.
Vallis erat mello quedam profunda vorago;
105
Cum fuit equata fuit urbs Mello vocitata.
Quid musac signet cum corbanan tibi patet.
Hebraice nabla grece psalteria dicta
Papia teste sunt organa dicta latine.
Dicitur Aprilis Nisan, lunatio mensis.
110
Dic Nabuchodonosor si vis bene dicere lector;
Numquam proferri debet cum g neque scribi.
Posterus Ophir Heber fuit a quo dicitur Ophir;
Indorum quedam provincia fertur et Ophaz;
Aurea montana sunt, hinc est aurea dicta.
115
Cerne quid est arena, patet et quid signet osanna.
Dicis hebraice phase, quod transitus esto latine;
Transitus hinc pascha transfertur voce latina;
Nec vox greca pathos, quod passio fertur apud nos,
Pascha dat, immo phase genitivo dat tibi pasche.
120
Vox indignantis designans intima mentis
Dicitur esse racha, vox tamen fertur hebrea;
Interiectio sit, nam Papias ita dicit.
Fert saphir hebreus et dicitur inde saphirus.
Caldeus crura vel braccas fert saraballa.
125
Lingua latina sonat sathanas, hebrea sathan dat.
Hebraice scriptum memorare Tubin lego librum;
Hinc tubianeos dicunt plerique vocatos;
Vel sit origo tuba, Rabani sic vult ibi glosa.
Partes preposui quasdam sermonis hebrei.
130
Iam Tibet et grece quedam subiungere lingue.
Gramata grecorum propono scribere primum
Vt melius pateant que scripta sequentia signant.
Bis duodena datur hiis; littera prima vocatur
Alpha, sequens beta, sit tertia littera gama,
135
Quartaque sit delta, sed e curtum [sit] tibi quinta.
Debet zeta sequi. Post hanc vult eta locari.
Premissas theta sectatur iotaque, kapa
Labdaque, mi, ni, xi, post .o. micron.
Hiis decet addi Pi, ro, sima, tau, quod simplex .t. vocita tu,
140
Y grecum, phi, chi, psi. Vult .o. denique scribi,
Omega quod Greci, longum dixere Latini.
Ephisimon poni vult post .e. scopitaque post pi;
Inde caractira superest in fine locanda,
Hasque notas numeri dicunt, non gramata Greci,
145
Et numerum signant ut gramata queque figurant.
Sic alphabetum, si tu vis, protrahe grecum,
Signatumque per has numerum subscribe figuras.
Simpliciter posita quot signat queque figura,
Virgula si subsit tot milia significabit.
150
Vnum si tribuit, cum virga mille notabit.
Si duo, cum virga duo milia disce notata,
Et sic in reliquis numerans operare figuris.
A sine, sed linum bissus tibi denotat album;
Si capit a bissus, sine bisso fertur abissus.
155
Dicitur a Grecis latus absida, fertur et absis.
Gratia dicta charis, notat a sine; si duo iungis
Acharis hinc fertur, quem gratia non comitatur;
Aspiratum c recte scribens ibi pone.
Augeat et domitum (solet usus dicere victum);
160
Hinc quasi non domitus adamas lapis est tibi dictus;
Non valet illum vis ferri superare nec ignis.
Fertur adon suavis, hinc derivatur Adonis.
Est aer grecum, dat - em quartum vel - a casum.
Hoc ago quod duco notat; hinc descendere scito
165
A gogos nasci quem nos docuere magistri;
Assint exempla pedagogus vel sinagoga.
Luctor agonizo vel certo, sic tibi dico
Quod sit agonia vel agon certatio, lucta.
Agros dic grece sed ager proferto latine.
170
Est agios sanctus, agiographa sunt sacra scripta.
Allophilos vere aie esse tribus aliene,
Namque phile tribus est; alius quoque dicitur allos.
Amplio dic grece, sed dicas ambo latine.
Porto fero, circum notat an, portat amphora circum.
175
Hec tibi verborum datur horum regula: grecum
E commutatur in o, sic dic foros a fero, stello
Dat stolos, et lego dat logos, atque nomos nemo format.
Celatura glife sit, anaglifa dicimus inde.
Supra signat ana, componis ab hoc anathema.
180
Est tithemi pono, posituraque thema sit inde;
Hinc anathema sonat quod "sursum pono" latine.
Anchira dic grece, sic et anchora dicta latine.
Nuntius angelus est, evangelium venit inde;
Non ab evan fingas, sed ab eu descendere dicas,
185
Moreque Grecorum simplex v scribito tantum.
Contra dic anti; valet hoc per multa probari.
Hinc antichristum dicas, contra quasi Christum.
Dicimus antidota contra data, namque venena
Das contra vitam, contra virus medicinam.
190
Sic dic antidotum medicinam sive venenum.
Orasis est visus, contraria viribus eius
Fertur aorasia, prohibetque videre videnda;
Dicitur acrisia quia non bene iudico visa;
Vnum pro reliquo poni plerumque notato.
195
Velo calipto notat, hinc dicitur apocalipsis.
Cripto sit abscondo, descendit apocrifus inde.
Sermonis sit apologia relatio dicta;
Excusatio vel responsio dicitur ipsa.
Paupertas, angor, labor, ictus, apertio, langor,
200
Vulnus, tristitia, stimulusque molestia, cura
Dicitur aporia, sordes vel fluxio dicta.
Hec notat aporior: depauperor atque molestor,
Contristor, stimulor, ut inops vilisque repellor.
Aporos est grece quod inops pauperve latine.
205
Recti quisque status refugus sit apostata dictus,
Namque stasis grece fertur status ac apo sit re.
Stello mitto sit, hinc missus apostolus exit.
Est thesis aut thema positura, sit hinc apotheca
Servans seposita locus, ut sunt horrea, cella.
210
Sunt arceuthina nobis incognita ligna,
Pro quibus in libris reperimus thina modernis.
Arche principium, sed princeps dicitur archos.
Dico magireusin occidere sicque magiros
Hinc cocus, estque cocorum princeps archimagirus.
215
Inde magiram dico coquinam sive culinam.
Tector dic fabrum greco sermone, fabrorum
Princeps hinc architectus debet vocitari.
Archos tris cline tibi sit caput architricline;
Est cline lectus quo reclinare solemus.
220
Dicitur Archigenes medicus, genesis quasi princeps.
Si scribas per c simplex arcos notat ursum;
Arcophilax, arcturus "amans ursam" venit inde.
Argirion grece dic argentumque latine,
Et tamen argirion quandoque pecunia fertur.
225
Inde philargiria radix est dicta malorum.
Ariopagus erat in Athenis curia, nomen
Que trahit a Marte, qui greco dicitur Ares;
Qualiter exponit super Actus glosa videto.
Ars, virtus arethe sit, panarethos venit inde.
230
Arithmos numerus, hinc arithmetica fertur.
Suavis odorifera quevis species sit aroma;
Aera quod tangit, hinc nomen ab aere traxit.
Arrabon est pignus quod noster non tenet usus;
Dicitur arrabo vadium non corripiendo;
235
Est velut arra bona, pretii pars dicitur arra.
Arthemo est modicum quo navem dirigo velum.
Isidorus testis uterus quod sit caput utris,
Doctorisque Bene vult regula quod breviare
Primam debet uter; utris hinc ego dico licenter.
240
Ascos uter vini debet, vas ascopa dici;
Non offendantur qui Dottrinale sequuntur,
Sed plus Isidoro Papie vel Bene credo,
Namque fide digni sunt auctores duo primi;
Hiis dum concors sit credo Bene nam bene dicit.
245
Aspaltos gluten fervens sit sive bitumen.
Est serpens aspis et scutum dicitur aspis.
Hoc astron sidus; hic aster stella; figura
Est astericus, radiis illustrat omissa.
Sermo de stellis hinc dicitur astrologia,
250
Astrorum vero lex dicitur astronomia.
Confugii domus est quod grece fertur asilum.
A sine dat, tractum silen; non hinc trahis ullum.
A sine, mors thanatos, hinc athanatos vel Athene.
Cesio dicta tome tibi sit, venit atomus inde;
255
Atomus in nostra sonat indivisio lingua.
Atria vel casulas sermo grecus vocat aulas.
Est axis lignum circa quod dat rota motum.
Bachum dico deum vini, vinumque sit ipsum
Bachus, et inde furor fertur bachania; bachor
260
Bacharis furere, debachor, id est furo valde.
Ornatum colli quem construit anulus auri
Dico bahen grece ferturque corona latine.
Ballo sonat mitto, balistas hinc tibi dico.
Baptizo tingo, baptismus tinctio ferto;
265
Grece baptisma, baptismus voce latina.
Vltima pars plante vel quod suppono coiumpne
Esse basis fertur greco sermone.
Vocatur R ex basileus; dictus est regulus hinc basiliscus.
Nomen aromatice dic bdellion arboris esse;
270
Sic eius gummi Plinio vult teste vocari.
Insula sit Biblos et Biblius hinc oriundus.
Est positura thesis, biblos liber, hinc apotheca
Qua libros condis dicatur bibliotheca.
Vindicat hoc nomen sibi biblia, quippe sacrorum
275
Divine legis redolens apotheca librorum.
Dixi quod linum bissus tibi denotat album.
Esto thalasa mare, nec debes s geminare,
Inde bithalasum dic esse quasi mare binum,
In mare prorecta quo cingitur undique terra.
280
Detraho, vitupero, blasphemo et reprehendo;
Sermo blasphemi debet blasphemia dici;
Hic est detractor, reprehensor, vituperator.
Per boo vel reboo sono vel resono tibi signo.
Est grave forte bari, dicas hinc brachia dici.
285
Bracte vox greca sed bractea forma latina
Sicut ego didici; sic lamina dicitur auri.
"Mittuntur bracte" scriptum legis in Iuvenale.
Est brancos guttur, faux piscis branchia fertur
Vel pars qua piscem dignoscere quero recentem.
290
Fert bravium Grecus, pretium quod dicito rursus;
Illud erat palma munus laurive corona.
Silvester bubalus bos est, a quo bubalinus.
Dico bromin grece, consumere dico latine;
Dicitur hinc brucus vel quod brevis est ita dictus.
295
Caseus esto tyri, tyrus hic est forma Latinis;
Bus bos, hinc dico butirum mediam breviando.
Estque butire boum, tunc dicas inde butirum.
Lactis habet multum buto; dicas inde butirum.
Est pyxos grecum, buxus dic esse latinum;
300
Hec buxus crescit, hoc buxum crescere nescit.
Vas cadus est, ternas ut fertur continet urnas.
Hec calamus grecum signat quod harundo latinum,
Et Campanorum flumen Calamum lego dictum,
Arbor aromatica sic est speciesque votata,
305
Fistula sit, stipula segetis, scriptoria penna.
Grecismi matrem linguam, non pono latinum;
Non tamen exerro nec in hoc preiudico greco,
Alludens grecis quia verbis scribo latinis,
Significatarum dum tango propria rerum,
310
Nec reputo greca variat que forma latina,
Sed notha sunt; prisci sic vult doctrina magistri.
Pellicanum quasi pellicavum dic pelleve canum.
Cur? quia pellicanus pellem cavat est quoque canus.
A caleo calamum pro canna sic lego dictum,
315
Nam calet inmisso flantis spiramine crebro.
Sic dici petram tibi dico quasi pede tritam.
Sic fit et in reliquis quibus est allusio talis.
Es chalcos, curvus camos, hinc cameram vocitamus,
Et quod curvum sit camur, hoc Huguitio scripsit.
320
De fissis textum cannis dic esse canistrum,
Quod dicunt sportam portandis panibus aptam,
Sed quod sit grecum sententia vult aliquorum.
Rete canopeum, caput hinc dic esse Canopum,
Vel canopeum quasi tendens dic in acutum,
325
Tunc caput est conus, galee sic summa vocamus;
Muscas et culices excludit id advenientees.
Dicitur, ut didici, culicem signare canupi;
Inde canopeum veracius estimo dictum.
Capparis, ut didici, fertur genus esse frutecti.
330
Signo, cavo, fodio dic significare charasso;
Signum, signator venit inde caragma, charactes;
Effigies, signum sit sive figura character;
Papie libro datur esse character imago
Vel que ferro fit nota vel ferrum quod inurit,
335
Effigies, forma, signum, stilus atque figura;
Littera vel forme descriptio dicitur esse,
Predictisque novum si vis potes addere vultum.
Est cor cardia, porte pars cardo sit ima.
Cartallum calatum dicas de vimine factum
340
In quo ponuntur uve dum vindemiantur.
Retia sunt casses , galeam sed cassida dices.
Aucupis inde cassidilis dic rette vocari
Compositumque fore, quasi cassis dico sedile.
Cassis cassiculum tibi format, rete pusillum.
345
Cassilis, ut credo, caret omni significato.
Arbor aromatica rutilanti fronte vel herba
Dicatur casia, legitur male casia dicta.
Prothesis ista cata signat per, et est plaga clima;
Ex hiis diluvium per climata dic cataclismum.
350
Vt catamane probat generale per, in cala signat.
Dicitur ordo catalogus aut numeratio multa;
Si breviter tangit sic dictus sermo brevis sit.
Sic cata dat seriem, numerum notat et brevitatem.
Dicitur emplastrum grece cataplasma vocatum.
355
Dic proprie Nidi cataractas ostia dici.
Est catadupa locus ubi defluit impete Nilus
Sub terra, dictus sit et cataracta meatus.
Imbris item fluidam nubem notat atque fenestram;
Esse fenestrelle celi dicuntur aperte
360
Cum nobis pluvia manat de nubibus ampia.
Id dat quod sedeo greco sermone cathiso;
Dicitur hinc cathedra, cathesis sit sessio dicta,
Queque sedendo datur cathesis dottrina refertur.
Doctorum cathedras, consessorumque sinedras,
365
Sedes exedras assessorum fore dicas.
Grece cauma calor celeumaque sit tibi clamor
Quem facies celi variata facit variari;
†Plura parit plausum clamoris turbida planctum.†
Signat inane cenon, commune novum quoque cenon;
370
Primum corripit e, cenodoxia dicitur inde;
Scribe per oe cenon commune, dat hic epicenon;
Quando per ae scribis, tunc hinc encenia dicis.
Cento notat pungo, sic cento punctus;
Homero Hinc vel Virgilio centonas associato.
375
Est cephali grece caput, acephalus venit inde.
Fert Sirus esse Cephas caput, hinc non acephalum das.
Ceris cera, ceros tempus, fulmenque ceraunos.
Cornua sunt cerata, cornu ceras, s subit hic a,
Indeque serpentem cornutum dico cerastem.
380
Dat siliquam grece ceraton tibi dimidiamque.
Est neutrum grece cetus pluraleque cete;
Hinc cetus ceti nostri dixere magistri.
A ciclo dicas quod vestis et insula Ciclas
Dicitur; intexti vestem dant ciclada cicli.
385
Ciclades in ciclo circumpositas lego Delo.
Significat mitraM cidaris tibi sive tiaram.
Ex imo latere clamis inconsuta patere
Debet, quam supra constringit fibula firma;
Recte mantellum clamidem dic Teutonicorum.
390
Sors cleros grece dicatur, clericus inde.
Designat furnum clibanus, designat acervum,
Nam formam clibani species imitatur acervi.
Est lectus dine, dicatur clinicus inde;
De lecto per se nequit hic sua membra movere.
395
Cui color est croceus quadrupes fertur cocodrillus,
Mansio terra die fit ei, requies aqua nocte;
Incubat hic ovis in humo, de quo Iuvenalis:
"Egiptus portenta colat cocodrilon adorat."
Vnum signare dic coccum vermiculumque;
400
Coccinon est rubeum, designant hec tria filum.
Cocitus fluvius a luctu sit vocitatus.
Circulus est ciclus; turris gradus inde vocatus,
Vt reor, est coclea, quasi ciclea sit tibi dieta.
Debet vimineum portandis vilibus aptum
405
Vas cophinus dici, collaphus percussio colli.
In medio vacuum panem dic atque pusillum
Colliridam; circi formam tenet aut quasi scuti:
Cum sequitur scutum pertransit lingula longa;
Dicunt armillam speciem plerique rotundam.
410
Esse colon membrum dicatur comaque cesum.
Sensus particula, sed non distinctio plena,
Sed nec perfecta constructio sit tibi coma.
Hic punctum flectis; ubi scis colon esse levabis.
Clausula sit corna, colon est constructio plena
415
Sed non perfecta; sententia perficienda
Pendet ab extremo, perfecta sit in periodo.
Hec tibi succincte volo versibus enucleare.
"Si quos tu spolias, non te sine crimine dicas,
Dum potes et non vis ablata refundere lesis."
420
"Si quos tu spolias" hoc unum corna sit, addas
Quod finit versum, datur hinc tibi corna secundum;
Sic e comatibus colon unum sume duobus;
Hiis reliquum versum iungens facies periodum;
Hic finit versus, sensus, completio cantus.
425
Est ode cantus, peri circum, sit periodus
Cantus perfectus, quem dat completio versus.
Circuitus sit periodus, sit odos caput eius;
Cum peri compositum sit odos via, dat peri circum,
Et quasi circuitum feci cum termino versum.
430
Herba sit agrestis coloquintida vel coloquintis;
Dicta cucurbita sit, quasi vitis brachia tendit.
Villam como dabit; comedus comicus hinc sit.
Hinc et villanus fertur comedia cantus.
Dicitur a cono contus, telum sine ferro,
435
Nam quasi conitus fit acuta cuspide contus.
Et contus lignum naute fertur preacutum
Quo rimatur aque fundus, contor venit inde.
Frigida vis herlie coriandri dicitur esse,
Cui sit idem grecum corion; venit hinc coriandrum.
440
Dicas ornatum cosmon, sic dicito mundum;
Hinc sit mundana descriptio cosmographia.
Quod cratin grece contexere dico latine,
Vel proprie teneo signare potest tibi crato,
Hinc vas ansatum crater de vimine factum;
445
Cratis craticulam parit, a cratin puto dictam
De ferro factam cratem vel vimine textam.
Sit tibi dicta caro creas, est creatos genitivo.
Fuscinulam dices creagram cum qua traho carnes.
Iudicium crima vel crisis, iudico crino;
450
Criticus hinc iudex, critos per c lege simplex.
Denotat absconsam sub terra cripta cavernam.
Abscondo cripto, cuius dicatur origo
A crepo quam dici dicunt plerique magistri.
Cimbia vel phiale, calati, scale, cyatique
455
Crateres, patere, bachea, scippi, calicesque,
Vt docet Isidorus, dicuntur vascula potus.
Cimbala de mixtis dicuntur facta metallis;
Parve sunt phiale; resonare feruntur acute.
Scribe kinos, dictus canis est, cynicusque caninus;
460
Suntque cynocephali capitis plerique canini,
Atque canis dentes voci tati sunt cynodontes.
Deque cynos muscas cynifes dic esse caninas;
A cynos atque fago cynifes descendere credo,
Namque canes comedunt, aures pungendo lacessunt.
465
Libro Papie scinifis vult s caput esse;
Tunc vox simplex sit, Grecus skinifex ita scribit;
Pro Grecorum k c ponit lingua latina.
Herba cynoglosa dicatur lingua canina.
Est mia musca, cynomia sit tibi musca canina.
470
Hec per kapa legunt Greci per kapaque scribunt
Que per simplex c legimus vel scribimus apte.
Per chi scribuntur que post premissa sequuntur.
Aspiratum c nobis chi dico sonare.
Gratia sit dicta grece charis atque charisma,
475
Acharis, eucharis, epicharis nos dicimus inde.
Dicatur chalaza grando vel parvula gemma.
Milia sunt chilia, descendit ab hiis chiliarcha,
Dictus apud Grecos sic est, chiliarchus apud nos.
Est chelon grece curvum, sunt brachia chele,
480
A chelon dicta quoniam sunt brachia curva.
Sicque chelys cithara de chelon dicitur orta.
Chir manus hec grece fertur, chirographus inde.
Chironomon cultris ioculatur in aera iactis.
Fertur mensura quedam chorus atque chorea
485
Psallentum cecus templi locus est ita dictus.
Sic instrumentum psalmus vult esse vocatum,
At ventus chorus agrestes est vocitatus.
Vnctio chrisma tibi sit, christus dicitur unctus.
Estque chronos tempus, hinc synchronos est chronicusque.
490
Aspires crisis, tunc aurum significabis.
Porri grassa, lithos lapis, os stoma; venit inde
Chrisolitus, chrisoprasus, chrisostomus adde.
Chrisis produci primam licet et breviari.
Chrisolitus primum probat, ypocrisisque secundum.
495
Ypocrisis cripto tamen esse putatur origo.
Vascula chidropedes numquam me iudice dices;
Sitropedes prisci dixerunt vaca coquendi.
Quidam cimiculum fore dixerunt cyrogrillum;
Hiis tamen in Vagetra leguntur contraria; Glosa
500
Fert quod spinosus est atque rapax cyrogrillus,
Sicut ubi legimus erinacius est cyrogrillus.
Si metrum lesi veniam peto; parce petenti.
Est minor ericio. Tibi nil cyrogrillus esto.
Hic antiquorum reperitur menda librorum.
505
In scriptis veterum scio me legisse quod unum
Signant ericius, erinacius et cyrogrillus.
Si metrum ledo veniam mihi des iterato.
Daphne dicatur laurus, sic nimpha vocatur
In laurum versa, forsan quia dicitur ipsa.
510
Sic et pro lauris fons dicitur in Machabeis,
Vel tata Remigium daphnen dicatur hebreum.
Dic quod idem grece signant -gentos, deca, -coste,
Et decas; istius decadis tibi sit genitivus.
A deca prefectum denis dic esse decanum,
515
Namque decem deca dant, quod verba sequentia monstrant.
Sermo logos, iunge deca, fitque decalogus inde;
Que scripsit dominus sic iussa decem vocitamus.
Vrbs polis est, iunge deca, fitque decapolis inde;
Sic polis est dicta, polis est cui subdita dena;
520
Vel regnum dices quod denas continet urbes.
Sic deca compositum cum corda dat decacordum.
Curio sit plebis cui cura datur generalis;
Quam deca sic artat bis quinque decurio curat.
Et sic curatum potes appellare decarchum.
525
Hic decurio sit quem de se curia gignit.
Lirima vox greca sit desipientis dicta,
Hinc et delirus sit desipiens vocitatus;
Devius est idem, tunc lira caput sit eidem.
Error lirima sit; Origenes que male scripsit
530
Dicas lirimata, que sunt erronea scripta.
Insula que fertur Delphos Phebum veneratur;
Delphicus inde datur cui Delphica mensa sacratur.
Insula sit Delos, que declaratio fertur,
Nam post diluvium prior hec paruisse refertur.
535
Sicut ait Grecus nomos est lex, sitque secundus
Deutero, cui nomium iungens sic dicito librum;
Deutero sed nomius numquam liber est vocitandus;
Quod replicet dicta lex dicitur inde secunda,
Non quia lex alfa sit sed quasi lex iterata.
540
Per dia signa duo, sed morsellus bolus esto;
Qui duo contendit mordere diabolus hic sit;
Culpans vel clausus in carcere sit tibi dictus
Hic penes hebraicum quoniam fluit ipse deorsum.
Hic modo subiungam Grecorum nomina quedam
545
Que metra vix capitine veniam peto si male sistunt.
Dictio greca diaconos est translata minister,
Hincque diaconia descendit voce latina;
Esse ministerium per eam dic significatum.
Est diaphonia vocum discordia dicta.
550
Significat dia de, diatessaron accipis inde.
Si vis adiunge diapason cum diapente;
Adde diastema, diesis simul est socianda.
Sit sermo lexis, dia de, dialectica testis,
Nam de sermone dialectica dicitur esse;
555
Vel dia dic si vis duo, tunc est sermo dualis;
Vel venit a greco quod disputo fer dialecto.
Grecus ait propriam regis diadema coronam.
Didasco doceo, doctor didasculus esto.
Dicitur esse deus theos, estque theu genitivus,
560
Suntque theu vere didasti quos docet iste.
Est didimus dubius, sic Thomas est vocitatus,
At proprie didimus geminus, sic fert ita Grecus;
Hinc qui nascuntur pariter didimi vocitantur.
In duo det dieresis discissio dici.
565
Iupiter esto Dios, hinc dicta Diospolis est urbs;
Inde Iovis natus mensisque Dioscorus exit.
Estque cori dicta pupilla corique puella;
Inde diosque cori pueri duo sint tibi dicti.
Diplon duplex sit, dupla vestis diplois hinc sit.
570
Ponderis esto genus dipondius eque duobus
Assibus hic constat, duo sit quasi pondera prestat.
Est serpens dipsas situlam quam tu fore dicas,
Namque siti perimit illum quem dente momordit.
Mensam dic discum, sic mappam vasque ciborum.
575
Hinc est discoforus qui discum fert vocitandus.
Sic ludum disti lapidem dic proiciendi.
Est dissinteria quando sunt ulcere lesa
Viscera, cumque preit prolixa diarria tunc fit.
Secretum dogmi, sed tectum dicito doma,
580
Est cum g primtim, sine g proferto secundum.
Vt paradoxa probant, iterum sit opinio doxa.
Doma datura, datioque dosis, sit gloria doxa.
Dorco notat terno; quia visu pollet acuto
Dicitur hinc caprea dorcas, mulierque votata
585
Sic quedam legitur, populi Dores vocitantur.
Dragma notat pondus nummusque, dat e genitivus
Femineo genere; sic dragma dabit tibi dragme;
Sic dragme dragmes iuxta Grecos bene dices,
Et dragmi dragmis, incognita forma Latinis.
590
Dat nummos didragma duos, stater id duplicabit;
Neutrum didragrna tamen edit lectio sacra.
Neutrum dragma genus est carminis, et genitivus
In -tis finitur; sic questio dragma vocatur;
Dragmaticum didici genus inde venire loquendi.
595
Esto dromos cursus, venit inde dromeda, dromedus
Atque dromedarius; male -da- tamen hic breviamus.
Est dulos servus, duleuo servio Grecus
Vult, quoque servitium servis sit dulia dandum.
Latria sit deo tantum latrevoque soli.
600
Dynamis est virtus, dynastia summa potestas.
Y grecum muta, sic a dyo sunt duo dicta.
Ec con dicatur, clisis esse vocatio fertur,
Vnde sit ecclesia quasi conque vocatio dicta.
Economos grece dispensatorque latine;
605
Iconomos Grecus fert oeconomusque Latinus.
Est abies elate, sic cantica dum legis ede.
Est eleos miseri si cordia iungitur ilii
Mandatumque sina, sit ab his elemosina dicta.
Hinc elein didici caput esse, quod est misereri.
610
Kirie sit domine sed elyson sit miserere.
Ellen sit Grecus et Grecia dicitur Ellas.
Isidoro credas, provincia dicitur Ellas
Septima grecorum; -dis vel -dos fac genitivum.
En dat in, est cenos novus, hinc encenia dicas.
615
En dat in atque manum chir, chiros habens genitivum;
Hinc enchiridion manualem dicito librum,
Ast instrumentum vocitatur sic medicorum.
Est telos finis, datur entelichia testis;
Actum vel formam signari disce per illam.
620
En dat in, est erge labor aut operatio grece.
Ergo signat ago, preponas en, fit energo.
Nobis intus ago designat energia vero;
Interior labor aut operatio dicitur inde
Teste Damasceno; subscripta tibi variabo.
625
Actio, si recte sentis, sit energia grece,
Activum sit energatio , sed energima fertur
Actus, id est operis complemen, agens sic energo.
Scito quod obscura sententia fertur enigma.
"Filia quam genuit mater, matrem generavit.
630
Editur a natis pater ens in ventre parentis."
Entera que Grecus fert intestina Latinus.
Ex quocumque trahis hec, hoc exentero dicis.
Eonas etates vel secula dicere debes.
Lucidus est phebus, pulcher iuvenis sit ephebus.
635
Signat epi supra, nice victoria dicta.
Palme preterite sit laus epinicion inde.
Hinc in plurali reperis epinicia dici.
Signo super per epi grece, scopin est speculari;
Exponens aliter intendere fert scopin alter;
640
Qui superintendit speculator, episcopus hinc sit.
Ergo dic operor, ergastula dic loca, lector,
Ad que captivum legas ad opus faciendum.
Est ethimon verum, venit hinc ethimologus.
Ethis Mos, venit ethicus hinc; ethnos gens, ethnicus hinc sit.
645
Eu bene designat et nuntius angelus exstat;
Hinc euangelium per simplex u, geminatum
Dic u vocali consillabicando sequenti.
Eucharis hic fertur quisquis bene gratus habetur.
Euge salutantis vox est, vox vituperantis,
650
Vox sit adulantis, gaudentis sive probantis.
Eugenes ingenuos dicas tanquam bene natos.
Dicitur eulogia benedictio sed benedictus
Dicitur eulogicos; sermo logos est caput horum.
Dicas eunuchos varia ratione vocatos.
655
Quosdam castratos dicas, caste quasi natos;
Quos faciunt homines ferro dic esse spadones;
Sunt qui se reddunt castos, carnem bene vincunt;
Eunuchos proprie nos istos dicimus esse;
Eu bene, sed vice victoria dicitur esse;
660
Hinc venit eunuchus, bene vincens vel bene victus.
Lectus vel mulier eune, sic ut asserit alter,
Ac echo grece custodio dicitur; inde
Dicitur eunuchus quasi custos huius et huius.
Distant in voce thalamus pastoforiumque,
665
Exedra; dic unum tribus istis significatum.
Xenia munera sunt, plures exenia dicunt.
Exodus exitus est; odos est iter, ex notat extra.
Orcizo grece dicas, adiuro latine;
Hinc exorcismus est adiuratio dictus,
670
Ac exorcistas adiurantes fore dicas.
Ex extra, statio stasis est, hinc extasis esto,
Excessus mentis, incussio magna pavoris.
F Grecus nescit sed per phi subdita scribit,
Aspiratum p pro quo nostri posuere
675
Scribentes greca ceu Pheton, philosophia.
Vtimur f vice phi per quod scripsere Latini
A Grecis sumpta sicut sunt fur, fuga, fama.
Dic[o] fago manduco, sed lidoro dic maledico;
Ex hiis adveniens fagolidorus est maledicens,
680
Vel dicatur ita potius comedens maledicta,
Lidora nam grece dico maledicta notare.
A fago sic fagus venit et favus et faba, ficus.
Fertur xirofagus cui sola cibaria fructus.
Sit Macedum lingua legio tibi dicta falanga
685
Sive falanx; cunei pugnantum sunt ita dicti.
Fanum dic templum cui fano prebuit ortum
Seu fons aut Faunus; fert hoc a fando Latinus.
Dicas fantasma de fano iungeque fasma
Cum fantasia, tribus istis vis datur una.
690
A fanes dicas epiphaniam, simul addas
Hinc theophaniam bethpha-, fagifa- quoque -niam.
Fannacon aut farina vocat unguentum sira lingua
Vel medicamentum; vir farmacus hinc venit, illum
Sic appello maleficiis quem nosco vacare;
695
Femina quoque malefica farmaca dicitur inde;
Hinc est farmacia, domus unguentaria dicta.
Vel dic farmaciam medicamen vel medicinam;
Farmacicum dicis quod competit omnibus istis.
Nomen gentile Fenix est, vir volucrisque;
700
Est arbor palma fenix et punita terra;
Crebro Fenice reperitur pro regione.
Porto fero dices, sunt fosforus amphora testes;
Metaforam iungis et anafora sit comes istis;
Carpoforum cum Christophoro sociare memento;
705
Addas hiis aforum Bosforumque vel apoforetum.
Mors feron grece, feralis dicitur inde.
Filasso servo, filaterium sit ab ipso.
Est phiton serpens, proprie tumor et nimis ingens;
Phitius a strato phitone vocatur Apollo;
710
Instituit ludos, pro palma Phitea dictos;
Et, quia divinum referunt hunc carmina primum,
Phiton divinus sit ab eius nomine dictus;
Est Phitonissa sic divinare perita;
Sic incantator incantatrixque vocantur.
715
Aspiratum p, non f, caput hiis solet esse.
Fornix prostibulum, fornix tibi denotat arcum,
Deque foris dici perhibent utrumque Latini;
Est meretrix porni, si vis fons sit tibi primi.
Fertur fraso loquor frastesque sit inde locutor;
720
Hinc bonus interpres debet dici metafrastes,
Si malus interpres recte fertur parafrastes;
Quodque locutio sit frasis antifrasis bene pandit.
Furvum dic nigrum, de quo fur accipit ortum,
Nani latet in furvo; latro se fert obvius ultro.
725
Est gala lac, Gallos hinc dicas et Galileos,
Et Galatas iungas, quia lacteus est color istis;
Hinc instrumentum cerdonis galla vocatum;
Inde galaxia fertur capitumque galama.
Galbana dic species pigmenti, galbana vestes.
730
Dic corium grece signare galeron et inde
Pilleus est iuvenum qui fit de pelle galerum.
Id quod nubo gamo notat, hinc mulier gamos esto
Nuptaque nupque de; bis vel tris cui simul adde,
Et bigamum trigamum bis vel ter dicito nuptum.
735
Gausapa dic mappas et gausapa pallia dicas.
Persarum lingua sit dicta pecunia gaza;
Divitias vel opes gazarum nomine signes;
Gazaque sit castrum, quasi custos divitiarum.
Filasso iunge, quod signat servo latine,
740
Sic sunt a gaza gazophilacia dicta,
Thesauri thecas gazophilacia dicas.
Et pastoforia reperimus sic vocitata.
Est ge terra, Gyon hinc dicitur atque gehennon,
Hiis sint adiuncta geometer vel geometrus
745
Atque georgo, gigas, ypogeum, si placet, addas.
Est genesis grece generatio dicta latine.
Est genesis genea, sermo logos atque logia;
Sermo de genesi solet hinc pars addita dici.
Progenies genima, de quo genimen tibi forma;
750
Hoc tamen a gigno potius descendere credo;
Equivoce genimen fertur generatio germen.
Dico geronta senem, sed presbyterum seniorem;
Initium non i tribuit sed gama geronti.
Est gignos grece nudus, gignas venit inde,
755
Cursus vel lucta, quia nudos vult hic et ille;
Quivis gignasium locus est exercitiorum;
Sic et cuiusvis exercitium notat artis;
Assint exempla studium, scola, balnea, pugna;
Gignia, gignasium, gignos dant sepius unum;
760
Si sequeris Grecos scribatur gymnia, gymnos,
Gymnas, gymnasium vel gymnicus hincque creatura,
Vt gymnacista, gymnatia, gymnosophista,
Quidam philosophi preter genitalia nudi,
Primitus Indicole dicuntur gymnosophiste.
765
Scinditur a prima sic sillaba rite secunda:
Terminus y prime, caput m vult esse secunde.
M quotiens sequitur n ei consillabicatur;
Mnam produc testem, simul omnia iunge vel amnem.
Glicon dic dulce fore, glicerium venir inde
770
Et glisco, glissam de glisco discito mensam.
Celatura glife sit, anaglifa dicimus inde.
Glosaque sit lingua grece, probat hoc cinoglossa.
Gnomon dic umbilicum proprie vocitari.
Insula dicta Gnidus, Knidon hanc vult dicere Grecus;
775
Inde Cnidum libris legimus plerumque latinis.
Vrbs est Cretensis ferturque scientia gnosis.
Angulus est gonia, sit idem gonus; inde creata
Sunt hec: ortogonus, tetragonus, est sociandus
Oxigonus, simul ambligonus; trigonum sociamus.
780
Dicitur esse graba caput, et venit inde grabatum,
Quod soleas in eo caput inclinare gravatum;
Mendici stratum proprie dic esse grabatum,
Quo quid substratum recipit caput appodiatum;
Rursus quod gra sit caput, hoc Huguitio dicit;
785
Hinc susceptivum capitis derivo grabatum;
Dic baton esse gradum, gra iunge, fit inde grabatum,
Ad quod nos gradimur ut in hoc caput excipiatur;
Hic b non duplices; ratio deest b repetendi;
Vsus fas aufert mediam tibi corripiendi;
790
"Quem penes arbitrium est et vis et norma loquendi,"
Sic per Virgilium dici debere probato:
"Membra levat vili sensim demissa grabato;"
Pro gremio grabatum, pro lecto dicto grabatum.
Linea sit grama grame, sit littera grama
795
Gramatis, in recta quia fiunt gramata grama;
Dicunt a grama doctores gramata dicta;
Hinc sit gramatica cum gramatico tibi dicta.
Id quod scribo grapho notat, hinc graphius stilus esto;
Est scriptura graphi, valet ipsa graphia vocari;
800
Hinc stilus est graphius, scriptor graphus est vocitatus;
Hinc venit antigraphus, agiographus, ortographusque,
Cirographus vel cosmographus vel singraphus atque
Cronographus cum pseudographo sociabitur eque;
Ex hiis feminea generantur, ut ortographia.
805
Si, lector, grecam bene servas ortographiam
Aspiras hepta sic hemis et inde creata;
Vel dasiam muta, sic septem dicis ab hepta;
Est hemis grecum, semis venit inde latinum;
Sed predicta duo vel ab hiis venientia raro
810
Cum dasia nostri scribunt dicuntve Latini;
Ebdomas, ebdomada testes sunt nomina nota;
Exameron librum dicas sex esse dierum;
Eminam socies, quibus emisperia iunges.
Forsan subtrahitur melior sonus ut tribuatur,
815
Qua sic sublata vocum vis non perit ulla.
Gramatice priscum scio sic dixisse magistrum.
Ebdomas, ebdomada dicuntur ab ebdomos, epta-
Que septem signat, caput istis omnibus extat.
Ebdoas ebdoadis premissis associabis,
820
Et sic simplicia bene dicere possumus ista
Que numero constant septeno, sic ea signant.
Ebdomades posite sic parent in Daniele,
Vt vult Isidorus, cum fertur ab epta diebus
Ebdomadas; hac septimanam tunc dico notari.
825
Dic hecaton grece centum signare, venitque
Hinc hecatontarchus centum princeps vocitatus.
Alter dicit heca centum, (ferturque Diana
Hinc Hecate), ton ben donum; probat hoc hecatonben;
Hinc Iuvenalis ait, "vestitur tota libellis
830
Porticus, existunt qui promittunt hecatonben."
Hectecas didici Rome solaria dici
Extra murorum series protensa domorum;
Qui[bus] sub hiis latitant pluvias et caumata vitant.
Sol helios grece, venit urbs Heliopolis inde.
835
Desertum dicas heremum; dic hinc heremitas.
Est heresis grece divisio, secta latine.
Proprietas heresis verbis siquando latinis
Tangitur aut heremi non est iniuria greci.
Heret, id est dubitat, heresis varieque vacillat;
840
Hinc ut ab herere dicatur competit apte.
Sic heremum dici cum dicis ab hereo, voci
Alludens, tangis quod ibi sit mansio paucis,
Hereo si manco vel si moror hereo dico.
Hermes interpres, hinc hermeniam fore dices.
845
Hermenie facito genitivum more latino,
Moreque Grecorum facis hermenias genitivum,
Apponasque peri quia non componitur
Herma notat statuam, capitellum dicimus hermam.
Herne sunt saxa, vocitat sic lingua sabina;
850
Fertur saxosus hic hernicus, hernia morbus
Est hominis rupti, solet hec ruptura vocari.
Dicimus heroes vel heros terre dominantes;
Hiis caput her grece quod fertur terra latine.
Hespera vox greca sit, apud nos vespera dicta;
855
Vesperus est stella, Vesper Venus; Hesperus illa
Dicitur, et Vesperugo sero nitet, atque
Fosforos hec eadem fertur procedere lucem.
Hex grece dic sex, aplon autem dicito simplex;
Hinc sex simplicia nos hexapla dicimus illa;
860
Primus adinvenit Origenes, postea scripsit;
Distinctum senis librum sic dico columpnis
Quamvis harum sex fuit editio sita simplex:
Hebraicis verba primo descripsit hebrea
Gramatibus; greco sunt gramate scripta secundo;
865
Terna sede fuit Aquile translatio; sedit
Symachus in quarta, sed quintus septuaginta
Extitit ordo, locum tenuit Theodotio sextum;
Vltimus hic scripsit, hinc ultimus ordine mansit.
Septuaginta metro mihi ponere parce coacto.
870
Cum fuerit prima translatio septuaginta,
Cur non in terna serie fuit hec situata,
Et cur defectus horum Theodotio solus
Supplet, non reliqui, ratio datur ista, quod isti
Pre reliquis similes habuerunt editiones;
875
Contiguas series ideo dedit hiis Origenes,
Quodque minus iusto fuit illis sumpsit ab isto.
Ordinat Eusebius sic hexapla Cesarianus.
Derivans aliter sic hexapla disserit alter:
Dic sex hexa, plica plois, est hinc hexapla dicta,
880
Vt quasi senaplica dicatur sena columpna.
Hexaplois scribes, hexaplis licere debes,
Oi diptongus ibi quia scribitur equivalens i;
Inque prosa mediam svito tibi corripiendam.
Qui translatores fuerint et tempora disces
885
Si, post Isidorum, librum legis historiarum.
Ponitur hiis prima translatio septuaginta;
Subiungunt Aquilam; fecit Theodotio ternam;
Symachus at quartam, vulgatam dicito quintam;
Sexta sed attribui sic septima vult Origeni.
890
Vltima Ieronimi debet translatio subdi.
Sic ut vulgata fertur translatio quinta
Queris, solvoque nulli fuit appropriata;
Nomine communi meruit vulgata vocari;
Nec contradicit Augustinus quia sumit
895
Equivoce verbum quinte prius appropriatum;
Dicit vulgatam vulgo primo manifestam,
Non quod ei tale nomen velit appropriare;
Fertur preterea translatio septuaginta
Vt distans ab ea que non est appropriata.
900
Disce quod Hispanos facit amnis Hiberus Hiberos.
Est hialim grece vitrum fialamque fer inde.
Est hyetos pluvia, pluvialis hyas tibi stella
Dicitur hinc, orte quia sunt hyades pluviose.
Est hilaris letus, hilaramus letificamus.
905
Matrix matricis himen dicatur himenis
Prepositusque deus nuptis venit hinc Himeneus,
Cui comes est cantus. Domini laus dicitur hymnus.
Hystorin hystorie caput est, quod dico videre;
Illi scribenda fuit hec qui viderat acta.
910
Ydor apud Grecos olon aspiratur et ippos
Ac iper, addis ipo; tamen hec tibi more latino
Non aspiranda nec ab ipsis dico creata.
Hinc holocaustoma tamen excipis ac holocausta;
Hec aspirabis, holocarposis est comes istis.
915
Hora notat tempus; aspirat et hanc tibi Grecus;
Horispex horispicis aut horoscopus inde,
Inspiciens horal est aut intentus ad illas;
Ac horologium cursus distinguit earum;
Horarum primus distinctor Apollo sit Horus.
920
Non aspirata limbus regiove sit ora.
Flos est iacinctus, lapis est iacinctus homoque;
Cum sit uterque bonus, melior tamen est vir utroque.
Grecus ias viride fert, iaspis dicitur inde.
Ibex est caprea, grece dorcas vocitata;
925
Ibex in recto facit ibicis in genitivo.
Ibex ibicis avis est Nilique fluentis,
Vt dicunt, habitat; rostro sua vilia purgat.
Ibidis ac ibis genitivum cum facit ibis,
Tunc avis est ibis et dicitur invidus ibis.
930
Ico dic habito, domus icos fertur ab illo,
Icogenesque domi genitus vult verna vocari.
Icon vox greca sit imago turpisque figura.
Hinc venit icona, sit et huic iconia iuncta.
Iconomos grece dispensatorque latine
935
Fertur; in hiis Grecus oi profert oeque Latinus.
Crete vicina vel Troie silva sit Ida;
Idei populi Crete Troieve vocati.
Forma sit idea, sit et exemplum tibi dicta.
Est idion proprium, sed sermo dicitur hemum;
940
Hinc idioma venit, quod fandi proprietas sit
Qualibet in lingua. Fertur simplex idiota
Ex idion, propriam contentus noscere linguam;
Vel vox composita dicatur ab idus et ota,
Nil quia quit sapere quasi sit divisus ab aure;
945
Rursus composita sit ab idus vox et iota,
Littera cui nota non est venit hinc idiota;
Mos ethis, iungas idion, dic hinc idiotas
Quos reputas proprie mores non noscere terre.
Est idos forma, dicas hinc idola dicta.
950
Est locus idolium quo quis colit idola verum;
Hiis consecrata bene dicimus idolothita;
Si metrum ledo veniam peto -lo- breviando.
Idor aquam dices; sunt idromel, idria testes,
Idrius, idrofoba, simul idrops, idrus et idra,
955
Idropis, idropisis, simul idropicus vel enidris.
Distinguas genera: ieros est sacer et iera sacra,
Voce ieron neutra sacrum notat, inde ierarcha
Atque ierarchia descendunt cum ierapigra;
Predictis ierologodion simul associato;
960
Cumque ieropsalta reperimus cetera multa.
Ile materia, sine qua dicantur aila.
Ilio dic grece, signas obvolvo latine;
Hinc intestinum dic ilion esse vocatum
[Hinc dolor iliacus quem sentit tormina passus]
965
Vt docet Isidorus; finitur in um tibi rectus;
Ile locant recto plures, ilis genitivo,
Ex quo plurales bene casus accipis omnes.
Est imber pluvia, nubis caligine tecta;
Est nimbus tenuis quo nos aspergit Aprilis;
970
Hoc nomen pluvia nectit generaliter ista;
Quod riget imber humum reperis ab inebrio dictum;
Imbris in hoc usus, non vocis tangitur ortus,
Ast ombros grece caput imbris dicitur esse.
Ippos, yper vel ypo vel ysopum more latino
975
Non aspiranda nec ab ipsis dico creata.
Ippos equus grece sit, et ippomanes venit inde;
Velox instar equi virus solet herbaque dici.
Ippagogus navis sit equis aptata ferendis;
Ippodromus stabulum sit equi vel cursus equorum;
980
Sic et equo simile tormentum dicitur esse;
Ippos quo currit ippodromium locus hic sit;
Piscis equo similis vocitatur equus fluvialis,
Dicitur ippotamus, segetes vastare paratus.
Tuniperi pleno cinis ignem confovet anno
985
Si bene succensas vis hoc includere prunas.
Est ixon volucris que plumis emicat albis,
Vulturis ex genere, minor autem dicitur esse.
Quidam producunt ypo, quidam breve ponunt;
Neutris prefero me, sequor usum, sector utrosque
990
Ad presens. Ypo re, conca, sub dico notare.
Re notet, ut dixi, sit presentatio panti;
Debet ypapanti representatio dici;
Occursum reliqui dicunt hac significari
Voce, quod occurrit Symeon puerumque recepit.
995
Contra significat, ut ypozeusis manifestat,
Nam contra neuma proprie patet illa figura;
Zeuma fit in verbo si plurima clauseris uno.
Sub notat in multis, sit ypostasis hinc tibi testis;
Ypocritan vel ypopodion sociare memento.
1000
De multis pauca subdo: venit hinc ypotheca
Ac ypogeus, ypothesis; hiis ypocondria iungo;
Sit comes ypocrisis simul ypodiaconus istis.
Trans, super aut supra dat yper tibi prothesis ista.
Trans dat et hinc dicta sit yperbaton illa figura
1005
Materie longis qua fit transcensio verbis.
Dat super aut supra; patet hoc per subdita scripta.
Est yperaspizo super omnes protego scuto;
Hic yperaspistes sit protector super omnes;
Aspis, quod scutum designat, sit caput horum;
1010
Hinc venit aspizo, quod signat protego scuto,
Ac yperaspizo tibi componatur ab ipso.
Dulcis yperliricus plus quam lira sit tibi dictus.
Semper sollicitos super apparere superbos
Cernimus; hinc dictus yperiphanus esto superbus.
1015
Faris yperbolice nimis augens diminuensve,
Vt "gravior petra Petrus est" aut "ocior aura."
Mons sit yperboreus, Boreas flat a culmine cuius.
Quoque quid excrescit tibi versus, ypermeter hic sit.
Prothesis is greca notat in per se situata;
1020
Intro composita signat; probat hoc isagoga.
Isis regina fuit, kis terra votata.
Ad pulmonis opus brevis herba valebit ysopus;
Cumque per o media longum sit sillaba scripta
In greco, nusquam reor hanc fore corripiendam;
1025
Sic Bernardinus posuit, sic doctor Alanus:
"Pectoris herba cavas ruppes insedit ysopus,"
"Sed celum terre conformat cedrus ysopo."
Scribe kai, lege ke, quod denotat et tibi, namque
Est ai diptongus, sed profert e tibi Grecus.
1030
Per kalo designas voto, dicimus inde kalendas,
Atque diem primum mensis sic dicito tantum.
Est kentauros homo; k mutes more latino
In c, sic homines centauros dicere debes.
Kyrieleyson ait qui Grecum non bene novit;
1035
Dictio dicatur duplex et sic dirimatur:
Kyrie dic per se, sed elyson postea subde;
Kyrie sit domine, sed elyson dic miserere;
Non sic ecclesie tenet usus, nescio quare.
Scribunt in paucis nostri k nec nisi grecis.
1040
Grece dico labo, sumo sermone latino.
Lempsis vel lemna sit sumpsio; sillaba dicta
Sit quasi sin lemna, comprehendens gramata multa,
Ex multis proprie nam gramatibus petit esse
Compositum; lempsis cum sin sit origo silempsis;
1045
Huic an epi iungis, epanalempsisque fit ex hiis;
Cum pro prolempsin, sed cum meta dat metalempsin.
Est laganum tenuis sicut membranula panis
Latus, aqua coctus, post in sartagine frixus.
Isidoro teste vinaria vasa lagene
1050
Sunt, et apud Grecos est dicta lagena lagenos.
Cesio dicta tome ferturque laos lapis esse;
Cesorem lapidum latomum dic inde vocatum.
Fertur item populus laos aut leos, est quia durus;
Dicimus hinc laicos populares et quasi duros.
1055
Luceo dat lampo, lampas descendit ab filo.
Herbis composita lappates dicitur esca,
Sed ficus siccas sic fert Huguitio dictas;
Herba solet lapati vulgo lapatella vocari.
Latria sit domini tantum latreuoque soli.
1060
Olla sit ex ere tibi dicta lebeta lebesve;
Sitque lebes cacabus; olei vas esto lecitus.
Signat dico lego, logos huic vel lexis adesto.
Dicitur in greco lemos vel lema vorago;
Ex hoc emplastrum dicas epilema vocatum,
1065
Quo supraposito plage fit operta vorago.
Hinc complexivum tibi dico dilema bifurcum
Hunc qui respondet duplici quia lemate sorbet.
Dico leon grece, leo dicitur inde latine;
Sit tibi vox greca nem permutata leena,
1070
Vsurpative quod sit lea dicta poete.
Dicitur esse theos deus, albus sit tibi leucos,
Albaque Leucothee quasi sit dea dicitur inde.
Leucates dictus quia mons est forsitan albus.
Est sermo lexis, fiet tibi barbarolexis
1075
Barbara si socias cum nostris verba. Figuras
Dico sermonis quas scemata lexeos inquis.
Quod libanon Greci, thus hoc dixere Latini;
Arboribus libanis crescit tibi copia thuris;
Mons Arabum Libanus habet has, a nomine cuius
1080
Dicitur hoc libanum, quod thus tu scito vocatum.
Et licos esto lupus, venit inde licisca, liciscus
Linxque, lupo similis, Linxamque deam simul addis.
Respice quid fago sit, tibi lidoro deinde patebit.
Grecorum lingua sit lichnos dicta lucerna
1085
Et derivatur hinc lichnus sicque vocatur
Funis candele cicendellumve lucerne.
Est linon grecum, linum venit inde latinum.
Grece lipsana reliquias dic significare.
Dico lirin varium, lira dans variamina vocum
1090
Hinc venit, est sulcus liros liramque vocamus;
Pollice tango liram, facio cum vomere liram.
Delirus monstrat supra quid lirima signat.
Dicta solutio sit lisis; inde paralisis exit
Atque paraliticus; quod ana parit associamus.
1095
Grece petra lithos fertur, variatio stratos;
Inde lithostratos pictura vocatur apud nos
Arte laborata varioque colore decora,
Dummodo de variis sit opus structurave petris;
Sitque lithostrata, -tus vel -tum voce latina.
1100
Dic lixen grece quod aquam designat et inde
Portitor est eius lixus vel lixa vocatus;
Lixo vel elixo quod aqua coquo; sic bene dico
Elixum lixum quod aqua denuntio coctum.
Lixivium pannis aptum venit inde lavandis;
1105
Lixarique notes cum dicis lixeo lixes.
Est logos equivocum ratio, numeratio, verbum
Causaque; sic logica venit hinc logionque, logisma
Multaque composita que non sunt hic numeranda.
Frumentis nocuam lolium Grecus vocat herbam,
1110
Nosque vocamus eam vulgari more nigellam.
Est luter lavacrum, sic a luo, non lavo dictum.
Nam luo purgare signat; luter venit inde.
Est luxos grecum ferturque solutio luxum;
Hinc dic luxuriam per turpia queque solutam;
1115
Dicimus hinc luxos Veneris per aprica solutos.
Id dat quod pugna greco sermone machia;
Quod sit prima brevis per compositiva probabis;
Que derivantur primam variare videntur;
Machina testis sit et machina machinor edit;
1120
Possunt componi sin, psiche vel monos illi,
Sic navis vel ophis; potes addere cetera si vis.
Isidoro teste macron caput esse machere
Dicitur; hec gladius utrimque vocatur acutus.
Est instrumentum bellandi machina dictum,
1125
Dicitur et fabrica sic quelibet arte parata.
Exquiro, fabrico, mala cogito machinor esto;
Istis moliri sociabis et insidiari.
Esto macros longus, sit macri longa, notamus
-On neutro; talis est declinatio Grecis.
1130
A macron mucro venit; amphimacrus comes esto;
Macrologum socia pariter cum macrologia;
Macrobius sit hiis comes, est Huguitio testis.
Cerne quid est archos patet inde magira, magiros.
Emplastrum proprie tibi dico malagma notare;
1135
Idque malaso creat, quod contracto tibi signat.
Qui novit grecum malon fert esse rotundum;
Dicitur hinc mala quia cernitur esse rotunda;
Ac malobatrum dic unguen, sicque vocatum
Conveniens malis quia dicitur esse lavandis;
1140
Lignum vel fructum de malon dicito malum.
Manim dico bonum, dicas hinc mane creatum,
Nam melius luce quid possit quis reperire?
Manico festino designat maneve vado.
Dat manim manes quasi nil bonitatis habentes.
1145
†Inferin† furia proprie sit mania dicta;
Exstasis hec mentis fertur ratione carentis;
Indeque maniacos vocitare potes furiosos.
Fert mandram Grecus quod dicit ovile Latinus;
Hinc mandre custos mandrita vocatur apud nos;
1150
Ecclesiam plebis vocitamus ovile fidelis,
Cuius prelatos mandritas dico vocandos,
Archique mandritas hiis qui presunt fore dicas.
Grece mandragora silvestris dicitur herba,
Terre quam nostri malum dixere Latini,
1155
Pulchra sed insipida que fert fragrantia mala;
Prefert humane speciem radice figure;
Dicas mandragoram radicem, mala vel herbam;
Augustitius ait sterili quod inutilis hec sit.
Mantos mantia sit divinatio dicta.
1160
Hec margarita dicatur parvula gemma,
Albaque flaventi debet melior reputari;
Hoc margaritum simile dare dicito sensum.
Grece marsupium nummorum dicito saccum.
Est testis martir, sed mater sit tibi mitir.
1165
Disco vel doceo matho dico, mathesis ab ipso;
Scire facit mathesis sed divinare mathesis;
In nostra lingua sit divinatio dicta;
Sitque mathematicus divinator tibi dictus;
A matho doctrina sit itera mathesis vocitata;
1170
Et quia non verbis tantum docet, immo figuris
Monstrat, quadrivium mathesis dic esse vocatum.
Rex Mausoleus Egiptum rexit et eius
Post vite cursum sua coniunx quam speciosum
Huic tumulum fecit mausoleumque vocavit;
1175
Hinc mausoleum tumulum dicas pretiosum.
Mechus adulter erit et adultera mecha tibi sit;
Hinc sit adulterium grece mechia vocatum;
Cum fit adulterium mechari dicito mechum;
Mechatur mecha sed forsan adulterat ipsa.
1180
Esto megas magnus, sed maximus esto megistus,
Tris ter, Mercurius tibi dicitur hinc Trimegistus;
Deque megas furia sic ab erin facta Megera.
Esse melan nigrum dic felque colen vocitatum;
Inde melancolia trahit ortum, namque fit illa
1185
Sanguinis ex fece nigri mixto quoque felle.
Est atramentum melan; sit ab hoc tibi dictum
Melanodochium cornu quod continet ipsum.
Esse meli grece mel fertur apesque melisse;
Ode cantus sit, compone meli, melos exit
1190
Sive melodia, que mellea dicitur oda.
Est animai taxus, melus ipse melotaque dictus,
Et melo taxina pellis, vestisque melota
Fertur de taxi cute facta pilisve cameli;
Sepius invenies quod dicitur illa melotes.
1195
Dicitur et pera; fit et hec de pelle caprina;
A collo pendet et lumbos tangere debet;
Illic precincta satis est operantibus apta.
Mel melus affectat ideoque meli caput huic dat.
Min mensis fertur, minos hinc genitivus habetur.
1200
Defectumque mene signat; venit eumenis inde.
Lunam deficere vis quovis dicere mense;
Hinc est dicta mene, mensem dic inde venire,
Nam spatium mensis lunatio prestat Hebreis.
Significat grece potamos fluvium, mediusque
1205
Est mesos; hinc Mesopotamiam descendere dico.
Quod meris a Grecis pars vel divisio nobis
Dicitur; hinc purus merus esto meraxque meracus;
Vinum dico merum quod fece caret, quasi purum,
Deque mero facta sit potio dicta meraca;
1210
Hincque merothecam vini dicas apothecam.
Si meta componis de vel trans dat tibi; testis
Hinc metonomia sit; metaplasmus ei comes assit;
Morphosis atque bole, lempsis, fora vel thesis adde;
Frasticos atque frasis, hodos et foricos sociabis.
1215
Est via vel finis methodus; vel sic variabis:
Finalis meta methodus sit vel remedela;
Non ode cantus, sed odos via sit caput eius.
Metron mensura fertur, venit inde metreta,
Metrum, metropolis pariter cum metropolitis.
1220
Metropolim quidam de mitir non metron ortam
Dicunt, astantes quasi mater nam regit urbes.
Fertur musca mia; sit et inde cynomia dicta.
Est brevis aut parvus micros; inde venit microcosmus;
Micrologum socia pariter cum micrologia.
1225
Mixtam cum palea trituram dicito migma;
Ordea cum palea vult dici migmata glosa;
Simpliciter didici mixturam migma vocari.
Vnguentum quodvis miron grece bene dicis;
Miro vel mirocopus unguentarius esto;
1230
Vnguentum mirrum de mirra dicito factum;
Vncta Iudith legitur hoc, ne els diffiteatur,
Mirre namque leges in glosa proprietates.
De Smirna smirnum, de mirra dicito mirrum,
Nam smirnam Greci dicunt mirramque Latini.
1235
Est mistis grece secretum; misticus inde
Misteriumque venit; hinc secretarius exit
Mista; latens odium dic hinc descendere mistrum;
Sunt sacramenta grece misteria dicta.
Est, mihi crede, mitos filum, sed fabula mitos;
1240
De mitos examitum, de mitos mitologia;
Sed tamen evita ne te fallat calamita,
Nam mitos guttam sonat, hinc vestis polimita.
Scripsit agens metrice de ponderibus medicine:
Constat sex solidis tibi sive tribus mina dragmis.
1245
Ieronimi glosa dicit quod continet ipsa
Sexaginta siclos; mna vocatur [et hec] tata Grecos;
Mnam penes Isidorum dices dragmas dare centum,
Sicut in antiquis perhibetur biblie libris;
In solo Luca tibi scribitur et legitur mna;
1250
Occurrit libris mna raro scripta modernis.
Est monos unus; monoceros descendit ab illo
Atque monoptota vel monosillaba sive monarcha
Cum monocentauris, monialis sive monalis
Et monas atque monogamus et monachus comes esto;
1255
Cumque monasterio monomachiam sociabo.
Est arbor morus, sed fructus mora vocamus;
Hanc morum Greci dixere rubumque Latini,
Quod mori lignum cum fructu sit rubicundum.
Est moscos vitulus, vitulamen sermo latinus
1260
Dicit moscema; sterilis sit tibi planta.
Ex asino mulus et equa fertur generatus;
Est custos eius vel sessor mulio dictus.
Cui genus est varium bigenum tibi scito vocandum;
Sunt testes burdo mulusque liciscaque musmo;
1265
Additur hiis ibris aut ibrida; titiron addis.
Sic equus esto pater burdonis asellaque mater;
Iunctus asellus eque mulum fertur generare;
Patre lupo genita sit de cane matre licisca;
Fetus musmo capre sit de vervece parente;
1270
Iunctus aper domite fetum facit ibrida porce;
Si coit hircus ovi dic titiron ex ove nasci.
Murinam grece murenam dico latine;
Anguille similem murenam dicito piscem;
Apta decorandis pretiosa catenula collis
1275
Instar murene murenula dicitur esse.
Fex olei muria suprema parte locata,
Inferiora loca retinens vocitetur amurca.
Mus terram grece notat, hic mus dicitur inde,
Quod quasi mus limum teneat a mus dicito mustum.
1280
Nardus aromatica spicosaque dicitur herba;
Vnguentum factum de nardo sit tibi nardum;
Addens spicatum de spicis dicito factum,
Pistique cum iunge, dic purum sive fidele,
Namque fides pistis; est pisticus inde fidelis.
1285
Nays navis grece, nauclerus dicitur iride;
Sic navis dominus sit sive gubernio dictus;
Vecture pretium portandis nave statutum
Appello naulum, quasi navis dicito lucrum;
Propter sentinas vomitus fit crebra voluntas
1290
Pluribus, a navi que debet nausea dici;
Nausea quem vexat proprie tibi "nauseo" dicat;
Nausea si vomitus fertur sensus fit abusus;
Improprie loqueris si pro vomo nauseo dicis.
Cervi vel lincis bene pellem nebrida dicis.
1295
Distribuo nemo sit, ex quo noma vel nomos exit.
Nenia nutricis sit cantio, fabula vilis,
Cantus funebris; sic nugas dicito quasvis.
Sit tibi luna mene ferturque novum neon esse;
Inde neomenia lune renovatio dicta.
1300
Sit phito quero, fides phitos, inde neophiton edes,
Nuper querentem dic esse novumque fidelem;
Plantatum noviter ait esse neophiton alter,
Nam phito pianto, phitos plantatio fertur apud nos;
Posterius dictum potius reor esse tenendum.
1305
Nice vel nicos victoria fertur; anicos
Hinc venit, invictusque Boetius hinc sit Anicus;
Nicopolim dicas hinc, niciteria iungas;
Niceam socies, epinicia si placet addes;
Sanctus Ieronimus, interpres providus, equus,
1310
Ecclesie stultum languentis fert Nicolaum.
Nix nictos nidi nictin variant tibi Greci;
Hinc tibi nictimine sit noctua nicticoraxve.
Nimpha vocatur aqua; ni subtrahe lique subapta,
Et sic fit limpha; dea fontis sit tibi Nimpha;
1315
Quodque lavetur aqua, sic est nova sponsa vocata;
Inde venire puto paranimpham cum paranimpho.
Egypti regio dat nomea Nitria nitro,
Cuius sol pluvias estivo tempore longas
Excoquit ardentis nimium virtute caloris,
1320
Et sic petra sali similis fit vel glaciei,
Absque sapore salis, gelidi sine sorte rigoris;
Defluit humoris, duret virtute caloris;
Indigene dicunt nitrum, medicamina fiunt
Ex hoc, pelluntur sordes, immunda lavantur.
1325
Est noma sive Numa nummi caput; inde moneta
Tripliciter dicta: "nummisma, nummisma, nummisma;"
Pro nummo Sanctus posuit nummisma Matheus;
Petrus qui scripsit Auroram sic ibi dixit:
"Caesareum numisma videns quod monstrat Hebreus
1330
Solvit quod querunt invidiamque premit;"
Scriptaque sanctorum sic ponunt, expositorum,
Sic habet Isidorus, communis sic tenet usus;
Turpiter errat ibi quisquis negat m geminari;
Obstat Aristoteli, prohibet qui nomina fingi;
1335
Consonat auctori nec obstat epistula Flacci:
"Retulit acceptos, regale nummisma, Philippos;"
In plerisque libris ibi forte nomisma videbis.
Dicitur esse Nutus corrumpens aera ventus;
Hinc de corrupto genitus coitu nothus esto;
1340
Sunt notha que greca modo dico modoque latina;
Principium grecum retinent finemque latinum,
Nam finem vario declinans more latino.
Dico noym grece, mentem sensumve latine;
Noys cum diptongo vox est monosillaba recto,
1345
Obliquis varia sit, in illis sillaba bina.
Dicitur articulus o greci prepositivus.
Omicron Oque mega dicuntur gramata greca.
Asserit Isidorus quod virga iacens sit obelus,
Falsis apposita, iugulansque superflua dicta;
1350
In primo Psalmo "non sic" iugulatur obelo;
Post duo puncta sequi quasi meta videntur obeli;
Prothesis o tribuit belosque sagitta tibi sit;
Hinc est compositus qui falsa sagittat obelus;
Vna modernorum lex est, quamvis obeliscum
1355
Dicat Virgilius, modo quod dicatur obelus.
Velox est ocis; hinc oceanum bene dicis.
Ogdoos octavus est, octo dic caput eius;
Ogdoas hinc exit ac octonarius hec sit;
Sic derivata sunt hec non compositiva;
1360
Ogdoas at spatium cum dicitur octo dierum
Compositum vere dicatur ab octo doasque.
Est ode cantus, tragos hircus, et inde tragedus,
De fedis rebus tractans, fetens velut hircus;
Flacci sunt ode quasi cantus; exodiumque
1365
Cantus initium vel primum dicito cantum;
Fertur comedus, exode vel periodus.
Quoddam muscarum genus est quod dicitur oestrum;
Sic iuxta Grecos, sed asilus fertur apud nos;
Sitque poetarum sensus vel spiritus oestrum.
1370
Est oenos vinum, fero porto denotat; ortum
Hinc habet oenoforum; vini vas est ita dictum.
Fertur ophis grece serpens; sit ophimacus inde,
Contra serpentes animai pugnans, sit ophites
Serpens guttatus; est idem stellio dictus.
1375
Offimacum dici vult aliter, vult geminari
F, sic fert offi Papie codice scribi,
Sed primo dictum puto rectius esse tenendum;
Sunt libri veteres et Lucanus tibi testes.
Ex oleon dicta presumitur arbor oliva;
1380
Fertur et hec olea, sed fructus sit tibi bacca.
Illius est oleum liquor et vocitatur olivum.
Distinguens aliter sic nomina disserit alter:
Arboris est olea vel fructus nomen, oliva
Arbor sit tantum, liquor est oleum vel olivum.
1385
Signat olon totum, phos lux, hinc dicis Olimpum;
Aut pro phos lampo ponas, quod luceo dico;
Est totus lucens quasi celi culmina tangens;
Dic quinquennalis ludi, festi vel agonis
Tempus Olimpiadem, ludum, festum vel agonem.
1390
Est omios similis, omousion hinc bene dicis;
"Tullius est talis qualis Petrus" est omeosis;
Aut omos unus sit et ab hoc omousion exit;
Taliter exponit Huguitio, postea subdit
Os omos est populusque laos grece vocitatus,
1395
Sic omos est populus, sermo logos, hinc omeliam
Dic os ad populum vel sermonem popularem;
Sed dicas melius omilo loquor inquit Acheus;
Dicitur hinc nobis omelia locutio quevis.
Omos significat humerum, quod epomida monstrat.
1400
Ens notat on grece. Ferus agrios est asinusque
Est onos; hinc asinus ferus est onager vocitatus.
Vnguis onix, onica venit hinc, sit et ungula dicta;
Parvulus hic piscis humanus fertur ut unguis;
Hanc et aromaticum Papias nominat herbam;
1405
Fertur onix vel onichinus indica gemma vocari,
Vngui persimilis humano, cui color ignis
Concipitur, zonis tamen hanc cingentibus albis;
Nigrat Arabs, albas dat onix tamen undique zonas.
Dic onocentaurum quoddam mirabile monstrum;
1410
Est hominis media pars, cetera pars asinina;
Huic cum centauro sit onos coniunctus origo.
Est ab onos dictus onocrotalus; eminet eius
Sic facies stulta quasi sit facies asinina.
Est opos ut grecus; fert cortex, cesio, succus;
1415
Succos vel cesos dicas opobalsama libros.
Est opos visus, testis datur inde piropus.
Id notat ophthalmos oculus quod signat apud nos;
Ac oculi morbus hinc est ophthalmia dictus.
Orce suscipere notat; exit orceus inde;
1420
Vrceus, urceolus ac orcula iungitur Orcus.
Orcestras cathedras, orcestras pulpita dicas,
Nobiliumque locum dic orcestram vocitatam.
Orce dic iterum tibi designare rotundum;
Orcos testiculos dic inde venire rotundos.
1425
Orco vel orcizo grece signat tibi iuro.
Musica dic vasa generaliter organa dieta.
Orge culturam notat, orgi denotat iram;
Organa de primo simul atque georgica dico;
Adiungas Bachi simul orgia quem bene dici
1430
De reliquo dicas quia Bachus suscitat iras.
Pre Tatuo politi micat ortus Orionis astri;
Armatur gladio, iugulus sermone latino.
Pinguis orix volucris est ut dicit Iuvenalis,
Glosaque gallinam communiter hunc vocat
1435
Affram; Egypti fera sit ut doctor Plinius inquit,
Quam dicunt origem Canis astrum respicientem
Ortu cuius stat contra quasi sidus adorat;
Tunc est estatis ingressus et evigilat glis
Qui fuit hiberno sompnosus tempore toto
1440
Dum removere gravem subito nequit ipse soporem,
Sed caput inclinat quasi visum sidus adorat;
Propter id a multis reputatur quod fit orix glis;
Exponens alius dixit quod aquaticus est mus;
Non placet hoc aliis quorum sententia talis:
1445
Debet orix heremi capre similis fera dici;
Fertur habere pilos versus caput ipsa reflexos;
Hanc licebat edi, sed nusquam sacrificari;
Lector in equivoco tibi nomine sponte relinquo
Libram iudicii; tantum lege consona legi;
1450
Biblia dum legitur tum lectio ne reprobetur;
Mundaque que reputat lex discite queque refutat:
Lege licenter edes quod ruminat et secat ungues.
Ordea, tritura, puls; ex hiis fiet oriza.
Ornix gallina sit et oroma visio dicta.
1455
Oro dic video; mons oros fertur ab illo;
Oreadesque deas hinc montis dico vocatas.
Orphanus est greca vox pupillusque latina;
Nomen diversum sed idem dic significatum.
Vt dicunt, ortix est grece dicta coturnix;
1460
Hinc venit Ortygia, Delosque sit insula dicta;
Atque coturnicum regit Ortigometra ducatum.
Vt probat ortographus ortos fertur tibi rectus;
Hinc venit ortogonus; ortodoxum sociamus.
Si Grecos sequeris os otos dicitur auris;
1465
Declinans ultra dicas pluraliter ota.
Ostra notat grece quod fertur testa latine;
Ostra femineo caro piscis, et ostrea neutro
Pisces sunt genere; dant bus velamina teste.
Grecus dicit oum; iungas v sicque fit ovum.
1470
Oxis apud Grecos velox vel acutus apud nos;
Hinc venit oxigonus, oxiaque morbus acutus.
Oxum dic morbum, sed dicitur oxos acetum.
Compingunt, calcant ficus plerique, figurant
In morem laterum compressas, inque futurum
1475
Servant; has ficus palatas dicit Acheus;
Pale dicuntur tabule tenereque premuntur
Inter eas ficus; palatas inde vocamus;
Ad solem siccas inter palas situatas
Hinc dic palatas a palis esse vocatas.
1480
Et sextam partem cubiti dic esse palestem.
Est ode cantus iterumque palin tibi Grecus
Fert; hinc quos iteras cantus palinodia dicas.
Deque palin natos iterum dic esse paliscos.
Dico palo luctor, a quo tibi subdita, lector,
1485
Si vis, deriva: lucte locus esto palisma,
Atque palestrita luctator, lucta palestra.
Pan totum grece, pastorum Pan deus, inde
Panter pantera veniunt et cetera multa.
Captio dieta doche sit, pan compone domusque
1490
Pandochium fertur qua cuncti suscipiuntur.
Pan iungas arethe, sic panarethos venit inde.
Ars techni, librum Pantechni dic medicorum.
Omnia qui recipit vel fert Pandecta liber sit.
Ast a Pan Panis pandoria sibila dicis.
1495
Panitas grece dicas panasque; latine
Incubus est dictus, sic incubo sive pilosus.
Preter, pre, iuxta, dis dat para prothesis ista.
Testem de primo paralipomenon tibi trado,
Nam paralipomeno dat pretermitto, relinquo;
1500
Hinc paralipomenos sit pretermissus apud nos
Pluralis cuius paralipomenon genitivus;
Pretermissorum tibi prebet significatum.
Et paradoxus erit comes; admirabilis hic sit;
Admirabilia nec eredita dic paradoxa;
1505
Tullius esse bonum sic solum monstrat honestum;
In quo virtus est, fait] huic omnino nichil deest;
Sic fert quod quivis sapiens sit liber et omnis
Insipiens servus, solus sapiens opulentus;
Ostendit vanam mundi per talia doxam;
1510
Et paradoxia collatio dicitur ista.
Significat para pre ferturque paratio sceve,
Sitque parasceve prestitutio dicta latine.
Per para iuxta des; paradigma, parabola testes
Et paranomasia, paranimphus cum paranimpha,
1515
Et malus interpres tibi dicitur hinc parafrastes.
Siton frumentum, sitos venter, parasitum
Dic lecatorem para frugem vel para ventrem;
Quodve parapside sit situs, ex hoc nomen habebit.
Dis para significat, testisque paralisis extat;
1520
Membra paraliticis dissolvit passio talis.
Denotat una duo vox greca paraclisis; advo-
Catio sit nostra vel consolatio lingua;
Consolans advocatusque paraclitus esto.
Nec puto composite sed simplicis ista figure.
1525
Fertur apud Grecos paradisus et ortus apud nos.
Disce quod est edis latus absida, fertur et absis;
Ex hiis scutellam dic esse parapsida quadram.
Dat parium marmor Paros insula, sedule lector.
Distant in voce thalamus pastoforiumque,
1530
Exedra; des unum tribus istis significatum.
Pes puer est, recto sit pes, pedos in genitivo,
Ducoque signat ago; caput hec duo dant pedagogo;
Vel venit a gogos, quod ductio fertur apud nos.
Est avis Egypti quam pellicanum volo dici,
1535
Fertque genus geminum Papias pellicanorum:
Primo desertum placet, est fluviale secundum,
Escaque sunt primi serpentes et cocodrilli,
Sed pisces Nili sunt fluminis esca secundi.
Hoc cigno simile, maius cigno tamen esse
1540
Pauxillum fertur, onocrotalus atque vocatur.
Cerne quid est calamus, ibi scriptum non iteramus.
Nutrio dico peno, penus hinc descendere dico,
Nam servanda peno mea nutrimenta repono.
Pentacon grece dic quinquaginta latine,
1545
Sic quinquaginta dic pentaconta votata;
Pentacontarchum princeps se nominat horum.
Pente vel penta lingua dic quinque latina;
Est grecum nomen polis urbs, teucosque volumen;
Si vis cum pente componens hec duo iunge;
1550
Hinc cum pentapoli vult pentateucus oriri.
Dat decadem coste, componens addito pente
Et pentecoste tunc dicitur inde venire,
Nam post Pascila sacrum decades dat quinque dierum;
Vel derivato sic: quinquagesimus esto
1555
Hic pentecostes; constat sic dicere Grecos;
Hec pentecoste sit quinquagesima sitque;
Dic non composite sed simplicis esse figure.
Est Aimo testis quod fertur penula vestis
Consulibus danda qua pendet fimbria longa;
1560
A penis fertur quia penis appropriatur;
Ieronimus fatar quod sic liber intitulatur.
Est idem fructus pepo melloque vocatus;
Frigidus est in se multumque refrigidat ipse.
Dat peri cum quarto circum, de cum genitivo.
1565
A peri dic peram, Papia teste melotam;
Sit vas quo mulges, sunt Historie tibi testes;
Portant in pera pastores reticulata
Panem; suspendi solet ad collum peregrini.
Arche principium, princeps archos, genitivum
1570
Pluralis numeri dic archon; nomine libri
Cum preit appositum peri dic principiorum
Vel principatuum, quod non recipit bene metrum,
Lector; et hermenias apponi sic peri dicas.
De peri compositum signat, signat quoque circum;
1575
Dicitur inde peribolus; appellant ita Greci
Circa cantorum gazofilacia murum;
Vel dic per quadrum quod cinxerit undique templum;
Magnus honor bolida fertur, qua cum peri iuncta
Nomen habes muri qui circumducitur edi,
1580
Qua domino populus bolidam faciebat hebreus.
Cum peri iunge cope; decisio dicitur inde.
Dic fero porto, perifero dic circumfero dici.
Cum peri iunge frasis fietque perifrasis ex hiis.
Ode dat cantum, periodus perficit illum;
1585
Circuitusque periodus est; sit odus caput
Quod de re purgas radisve peripsima dicas,
Et venit a simo vel semo cum peri iuncto;
Vel venit a verbo quod Grecus ait periseuo.
Alludunt voci grece plerumque Latini
1590
De seco deque peri dicendo peripsima dici.
Linea que circum mensurat sit perimetrum.
Crura sceli grece; venit inde periscelis estque
Sic ornamentum cruris gressusque vocatum;
Inde periscelides Isaie codice dices;
1595
Fiere periscelidem sic Flaccus ait meretricem;
Brachia sint chele; perichelis dicitur inde;
Ornari proprie perichelide brachia disce,
Et legis in libris perichelides inde modernis;
Et tamen antiqui scripsere quod antea dixi.
1600
Cum peri iunge torre; sit circumcisio vere.
Grece cortina fertur velumve petasma,
Vel dic pinnaculum sic verius esse notandum;
Limbum signabis depictum si peri iungis.
Est corpus soma, componitur hinc perizoma;
1605
Pelliceas tunicas, femoralia tegmina bracas,
Que tibi precinges perizomata dicere debes.
Lamina sit petalum, tetragramaton hic lego scriptum;
Queque pavimenti petalum vult tessera dici.
Est grecum petra, petrus descendit ab illa.
1610
Dicatur pige fons, pagus villa sit inde,
Vicinus fonti quoniam solet edificari.
Depressum pige sit vel depressio; pige
Nates hinc dicte, pigargus et inde venire
Fertur, avis parva, legis dictamine munda.
1615
Est medicina pigra tantumque sonat quod amara;
Fertur sacra iera, componitur hinc ierapigra.
Pina fames dicta sit, dicitur inde propina;
Est hec dicenda Grecorum more popina.
Ignem pir Grecus vocat, est rogus hinc pira dictus;
1620
Igni congesta pira dicantur tibi ligna.
Piramis dati sit fabrica dicta sepulcri;
Inferius lata patet hec in culmine structa;
Pir similis forme cum sit bene dicitur inde.
Pir fert in ratibus latro pirata marinus.
1625
Quoque pir excudis dictus lapis esto piritis.
Est opos visus, ignis pir et inde piropus
Dicitur, estque lapis cui visio vel color ignis.
Pirque gradu calidam quarto piretrum parit herbam.
Pisteuo credo pistosque fidelis ab illo;
1630
Estque fides pistis et pisticus inde fidelis.
Dico genus Indi pitismate significari;
Est disco simile quod mira volvitur arte.
Fertur causator pituite flegmatis humor.
Est buxus pixos, hinc bustula pixis apud nos.
1635
Est vulnus plaga, planos error et inde planeta.
Dat plasso fingo, figmentum plasma votato;
Sit formatura, formatum, formaque plasma.
A plasmo veniat proprie quod formo figurat;
Hinc testes tibi do metaplasmum cum protoplasto.
1640
Plastes formator dicatur, sit quoque fictor;
Dicatur plasmo vel plasso plastis origo.
Esto platos grece latus, platanus venit inde
Lata gerens folia; sit et a platos orta platea.
Id quod habundo notat grece pleonasso figurat;
1645
Hinc pleonasmos erit que sepe superflua ponit
Estque supervacuum, pleon hinc subit onoma iunctum;
Inde supervacui pleonasmos adaptio verbi,
Sicut "lac niveum" cum dicis et "ore locutum."
Et sit avaritia grece pleonexia dicta.
1650
Est pulmo pleumon, gravat hunc pleumonia; pleuron
Est latus, illius est pleuresis angor acutus.
Spiritus est pneuma, satis est hec dictio trita.
Farmacopola probat quod pulin vendere signat.
Vrbs est dicta polis, plurale notat tibi polis.
1655
Pus est putredo, polis est urbs; hec duo iungo,
Hinc polipus proprie sit fetor qui sit in urbe.
Nomina sed cives dant ista: polita, polites.
Dicatur pus pes, cui polis iungere debes;
Cum pedibus multis sit polipus tibi piscis.
1660
Polidamas plures amat; a polis quoque dices
Septem stellarum Pliadem descendere signum
Si pro plurali valeat polis abbreviari;
Hinc poliandron erit; polisillabum huic comes assit;
Pluribus et tinctum guttis dicas polimitum;
1665
Est diversorum vestis polimita colorum.
Fertur flos proprie pollen pollisve farine
Aut excussa mola tenuis volitansque farina;
Iride polenta datur que volgo granea fertur,
Fricta manu grana, nova puls tenuisque farina.
1670
Dicitur esse popa pinguis, venit inde popina.
Pos vel pus est pes; podagram, poderim dabo testes.
Dic poros proprie cutis illa foramina per que
Sudat; aperturam reor hinc porisma vocatam;
Hinc est porisma geometre regula dieta
1675
Que quasi lux sensum lectori gignit apertum,
Questura significat, lucem lucrumque figurat.
Porphira vox greca sit, purpura forma latina.
Pragmaticus sit causidicus tibi pragmaque causa.
Prassa vocat Grecus porros, venit hinc crisoprassus.
1680
Actio praxis erit, activus practicus hinc sit.
Presbiter argive fertur seniorque latine
Significative senem, sed presbiteros seniorem.
Prinos lentiscus est, prini sit genitivus.
Quod probaton sit ovis est testis glosa Iohannis.
1685
Sumptio sit lempsis, pro pre, venit inde prolempsis.
Sermo logos, pro pre fertur, prologus venit inde.
Sillaba prima brevis ac ultima dicitur omnis
Protheseos grece, tamen eis, ex amphique deme,
Antique; sic pro breve posui potuique locare,
1690
Ast aliter nostri ponunt plerumque Latini.
Dat scio ginosco, pronostica prescia dico.
Verba voluntativa scias proheretica dici.
Ad pros dicatur et Tema vorago refertur;
Questio problema venit inde vorare parata;
1695
Quidam propositum credunt problema vocatum.
Signat eleuto tibi venio, pros ad, hec duo iungi
Debent, proselitus est ex hiis advena dictus.
Sit pros ad, est ode cantus, prosodian inde
Dicimus accentum, dicasque proson fore longum;
1700
Dicitur inde prosa quasi longa metroque soluta.
Oro proseuco dabit seu deprecor ac ab eo fit
Dicta proseuca domus in qua mendicat egenus;
Inde proseucari dicas orare, precari.
Esto protos primus et dicitur hinc protoplastus;
1705
Sic et primus sit protimus, quod de protos exit;
Egreditur prototipus et protomartir ab illo.
Psallo cano, psaltes sit cantor, cantica dices
Psalmos, psalmorum signat psalmodia cantum;
Libri psalteria tibi sint aut organa dieta.
1710
Sit pseudo grece fallax falsusque latine;
Idem pseudomenus vel pseudolus esto vocatus;
Hinc sit pseudographus falso liber intitulatus,
Et si quis scribit falsum tibi pseudographus sit.
Disce quod est anima psiche machiaque pugna;
1715
Psichomachiam dicas anime fore pugnam.
A p Papias ptisanas incipit ac has
Cortice nudatas fert ordea tritaque pila;
Fert alius tisanam sine p- quidamque tisanam;
Sicut ego didici p ponit biblia post t,
1720
Tiptoque percutio tipsane fertur origo;
Vasa quibus facies hanc tipsanaria dices.
Quod sonus est ptongus diptongo teste probamus.
Nil ptotos esse puto, casus tamen ptosis esto;
Diptoton inde venit sociusque monoptoton assit.
1725
Scribens f pro phi supra tibi panca notavi
Aspiratum p quibus est caput et decet esse;
Vsu communi tibi cognita multa reliqui.
Scribitur a solis q proferturque Latinis,
Vnde quiris grecum non dicitur, immo sabinum.
1730
Non est propositum de q plus dicere nostrum.
Quod rabdos grece designat virga latine.
Fert rafanum Grecus, nos radicem vocitamus.
Ramnus spinarum genus est vulgoque vocatum
Sentix ursina quod ibi sit plurima spina.
1735
Mano reo dicta sit et inde resina, retina,
Sed dicas vere caput esse resudo resine;
Est etenim lacrima ligni sudore suborta;
Quodque fluat verbis dic a reo rethora si vis;
Isidori verbis est dicta locutio resis;
1740
Hinc rethor veniat quia resi rethor habundat;
A reo reuma fluor est aut eruptio, lector.
Rin naris recto, cornu ceras, in genitivo
Dat ceratos; iunge tibi, rinoceros venit inde
Cum facit -os rectus, -otis tibi dat genitivus;
1745
Cum recto ponis -on, fit genitivus in -ontis;
Papia teste ponas -on Isicloroque.
Est rithmus grece modulatio, sit numerusve;
Dicas in rithmus numeratur sillaba quevis.
Rumphea sit gladius, est idem framea dictus;
1750
Paret scripta per o Papie romphea libro;
V sonat hic melius, hinc u sibi vendicat casus.
Piscandi rarum sit rete sagena vocatum.
Sagmaque stramentum fertur quo sternis asellum,
Testeque Papia tibi sarcina sellaque sagma
1755
Dicitur hebraice, grece pariterque latine.
A sagina dictus saginarius esto caballus.
Fertur quod figulos habuit Samos insula primos,
Indeque dic Samia potandi terrea vasa.
Sandaliis soleas tibi dico significatas;
1760
Discipuli domini perhibentur talibus usi
Vt pes non supra tectus nudusve sit infra;
Pictaque sandalia pedibus sunt presulis apta.
Sarx est dicta caro, faciens sarcos genitivo,
Sed comedo dicis fago, sarcofagos venit ex hiis.
1765
Caldea lingua braccas dico saraballa.
Est princeps satrapa, sed non est dictio greca.
Est mensura satum, sed ab hebreo trahit ortum.
Scalenos grece graclus atque gradatio teste
Fertur Papia; trahit hinc ortum sibi scala;
1770
Sed reputans aliter scali gradus est ait alter;
A scando dici scalam dixere Latini.
Scandalon atque scolon pedis est impactio grece;
Hinc offendiculum dicemus scandalon apte;
Scandalon offensa sit et obex sive ruina.
1775
Navis dicta scapha, ferturque catascopus ipsa,
Crudo contexta conio vel vimine facta,
A scopo, quod speculor intendove dat tibi, lector;
Fertur ab hac naute quia possunt cernere longe.
Nemo miretur si prima scaphe brevietur,
1780
Vt scaphii, scapule, scopo si vis cetera iunge;
Et dico scaphium vas vilibus usibus aptum.
Nondum correctum necdum libro situatum
Sceda notat scriptum; designat idem protocollum
In pellis collo quia scribis talia primo,
1785
Et sic a scindo scindis scede sit origo.
Aspires schedam, tunc dicito verius illam
A schise grece, quod scindere dico latine.
Ornatus scema sit imago sive figura;
Sic appellari poterit modus ipse loquendi.
1790
Scematis adde menos, vox una sit et fit apud nos
Ornatus proprii defectus sive loquendi,
Sicut si dicas benedicas pro maledicas;
Aufers ornatum vocis dum significatum
Subtrahis et proprius ibi fandi deficit usus;
1795
Non est rethoricus color ast deformis abusus.
Scena sit umbraculum, recitatio vel recitatum
Carmen, sit logium, theatri pars, umbra, theatrum;
Si voci grece facio componimus, inde
Scenofactores umbracula dic facientes;
1800
Ars qua fit scena scenofactoria dicta;
Ars est condende scenofactoria scene.
Est scenos funis, Papias sit tibi testis;
Hinc scenofactor cordarum dicitur auctor;
Ars hic qua regitur scenofactoria fertur;
1805
Non contradicas auctores qui male dampnas.
Scena sit umbraculum, comedo signat fago grecum;
Hinc scenofegia sit edentibus umbra parata,
Nam plebs hebraica per desertum fugitiva
Scenas tendebat subtusque manebat, edebat;
1810
Hinc scenofegie festum solet hoc celebrare,
Exilii memores, quod agunt scenis habitantes.
Regalem virgam sceptnim dic esse vocatam.
Coxa scion, sciasis venit hinc, coxe dolor ossis.
Subtiles muscas scinifes, si vis, fore dicas,
1815
Verius at cinifes, ut credo, dicere debes.
Scissis scissura sit vel divisio scisma.
Dico Scitas populum Scitie, Bethsan fuit horum
Vrbs appellata ferturque Scitopolis ipsa.
Est arbor scinos, scinu genitivus; eam nos
1820
Cinum corrupte legimus tantum in Daniele.
Est ilex scinus, lentiscus sit tibi prinus;
Papia teste sic distinguntur aperte.
Vox est greca scola meritoque vacatio dicta,
In qua doctrinis, si quid vis scire, vacabis;
1825
Discolus hanc refugit sed post incommoda sentit.
Excerptum scolium sic esse notabile dictum,
Multa loquens breviter, referens obscura patenter.
Scordeon argive sunt allia dicta latine.
Scorpius est signum vermisque, sagitta, flagellum;
1830
Scorpio signat idem, mutat tantummodo vocem.
Dicitur esse sele lux, nix nox fertur, et inde
Luna selenos erit quia lux est noctis, et exit
Inde selenites, lapis quem crescere dices
Cum luna, iubare similis vel imagine lune,
1835
Et decrescente luna decrescit et ipse.
Panque Silenos erit cum plena luna parebit.
Verius, ut didici, dicatur luna selini.
Cinctos dic zonas latas signare vel artas;
Hinc quasi dimidias dic semique cinctia zonas;
1840
Hec vestes latere pendentes glosa notare
Vel capitum populi sudaria dicit
Vt legitur pueris, indeclinabile semis
Est pro dimidio; pondus semissis habeto;
Ast hec semissis medium tibi dicitur assis;
1845
Ast imperfectis sit nomen mobile semis.
Copia sit sena, dicatur belua sena.
A sine sit, sensus senos; hinc asinus tibi dictus.
Seplassium statio qua pigmentalia vendo,
Multaque qui vendit tibi seplassarius hic sit.
1850
Est totum sesqui; vult hinc sesqualter oriri,
Cum media parte qui totum continet in se;
Totiusque pedis tria sit tibi sesquipedalis.
Sica brevis gladius, lator sicarius eius,
Et penes Isidorum venit a seco sica latinum.
1855
Est moros fatuus sicoque syki, sicomorus
Hinc ficus fatua, ficus comedens sicofanta.
Hic libet antiquam brevibus recitare fabellam:
Dives erat cuius nequam fuit assecla; ficus
Hic furtim cepit domini, postquamque comedit,
1860
Infamans socium de ficubus, impedit illum.
Liberat insontem dominus pravumque clientem
Cogit aquam bibere calidam, ficusque repente
Evomit invitus; hinc est sicofanta vocatus;
Hinc sicofantia sit falsa calumnia dicta;
1865
Infert quisquis eam, bene dicimus hunc sicofantam.
Vel sicut morus, similis moro sicomorus
Dicitur; equiparat foliis sed celsior extat.
Sillaba sit grece conceptio dicta latine.
Sumptio sit lempsis, sin con; venit inde silempsis;
1870
Est complexivus sermonum silloque gismus.
Simmachus argive tibi compugil esto latine.
In greco dices simbamata congruitates.
Papias dicit quod grece consilium sit
Simbolon aut signum; consultum fert ita dictum,
1875
Sic et multorum collatio fertur in unum.
Auctor secreti vult grece mista vocari;
Simmistam dicas hunc cui secreta revelas.
Compatior signat simpasco, nam patior dat
Pasco; simpatia conpassio sit tibi dicta.
1880
Simplegas pelagi locus est lapidesve marini.
Sic et simplones convivas dicere debes.
Est simphonia vocum concordia dicta,
Sed dic organicum genus in Daniele vocatum.
Rete sit aut retis potius fertur plaga funis,
1885
Sin con; simplagium minus hinc est rete vocatum.
In psallendo melos simpsalma vocatur apud nos.
Sit tibi multorum tractus sinacrismos in unum.
Respice quid sit ago, sinagoga patebit ab illo.
Vocalis dicta collisio sit sinalimpha.
1890
Fervida fit faucis inflatio dicta sinancis,
Inde sinancia sit prefocatio dicta.
Et quia fronde napis similis sit dicta sinapis.
Dicitur a Grecis conventus hora sinaxis.
Cornata plura brevis nectit iunctura silempsis.
1895
Sincategoreuma consignificans fore signa.
Cesio dicta cope, tempus cronos; inde venire
Sincopa dicatur, cui sincronon associetur.
Ballo mitto notat, sed fundam sinda figurat;
Qui funda mittit lapides hinc sindabalus sit.
1900
Ad bona sinderesis movet, abstrahit a nocituris.
Grece sindesmos coniunctio fertur apud nos.
Lineus est pannus quem dicit sindona Grecus,
Atque solent humeri mulieribus hoc operiri.
Sineresi gemina tibi sillaba sepe sit una.
1905
Denotat ergon opus, operans simul esto sinergus.
Singrapha conscriptas a multis dicito cartas.
Cum nimius sanguis ebullit sit tibi febris
Sinochus, at vero fit sinocha de putrefacto.
Sit tibi sinodoche conceptio dicta latine.
1910
Cetum, conventum sinodum dic vel comitatum.
Vnum sinonima designant nomina plura.
Construo sintazo, constructio sintasis esto,
Ordino sed taxo, dic taxis et inde sit ordo;
Fertur ab hoc verbo sintagma venire vel illo
1915
Significatque duo, constructio fertur et ordo.
Confundens verba tibi sinthesis esto figura;
Sincresis a multis est appellata peritis.
Contingens vitium tibi sit sintoma vocatum.
Sinzuga coniuncta vel coniuga sint tibi dicta;
1920
Indeque quod sinzugia sit coniunctio dicta.
Siro traho, Sirtes maris inde pericula dices
In quibus attracte naves retinentur harena;
Vel tractus marium Sirtes dic esse rapaces;
Gemma sirtites notat inventam prope Sirtes.
1925
Fabula Sirenes recitat tres esse sorores
Que partim volucres parent partim mulieres,
Vnaque voce canit, reliquis lira tibia servit;
Allicit auditus nautas ad naufraga cantus;
Has tamen historice meretrices dico fuisse
1930
Ad coitus homines cantus per amena trahentes.
Alter Sirenes pelagi vult dicere cautes
Esse cavernosas, et aqua subeunte cavernas
Reddunt dulce melos quod fallit per mare vectos;
In mare nolentes se mittunt dum melos aures
1935
Mulcet et invitos maris impetus attrahit illos
Donec in undisonis plectantur morte cavernis.
Dicit Sirenes cristatos glosa dracones
Sive maris pisces speciem mulieris habentes.
Morbi sirexis est ruptio, fistula sirinx.
1940
Cuiuscumque rei revolutio longa vocari
Sirma potest; tractum dices per sirma notatum;
Longam sermonis seriem sic sirma vocabis.
Sistola correptum duo tempora mittit in unum.
Sitropedes figuli parat ars tibi, vasa coquendi
1945
Cum pedibus ternis; sin tres pus sunt caput illis.
Est lapis egregius superansque virore smaragdus;
Inde smaragdinum numquam reor abbreviandum;
Et reperitur in o rectus ferturque smaragdo;
Inde smaragdineum, sicut reor, accipit ortum.
1950
Femineis membris confectio facta lavandis
Smigma sit; unguentum reperimus smigma vocatum
Libro Papie, propter quod et in Daniele
M post i scribe, sic scribes smimata recte.
Dicitur esse lapis qui conterit omnia smiris.
1955
Est arbor mirra tibi grece smirna vocata.
Est corpus soma; sapiens sophos, inde sophia.
Promes reliqua que credo satis tibi nota.
Novit sophrone licitis uti moderate.
Non victu parcum sophron notat, immo pudicum.
1960
Dicitur urbs Soloe soloecismi caput esse,
Cuius erant cives incongrua verba loquentes,
Vt si dicamus "meus uxor" vel "mea sponsus."
Mespila dicuntur que grece sorba vocantur.
Sicut testatur Papias arca vocatur
1965
Soros; sorofagum bene dicimus inde sepulcrum.
Fert soter Grecus salvatoremque Latinus.
Fulvus, subrubeus spadix color est vocitatus;
Fulvos hinc fer equos spadices vel rubicundos;
Fertur spadica vel spadix palma vocata.
1970
Nervorum subita spasmus contractio dicta;
Est nimis illa gravis et acuti plena doloris.
Passio sit grece patos, et spata dicitur inde;
Rumphea dicta spata, venit hinc spado quem facit illa;
Hinc armi spatule dicuntur delicieque,
1975
Vnde solet dici spatulari deliciari.
Dico spate similes spatulas palme fore frondes.
Speleon grecum; venit hinc spelunca latinum.
Spera sit in formam formatum quodque rotundam.
Semino dico spiro, sed semen sperma votato;
1980
Hinc sint spermologi qui spargunt semina verbi,
Testeque Papia fertur sententia sperma.
Grecus lecticas spingas fert effigiatas;
Spinx monstrum, cuius spingis spingos genitivus.
Non ad idem punctum facit orbem spira reductum.
1985
Funes dic spiras quas dicit nauta cucurbas.
Per quam curatur splen splenios herba vocatur.
Pes satis est notus quem spondeum vocitamus.
Arboris est squinus aut herbe nomen et eius
Flos est squinanthos; grece flos dicitur anthos.
1990
Est stacte gutta que stillat ab arbore smirna;
Thus aut incensum stacten dic esse vocatum.
Est statio grece stasis; exit anastasis inde;
Exstasis addatur et ypostasis associetur.
Vna duos stateres dabit quod solidos tres
1995
Ponderat; hinc dicunt staterem qui pondera norunt.
Crux stauros; staurum si vis hinc dicito lignum
Restituenda suis dominis quo perdita ponis,
Quo crux signatur que perdita restituuntur.
Est stereon solidum; dicas steorema vocatum
2000
Hinc firmamentum; sterilis hec dat stera fetum.
Vlceris esto gravis dolor una parte sterixis.
Grece sterpediam serpentis dicito caudam.
Esto color stibium pingens faciem mulierum,
Ceruleoque fore fertur cerussa colore;
2005
Hinc adiectivum descendere scito stibinum;
Hinc stibii dictam Cornu Iob dicito natam,
Munere nature que pulcra satis fuit in se,
Fulgens nativa specie non appositiva.
Esse sticos versus qui, si sit dimidiatus,
2010
Fertur emisticium, geminum sed dicito versum
Disticium; stat ibi sensus perfectio pleni;
Hinc et disticium liber est vel disticiorum.
Vulneris est signum cocturave stigma vocatum.
Esto stilos longus, stilus inde columpna vocatus;
2015
Huius epistilium dic esse stili capitellum;
Scribendique modus stilus est, graphium vocat usus.
Stiria sit gutta; datur hinc tibi guttula stilla;
Que cadit est stilla, sed que stat pendula gutta.
Est Arabum stirax arbor, cui lacrima storax
2020
Pinguis; odorifere species sit dicta resine;
A stirate venit storax sed stiria fons sit
Stiracis, stillas quia dat storacis odoras;
Papia teste sit nomen stiria spine;
Guttis ipsius sunt grana simillima fructus.
2025
Fertur ab antiquis quod porticus esset Athenis
In qua prudentes residebant philosophantes;
Hanc stoan grece dic; fertur Stoicus inde.
Velat maternis caput et scapulas stola vestis,
Atque maritalis signum pretendit honoris
2030
Et venit a stello quod significat tibi mitto;
Hinc stolos atque stola vel epistola, sistola dicta.
Dicitur os oris stoma; dicitur oston os ossis;
De prima stomachus venit, ille cibaria primus,
Ventris ut os, recipit et ad entera cetera mittit.
2035
Stratos dicatur exercitus; inde vocatur
Stratia militia, sed stratilates sit in illa
Militie ductor et stratilus sit tibi pretor.
Regis stratores selle sunt compositores.
In greco striga strigilis vocitatur equina;
2040
Pallia sunt strigna, sed strignos dicitur herba.
Strimona Bistonie flumen bene novimus esse.
Argive stroma sit lecti culcitra dicta;
Ex variis varie contextum stroma fer esse;
Hinc et commenta sunt stromata rite vocanda.
2045
Est stropha sive strophe conversio dicta latine;
Distrophos inde venit, simul inde tetrastrophos exit;
Impostorque strophus sit fraudatorve vocatus;
Hinc fraus, nequitia, deceptio sit stropha dicta;
Sic argumentum dic ad diversa retortum.
2050
Cingula dic strophia gemmis auro redimita.
Insula vult dici Strophas, hinc sunt namque reversi
Illuc Arpiis Zetus Calaisque fugatis.
Dicitur strophilos volucris penetrans cocodrillos.
Est grece lingue duplex t: thetaque tauque;
2055
Aspiro primum sed non aspiro secundum.
Hinc aspiranda volo primum scribere pauca.
Sponsi vel sponse cameram fert sive cubile
Argivus thalamum, sic a thelamone vocatum.
Curo vel foveo signare theo tibi dico,
2060
Teste Damasceno dictus theos hinc deus esto
Languida qui curat fomentaque vera ministrat.
Dic a spectando theatrum, nam specto theoro;
Contemplativa venit inde theorica dicta
Sive theoria; dat multa theoro creata,
2065
Nam theos hinc fertur qui cuncta nude tuetur,
Hincque theorema problema vocat geometra;
Dicitur et patula descriptio, regula plana,
Sicque theorema speculatio fertur aperta.
Voce theorisma differt vel hiis datur una.
2070
Sermo logos, presit theos, inde theologus exit.
Sebo colo, cultus sebia, deus theos; eius
Inde theosebia solet cultus vocitari.
Quod thesis aut thema grece, notat hec positura;
Themaque materia dicatur, norma, figura.
2075
Est estas grece theros; inde theristra venire
Estu palliola dicas mulieribus apta.
Fert thermon Grecus quod nos calidum vocitamus;
Hinc calidos stupas vel balnea dicito thermas.
Thoracem partem dic corporis anteriorem;
2080
Inchoat a collo, stomacho finitur ab ipso.
Qua pectus tegitur thorax lorica vocatur.
Dic bovis esse thoros, palearia dic fore lectos.
Signat regale solium thronos atque sedile,
Angelicusque throni quidam solet ordo vocari.
2085
Papias thina doctis incognita ligna
Dicit; Hebreorum simplex i, non geminatum
Ponit ibi; gemina si vis dicasque thiina;
Sufficit i simplex nobis, habeas tibi duplex.
Galbana, thus, onica, stacte pariter bene mixta
2090
Condunt incensum, grece thimiama vocatum.
Dicitur esse tholus pulcher globus ille rotundus
Tecti vel templi quem cernis culmine tolli,
Atque tenet scuti formam plerumque pusilli
Quem dicunt nostri de tollo venire magistri.
2095
Arbor thus Arabum gummique sit inde receptum,
Deque theos fertur in cuius honore crematur.
Post aspiratum t simplex credo locandum;
Sic alphabeti situatur in ordine greci.
Mors fertur thanatos; sit et insula, namque colubros
2100
Eius humo perimis ubicumque superiacis
Eiusdem reproba repetitio tautologia;
Tautologus grecum nobis sonat quod id ipsum.
Fertur tumba taphos; dic offertoria tallos,
Vasa pari forma turri sunt assimulata.
2105
Gemma taos fertur; humilis tapinos vocitatur.
Est sterilis taura, miracula taumata dicta.
Dic animai taurum, montem celesteque signum,
Tormentique genus, autor Faleris fuit eius.
Tectones grece dic fabros artificesve.
2110
Ars techni, librum pantechni dic medicorum,
Et sic artifices technitas dicere debes.
Est technopegnia Grecis ars ludicra dicta.
Est telon longum, cum tela dat tibi telum;
Hinc putei lignum telonem dicito longum.
2115
Dat teloneum telos signanclo tributum.
Est telos finis, Papias sit tibi testis.
Pulque pitum temele, temelicos musicus inde.
Sectio sit temesis; sectum temeson bene dicis.
Tenia sit vitta qua nectitur infula sacra,
2120
Infima vel vitte pars pendula dicitur esse.
Artifices tene tenitas dicimus esse.
Non patitur versus quod subiunctum temesamus;
Dicta quater dena tibi tessere sit decas una;
Tessere dic decades quando fuerint ibi plures;
2125
Tessere ke decades numquam me iudice dices;
Non interpones ibi ke ne vilius erres.
Quatuor ede tetras et ab hoc tetragramaton edas;
Addeque tetragonum, tetraptota vel tetracordum.
Princeps in quarta sit regni parte tetrarcha;
2130
Inde tetrarchia pars regni sit tibi quarta.
Dicatur teucos signare volumen apud nos;
Hinc pentateucum Moisi reor esse vocatum.
Pontificis mitra cidaris sit sive tiara;
Appropriant quidam Persis Frigibusque tiaram;
2135
Pilleolum didici communiter hanc vocitari.
Est ticon medium; signet ticos tibi murum.
Mens time tribuit, timo floreo, flosque timum sit;
Herba timum dicta quedam reperitur odora.
Tipo draco dictus sit tiponque superbus.
2140
Forma, figura, status tipus est, herbaque vocatus
Sit que crescit aqua crescens inflatur ab ipsa
Et timor inflati sic dicitur inde superbi,
Atque paroxismus febris tipus esto vocatus.
Est plisana, retro quid sit tipsana videto.
2145
Est tiros fortis, hinc fertur tiro gerendis
Armis militie delectus pro probitate.
In pulmone tisis creat ulcera crebraque tussis
Angit; spumosum tisicus solet edere sputum.
Sit Titan grece sol Titanusque sit ipse.
2150
Indicium, signum, scripturaque vel monimentum
A titane venit titulus, libri quia lux sit.
Sicut sol mundi Titanes sint tibi dicti
Olim lucentes multa probitate gigantes.
Cesio dicta tome sit vel divisio grece;
2155
Dicitur hinc latomus, simul atomus, hiis sociamus
Flebotomum, sic epitomen; tomus esto volumen
Ac intestina dic inde tomacula dicta.
Est tonus accentus, sonus est et vocis acutus.
Sed topos esto locus princepsque toparcha sit eius.
2160
Scribitur in Topicis tibi disciplina localis.
Quod fit cum torno quodvis toreuma votato.
Hircinus tragicus tibi sit, fertur tragos hircus;
Est ode cantus, tragos adde, sit inde tragedus
Qui regum scelera canit aut enormia gesta.
2165
Vilia vel prava dic esse tragenia dona.
Est elaphos cervus dixique quod est tragos hircus;
Hinc similis cervo caproque tragelaphus esto.
Esto trapezeta camsor testante Papia,
Sitque trapezia camsoris mensula quadra.
2170
Sit trenus nostra tibi lamentatio lingua.
Papia teste triferus tener est tibi grece.
Tres vel ter dic tris; trieris venit inde triremis
Atque trilix, trigonus, tribracusque triensque, trisulcus
Atque tridens, trigamus, trimus, trias et trimegistus,
2175
Triptota vel tripolis, triclinion atque triplaris
Cum tripoda trimetrum, triginta triposque triquadrum,
Triplex, trimodus, trivium, triatierax, triplus
Cum trivia, trifidus triduumque tripesque, trifurcus
Atque triceps, tressis, trithorumque triensque triennis;
2180
Dicque trilingue, tribus, pariterque trinode, triumphus,
Triplico vel tricolor, trimatus sive tricorpor;
Sitque triformis in hiis tritoitaque sive tricuspis;
Trivia sit comes hiis triviatim sive triennis;
Trinacriam iungo sociusque triarius esto,
2185
Cumque tridentali tristega volunt sociari;
Cetera composita possunt occurrere plura.
Qui grecum norunt breviari tristega dicunt,
Namque stegi Grecus tectum vocat, at tamen usus
Sepius eccelsie profert tristega latine
2190
De tectum tecti cum tris quod dicit oriri.
Accentum greci nec semper vult imitari;
Angulus atque phares, noma, vir, faux sint tibi testes.
Et pila sit trigona que ludus dat tribus una.
Dic trisiles grece tripedes signare latine;
2195
Esse potestates dicuntur demonibus tres;
Hinc apud antiquos hos triptes disce vocatos;
Verius a tripto triptes descendere credo,
Quod deludo notat, delusores fore constat.
Triton, ut didici, deus est et belua ponti;
2200
Affra palus Affre sic fertur grata Minerve.
Terra Lucina, baratro Proserpina, Luna
Celo sit Trivia triplici ratione vocata,
Conventumque trium trivium dic esse viarum.
Devicto penitus captatur ab hoste triumphus
2205
Cumque fugit tantum nec vincitur esto tropeum;
Vnum pro reliquo poni quam sepe notato;
Aurea vincenti sit laurea danda fuganti.
Trix fex est grece nec origo sit tibi trice.
Vox trochos est greca rota sive volutio dicta;
2210
Dicitur inde trochus puerorum pesque trocheus;
Hinc trocleam lignum dic in navi rotulatum
Per cuius rotulas distendit navita cordas.
Torcular troclea putei sit vel rota dicta.
Per trocleam sursum traho lampada, laxo deorsum.
2215
Esto tromos tremuli tibi debilitatio nervi.
Sit tropos atque trope conversio dicta latine;
Fert derivatum Papias inde tropeum;
Fertur et inde tropus, tropicum simul associamus.
Iuncta logia tropo moralis sit tibi sermo.
2220
Non habet u Grecus, oy diptongon vice cuius
Scriptitat uque legit longumque per omnia sistit.
Vranos est celum, piscem dic inde vocatum
Vranon, hic oculum quia semper tollit in altum;
Vranion vero dicens celeste figuro;
2225
Fertur et Vrania de Musis ter tribus una.
Creditur usia Grecis essentia dicta.
Id notat usiosis quod subsistentia nobis;
Id substantia dat quod ypostasis ipsa figurat;
Prosopon id grece dat quod persona latine.
2230
Sicut ait Grecus xenos fertur peregrinus;
Munera que mittis peregrino xenia dicis;
Sic que presentas exenia xenia dicas.
In xenodochio datur hospitium peregrino;
Apta peregrinis domus est hoc suscipiendis.
2235
Esto xeros siccus, cui pellem si sociamus
Fit xerapellicia vestis de pelle vetusta;
[Est xerapellina vestis pellisve vetusta]
Et xerapellinus siccus sit sive vetustus.
Cervus siccus sit xerolaphus sicque votare
2240
Debemus pictam cervi sculptamve figuram.
Et sic unguentum xeromiron dicito siccum.
Si quis non comedit nisi sicca xerofagus hic sit;
Inde xerofagia sit sicca comestio dicta.
Dico xilon lignum, sit dulce glicon tibi dictum;
2245
Hinc dic corrupte silicon siliquamque venire.
Fertur xirofagus comedens tantummodo fructus,
Nam grece xiros fructum designat apud nos.
Ex aloe mira mixtis quoddam fit aroma
Dictum xiroma cuius vis dicitur ista
2250
Que corpus servat conditum ne putrefiat.
Est grecum christus et apud nos dicitur unctus,
Nec nomen proprium persone dicito christum,
Immo potestati debet commune notari,
Sit licet hic Grecis chi litera primitialis;
2255
Non tamen in christo c scribas more latino,
Immo per x Christum scribas pro te crucifixum,
Nam crucis x propriam cernis pretendere formam.
Nomina greca per y debent tantummodo scribi;
Errat in hebreis scribens y sive latinis;
2260
Non habet y Caiphas sic nec Moises, Isaias,
Cum sint hebrea, sunt sepe tamen male scripta
Grecis nominibus recipitque sermo latinus.
Semper scribas y, Papias vult ita scribi;
Sic ab eo scripta sunt ylion ac ypodigma,
2265
Ycter et yctericus, yponosticon hiis sociamus;
Yppos ysopleuri comes, yppopedes ypomensi;
Iungis ypostigme si bis; ydillion adde;
Sic et ypopantos, ydasmon iungis et ycos;
Hiis sit ypographice vel yperichion comes atque
2270
Ex ypo composita iungas et cetera multa.
Sepe per i nostrum scripsere Latini;
Non tamen inde sonum mutant vel significatum.
Hinc post i supra sunt quedam talia scripta.
Y simul et zeta Grecorum gramata bina
2275
Nobis ascita sunt propter nomina greca.
Zalbana seu zabana dicatur sive zaberna
Archa, locus quivis ubi res quascumque reponis.
Adversans zabulus fertur; venit hinc zabelinus.
Infernus fertur zadalus; caute caveatur.
2280
Zanna genus monstri solet et fraus zamna vocari.
Invideo vel amo notat ac imitor tibi zelo;
Activum zelo, deponens zelor habeto,
Nec variat vocum variatio significatum.
Invidiam zelus notat ac amor est ita dictus;
2285
Fervoremque bonum seu pravum dicito zelum.
Zelus ad uxorem sponsi designat amorem.
Quem stimulat zelus zelotes sit tibi sponsus.
Est et zelotipus de sponsa suspiciosus
Zelotes qui de vel de quo dicitur esse.
2290
Zelotem dominum reperis in lege vocatum,
Nam zelans animas sibi sponso copulat illas,
Nec vult mechari cum mecho spirituali.
Quod Chana sit zelus interpres fert tibi verus
Testeque scriptura vicus fuit in Galilea.
2295
Zelotes dictus hinc sit Simon Chananeus.
Est Zephirus greco florens sermone latino.
Est scabies zerna non lenis, sicca, rotunda.
Est quedam gemma non declinabile zeta,
Vestibulumque domus zetam thalamumve vocamus.
2300
Zeusis iunctura ferturque iugatio zeuma.
Zigon dico iugum premissis quod dabit ortum.
Nomen acutus zis, sit participans tibi zinteis.
Fermentum grece dic zima; sit azimus inde.
Musca, culex parva sit grece zinzala dicta.
2305
Zinzinnat pardus, fellit fert sermo latinus.
Pro quavis sorde segetum zizania pone;
Infelix proprie lolium dixere poete;
A multis grece legitur zizania dicta.
Vitaque sit zoe, zoon vivens animalve.
2310
Hinc dicas zoa quia sint viventia bruta.
Indeque vitale dicatur zoticon apte.
Zodiaco zoa nomen prestant duodena.
Zosimus in greco vivax vel vividus esto.
Testeque Papia dicantur zodia signa.
2315
Cingula sunt zone; celi zonas lego quinque
Ac hiis suppositas tot ferre dicito zonas.
Zonas siquis agit zonarius ille tibi sit.
Pertinet ad zonam tamen hoc si mobile ponam
Sicut zonalis par sensus tunc erit illis.
2320
Azonos extra zonam dic vel sine zona.