1.
Cerberus et cervus distincti pragmate verso
Humanum signant lapsum pariterque regressum.
Namque alter cedens tris sortes reddit ab urna
Debita pandit et hinc operis quoque cordis et oris,
5
Atque triceps quod captat ovans sub lege vorandi,
Est mortis laqueus redigens in pulvere corpus.
Alter sed rediens cursu petit astra polumque.
Pascitur illa avidus requiem sectatus in ipsis,
Inque caput simplex oculos defigere nitens
10
Angues proturbat, donec sua iura reposcat.