carmina Scotorum 14, 2

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96


2.

Quattuor his nunc versiculis perpende, magister,

Tres in personis, unum in deitate potentem:

 ΑΛΦΑ patrem signat, quoniam caput esse videtur;

 ΒΗΤΑ patris genitum aeterna ratione figurat;

5

 ΓΑΜΜΑ simul certe depingit ΠΝΕΥΜΑ beatum.

 ΔΕΛΤΑ trium personarum communicat agmen.

 ΕΛΕΙΜΩΝ mundi custos, miserator et orbis

 ΖΩΗΝ anthropis iustis concesserat almam:

 ΗΤΑ quidem vitiis socias tres iungit et aptat.

10

 ΘΗΤΑ gerit signum mortis, quo vita triumphat

 ΙΩΤΑ, quod est Christus, legis qui conditor extat.

 ΚΑΠΠΑ bis en denos sibi vendicat arte Pelasga.

 ΛΑΥΤΑ ter et decadem summis gestare probatur.

 ΜΥ cosmo horrendum cataclysmum fudit avito.

15

 ΝΥ summam annorum iubilei format amati

 ΞΙque gradum viduae moderatur rite secundum.

 Ο proprio caeli determinat orbe figuram.

 ΠΗ fidei atque operis speciem confirmat ΑΝΩΘΕΝ.

 ΡΩ dextra centum meminit levaque refutat.

20

 ΣΙΜΜΑ notat ΣΩΤΗΡ, salvat qui cuncta creata.

 ΤΑΥ crucis est ΣΙΜΙΟΝ, quo credimus esse redempti,

 Υ tribus ambiguam notulis vitam manifestans.

 ΦΥ: genus humanum ΦΙΛΑΞΟΝ, ktismatis auctor;

 ΧΡΙΣΜΑΤΕ perfusum mereatur regna polorum.

25

 ΨΙ geminos apices ego litera sola rependo.

 Ω finis perfecta iugans et iuncta resolvens.