versus Sangallenses 3, 2

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1923


2.

Accipe, care puer, missas tibi, queso, salutes,

      Quas tibi praefidus mittit amicus iners.

Deus tibi multiplices transmittat ab ethere grates,

      Quod me torpentem evigilare cupis.

5

Deus te septenis faciat splendescere donis,

      Impleat et sensus spiritus ipse tuos.

Discendi studio tecum comitetur in omni,

      Vt bona queque probes atque inhianter ames.

Det tibi corpoream dominus deus ipse vigorem

10

      Virtutesque animae inserat ipse tuae,

In quibus aeternum possis cognoscere patrem

      Et valeas fidus filius esse suus.

Ast ego te iuvenem iuvenilia membra gerentem

      Intus perfectum opto valere virum.