10.
O decus, o veneranda salus, o splendide David,
Rex Carole alme, vige cunctipotentis ope.
Gloria, laus, honor, omne decens, miseratio clemens,
Pictus es hic studio artis ab eximio.
5
Sed quia tam haec rutilans species it, non nisi fecit
Vera tui, omnis cui cedit imago viri;
Es prior effigie, sensu prior, artibus, odis:
His prior aut illis? - restat in ambiguis.
En bene grata tuis haec ignoratio, David:
10
Fulget ubique locus laetitiae nimius.
Fert et eis manifeste, quod sis maior utrinque
Magnis in cunctis, omnibus orbe viris.
Iusta iubes, iniusta vetas, mala cuncta recidis:
Dictis seu factis is via sancta tuis.
15
Quae canis, ipse facis neque in his reprehensio sordet:
Haut in utroque, nisi actio pura dei.
Eclesiae fotor, cleris populisque levamen
Ordinibusque sacris quam sacer ordo satis.
Per te pontifices pueros cum chrismate sancto
20
Nomine de Christi rite novare queunt.
Quis tribuis meritos merito deitatis honores,
Dum te subdis eis corde opere ore fide.
Scis - ideo servas -, quod portio debeat ire
Prima tui domini, qui dedit esse tibi.
25
Pauper egenus inops vidua orfanus anxius orbus -
His aliisque datus es pater atque cibus.
Iudicii volvis totiens extrema diei
Quodque putris caro sis ac periturus homo.
Propterea es iustus prudens fortis moderatus,
30
Semper larga manus et pietatis opus.
Quis pluviae guttas, numerum quis novit harenae?:
Te laudare potest pleniter aut merite?
Ceu plumbum argento, aes auro, rus sidere distat,
Gemma vitro: scandit plus tua fama modo.
35
Ante Brito stabilis fiet vel musio muri
Pax bona, quam nomen desit honosque tuum.
Iam iam pro tanto, pro tali rege profusas
Orbis agat mecum totus abunde preces:
Vt valeat vigeat vivat per saecula felix,
40
Vtatur pace prosperitate fruens,
Regnum habeat teneat dilatet fulciat ornet,
Addat ei iura legis ab arce pia,
Insuper his habitis praeclare in tempore mortis
Perpetuam requiem hic mereatur. Amen.