Prologus
Bissena mensium vertigine volvitur annus;
Septimanis decies quinis simul atque duabus,
Ter centenis bisque trigenis quinque diebus.
Qui ternis gaudet divisis stare columnis;
5
Scilicet Idibus et Nonis simul atque Kalendis.
Nam quadris constat Nonis concurrere menses
Omnes, excepto Marte et Maio, sequitur quos
Iulius, October; senis soli hi moderantur.
Septenis patet hos pariter flagitare Kalendis,
10
Octonisque simul pares sunt Idibus omnes,
Ianus et Augustus semper mensisque December
Volvuntur denis tantum nonisque Kalendis.
Sexdenas patet hos pariter flagitare Kalendas.
At contra currunt bis Nonis rite quaternis,
15
Iunius, Aprilis, September et ipse November.
Sedenis Februus cito solus ab omnibus errat.
Bissenis sic namque rotatur mensibus annus,
Per Nonas, Idus decurrens atque Kalendas,
Festaque quae passim sanctorum inscripta leguntur,
20
Sub certis quae sint anni celebranda diebus.