Hincmarus Remensis carmina 7, 2

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96


2.

Hoc tibi de titulo, iuvenis Hincmare sacerdos,

      Respondere mihi convenit arte pari.

Ne tibi sis sapiens, multum quod caecat homonem,

      Collige de veris haec tua ficta fore.

5

Sicut et ipsa tui primordia carminis esse

      Clare demonstrant degeneri genere.

Namque pitatiolum neutro dixere priores

      Et caput hoc languens cetera fluxa docet.

Quae compilasti vario pro tempore et actu

10

      Condita de verbis sedis apostolicae

Conciliis certis praeponens talia sensu,

      Cui bonus interpres spiritus almus abest

Cor fugiens fictum, quod disciplina salubris

      Non regit, atque simul, quae tua vota vomunt.

15

Congruit unde tibi, sapiens quod dixerat olim:

      Non tenuem sensum venter obesus habet.

Et mens inflato sensu distenta videre

      Noxia gesta nequit, quae tamen ipsa gerit

Hinc alios gestit semper clamare nocentes

20

      Seque putat mundam, si nitidos maculat.

At cor contritum, domino placabile munus,

      Dat mala cuncta sibi, dat bona cuncta deo.

Tu fugiens culpam culpam nihilominus addis

      Innocuos carpens, conscius unde tibi.

25

Moribus et factis turgens, ut corpore, corde,

      Motibus atque nimis diceris ore levis.

Viscera qui matris, dum te gestaret in alvo,

      Rumpere non quisti, nunc laniare cupis,

Parta pie suboles, donorum oblita parentis,

30

      Quae te nutritam fecit honore sacram.

Non rex, ut dicis, surreptus nisibus ullis

      De te reiecit, quae bene nota tenet

Saepius expertus, quam sit laudatio fixa

      Haec tua, quae variat tempore et ore simul:

35

Sed prudens animo pariter non omnia profert

      Qui discreta tenet tempora mente sua.

Et pardi pellem noscens te linquere nolle

      Sustinet, ut propriis casibus ipse ruas.

Congeris et quaedam, tibimet quae valde resistunt,

40

      Teque magis pungunt, quae tibi grata putas.

Multa quidem ex studiis a te dimissa videntur,

      Quae quia contemnis, fraude doloque taces.

Impurus quaedam falsasti immittere mendas

      Non veritus, quoniam non tibi pura placent.

45

Nam sacra depromunt canonum decreta patenter

      Iuraque confirmant sedis apostolicae

Metropolitanum curam regionis habere.

      Vt praesit sollers, ore manuque sagas.

Ad quem concurrant quaecumque negotia iuris

50

      Cuncti poscentes: praeminet ipse quidem.

Regmine sub cuius constat provincia tota,

      Vt sanctis semper legibus aptet eam.

Rebus in obscuris, dubiis quoque certa requirat.

      Consilio fratrum sicque tenenda legat:

55

Quae scriptura tamen, sanctorum et dicta perennes

      Leges duxerunt, nulla molesta ferant.

Cui quia subicitur regionis episcopus omnis,

      Sit humilis humili, sit rigidus rigidis:

Corde manens mitis zelo sit fervidus atque

60

      Sollicitus servet, quae canones statuunt;

Aetates, causas, personas, tempus et actus

      Et loca discernens penset agenda simul.

Illius in cunctis semper moderamina fratres

      Exspectent, sicut regula sancta docet,

65

Vt pater et fratres caritatis nexibus unum

      In Christo facti, scismata nulla sient.

Angelicae sortes caelo nam culmine praestant

      Suppositis aliis ordine composito.

Vnde sacerdotum constat distinctio certa

70

      Et mundi populos ordo regit varius.

Plurima membra tuo gestas in corpore toto.

      Quae servire vides officiis propriis.

Quapropter sensus pompa fallente superbos

      Deprime sub domini iussibus almificis;

75

Cuius non metuis postponere dicta tremenda.

      Insuper ipsa tumens evacuare cupis.

Idque procul dubio nequam tibi spiritus omne

      Suggerit et semper, quae sua sunt, adhibet.

Qui rex est horum, quos caeca superbia vincit,

80

      Cuius sunt facti sponte sua geniti.

Denique quod dicis 'depromptum rite vel apte

      Sedem appellandam libere apostolicam':

Quis haec ignorat, quae tu te nosse fateris?

      Aut tibi sunt soli cognita quaeque dei?

85

Nempe sacri canones nec non et Romula dicta

      Ac leges clamant, omnibus atque liquet,

Qualiter et quando atque ubi, quis quoque, de quibus ipsam

      Appellet sedem non levitate vaga

Et quis proque quibus sedem appellaverit illam,

90

      Vinciri nullo debeat ab homine,

Et quis proque quibus propriis nudatus ad ulla

      Non det responsum, cum fuerit monitus.

Indicat ipsa tibi manifeste regula sancta,

      Qualiter his fieri debitus ordo queat.

95

Si leges scires, canonum quas trames honorat,

      Perspicue nosses, quae bene cuncta patent,

Et tu conspiceres, nisi magna albugine plenus

      Mulceret visus haec tibi nota fore.

Quae tibi dum tribuis, iactas et scire superbe

100

      Cordis inest oculo nox tenebrosa tuo.

Hinc etenim domino panes offerre vetaris,

      Tangere quin etiam iura ministerii.

Hanc auctore geris lapso de luce superbo.

      Qui sublime quidem loetifer omne videt.

105

Hic te mirari monitat, quod perficis ipse,

      Quod non est mirum, sed potius miserum

Ac detestandum veri ratione tenoris,

      Non attestandum, prorsus ut illicitum.

Propter hoc autem tantum clamare videris

110

      Securos aditus sedis apostolicae,

Vt, quod valde libet, valeas patrare licenter:

      Non tamen omne licet, quod tibi forte libet.

At magis id certas, quia non vis ipse subesse

      Vlli, ceu poscit regula iustitiae,

115

Hinc imitans illum, qui nulli sponte subesse

      Gestivit labens per mala quaeque miser,

Qui vitio proprio talis iam factus habetur,

      Vt nullum timeat nec mala post metuat.

Hunc et in hoc sequeris, dum non resipiscere quicquam

120

      A prave coeptis vel tibi sero placet,

Sicut et ipse nequit, postquam super omnia sese

      Extulit et misere primus ad ima ruit.

Sed si forte animos vincas ad cuncta protervos,

      A quibus ex studio valde tenere tuo,

125

Confestim poteris secure vera tenere,

      A quibus et nolens vinceris ipse modo.

Vtque duplex animo, inconstans per cuncta viando,

      Lingua assentantis regia corda linis.

Quem contemnendo nosti te laedere crebro

130

      Non parens dicto legis apostolicae,

Quod demum sancti canones seu publica iura

      Et quod hinc sedes sancit apostolica:

Scilicet ut subsit quaevis provincia sedi

      Metropolitanae semper ubique suae.

135

Si vis, si non vis, firmum constabit in aevum:

      Sic vere sanctus spiritus instituit,

Vt tibi conscripta in parvo diplomate misi

      Remorum praesul, metropolita tuus.

Quae mundus totus sequitur veneratur honorat

140

      Et reprobare nequis, si male forte velis.