Rex inuisibilis mundum, qui cernitur, egit,
Indicet ut per opus se opifex mirabile mirus.
Maxima res mundus rerum, quas cernimus, extat.
Conficit hunc aer, tellus, mare, sidus et aether.
5
Aethera curua putes, planum cum sit teres aruum.
Aer et ignis eunt susum, aequor et arua deorsum.
Nympha granis uolueri libratur in aera ductu,
Ne corpus dubites super aethera posse manere,
Perfidiosa cohors comicorum quod negat esse.
10
Dissona materiem rerum qui elementa feracem
(Frigida nam calidis compugnant, humida siccis)
Ponderis expertes et contra pondus habentes
Concordes dat habere uices, deus inde probatur.
Ergo fit inuisus per uisibilem manifestus,
15
Principium sine principio, finis sine fine.
Hic topon atque usian, telon dat rebus et archin.
Non minor in minimis maiorue probatur in amplis,
Ast tamen ut micros megalos quoque uel quasi mesos,
Dum minima affectu magna et medioxima dulci
20
Intimus obgirat refouensque forinsecus implet.
Quod creat ex nichilo, disponit et ordine miro,
Singula quaeque suis faciens pulchrescere donis:
Hoc color istud odor, sapor illud, uis id adornat.
Vt nonnulla tamen uario quoque munere pollent,
25
Sic mores hominum diuerso munere distant:
Viribus, ingenio, forma, uultu seu uoce,
Et diuersa aetas persona suosque habet actus.
Ex nichilo factus nusquam residet quoque mundus.
Si nichil est aliquid, iam non nihil esse liquebit.
30
Est cuicumque rei locus extra, haud intro locali;
Si locus intro foret, magis ipsa loco locus esset.
Quid locus est mundo, qui extra se nil habet, ergo?
Scemate fors oui pateat tibi machina mundi;
Non satis expressam, sed dat pro parte figuram.
35
Aer humum claudit, caelum hunc altrinsecus ambit
Testa oui glaram croceum ambit et ipsa liquorem:
Testa sit ergo polus, glara aer, humus liquor ille.
Aer humusque suas, quod musa poetica fingit,
Impellit uires, irrumpere mutuo nitens.
40
Hic lenat, illa premit, par pondus utrumque repellit;
Vis utriusque facit, nequeat quod uterque moueri.
Ergo iubendo creat, nutu diuersa coaptat,
Pulchrius unimodum pangens per dissona mundum.
Quam mirabilior miris rebus micet auctor,
45
Singula quaeque probant, quae, ita cum sint facta, nitescunt.
Stilla minor fluuio, scintilla rogo minor extat;
Est ita permodicum decus omne, quod edita comit;
Summa uenustatis, fons est et copia plastes.
"Cur non ante fuit mundus?" fors quisque requirit.
50
Hoc de succiduis de seque requirere posset,
Hoc et de membris, cur non oculus fuit, auris,
Quantumcumque foret, prius id tunc quaerere posset.
Quaereret hoc satius, quid agat quid situe futurus,
Quem manet ob subitum perpes retributio factum!
55
Est aeterna dei, non orta repente uoluntas,
Vt subito faceret, quod non retro effigiarat.
Omne preit tempus, quod temporis exhibet usus.
Nam rerum species, quouis quae in tempore parent,
Perpete consilio iam rex formarat ab aeuo.
60
Quemlibet artificem perpende opus aggredientem:
Mens prius hoc stigmat, manus arsque deinde caraxat.
Quae noua sunt nobis, sunt ergo uetusta creanti,
Tempore cuncta suo mundum qui fecit et apto.
Cum foret ergo deus sibi sufficientia solus,
65
Maluit esse, bono qui eius frueretur in aeuo,
Se uel eum noscens qui mentis haberet honorem.
Condidit usias ad se cognoscere binas,
Quae reliquis praestent, quibus et ratione praeessent.
Hinc sibi nil auxit, sed eis sua munera cessit.
70
Dulcius ultroneis immoque detentius ulnis
Complecti ut latriam uoto oblectante ualerent,
Cum libertatis tum dote uigent rationis.
Tanta karis merito dantis nutriret amorem!
Sed foret, unde iuges deberent reddere laudes
75
Totius atque potis nisu parere iubenti,
Quin et diuinas ardere perenniter odas,
Summa piis ipsas cum sit reboare uoluptas!
Hoc unum restat, figulo quod plasma rependat;
Id nisi subpeditet, nihil est, quod pro uice reddat.
80
Quo spreto ad proprium magis incuruatur amorem?
Pro dolor! in propriam se urget se et amando ruinam.
Rex prius angelicas, quae est lux, iubet esse cohortes
Pressius his diuam suimetque impressit ideam.
Hoc tam grande bonum nil fecit habere lutosum
85
Ordinibusque nouem distinxit stemma beatum.
Namque fuisse decem nusquam liquet esse relatum;
Sola nouem lapidum memorat quin nomina uates;
Perdita massa uelut decimum congesta fit agmen,
Non quod id auctor agat, sed factio conglomerauit.
90
Naturae modulum parilemque dat omnibus unum;
A solidis fluidos culpa, haud natura diremit.
Lucifer archon erat reliquisque decore praeibat
(Sunt ibi maiores etenim gradibusque minores),
Regis ad obsequium caelestia quem tria comunt.
95
Par natura fuit, quod uerba prophetica produnt,
Torua tenebriferi uates cum colla feriret.
Huius ad obprobrium referens de hoc celsa fatetur:
"Nonne foramen habes a conditione paratum?"
Monstrat. amoris eum domini factum esse capacem,
100
Si uellet tamen, ut reliquos, sed noluit ipse.
Gemmula, quae filo reliquis pertusa coheret,
Ni pertusa foret, filum non sumere posset,
Quaeque foramen habet, filum si forte refutat,
Ordine cum reliquis quo pacto stare ualebit?
105
Lucifer ergo capax pietatis habere foramen
Dicitur. ille typho sed pandit id, obdit amori,
Quem, uelut aureolo suitur cum gemmula filo,
Si caperet, reliquis haereret in aethere gemmis.
Spreuit et in proprium uertit se inversus amorem
110
Contigit et multos toruo cum principe stultos
Intumuisse citam pariterque subisse ruinam
Pro dolor! immemores, quod eis deus esse dedisset,
Dotibus innumeris comptos quod in axe locarit.
Prauus amor tanti causa estque superbia lapsus!
115
Conditus ex nichilo nichil est auctore relicto.
Linquit eum quis amans se et ab eius amore tepescens,
Fecit ut iste, suis praebendo exempla tumoris
Asseculis, dignam tribuit qui tartara stipem,
Qui in se conuersi tenebras pro luce perenni,
120
Pro requie omnimodas mutant extimplo gehennas.
Tunc captus furiis extuberat ausibus auctis
Arctoumque dehinc se clima scandere dixit.
Congrue namque plagam gelidus uult frigore plenam:
Frigidus a diui feruoris amore tepebat.
125
Qui ruit a cliuo diuexi uertice montis,
Sistitur haud facile sui mole impulsus inante.
Hic ita dum cassos gestit protendere nisus
Dumque poli summum iactat se scandere centrum,
Vrsit in auctorem tumor hunc insurgere tandem:
130
Illius assimilem sese iam praedicat ipsum.
Tortilis en uires in eum molitur obites,
Omnia qui fecit! per quod contra omnia surgit.
Cuncta queruntur enim, eum sit quia portio rerum,
Quas creat omniparens, se conferre audet eidem.
135
Maiestas atqui non laeditur omnipotentis,
Sed nisus calibem mordere hebetat sibi dentem.
Lesio sternit eum, quin tota redundat in ipsum.
Se magis exarmat, qui illi confligere temptat,
Et dat in obprobrium, quod non delebitur umquam.
140
Gloria quem linquit, perpes confusio cingit.
Caetera nixa deo persistunt ordine sumpto,
In domino gaudent miserum sibi cautaque rident
Ob refugae casum regi tenacius haerent.
Illi succensent et ceu pro rege reclamant:
145
"Tune deo similis, mendax, uesane, rebellis,
Mortis origo, caput scelerum fraudisque repertor,
Tune? quod ex nihilo nuper te existere fecit,
Hancne uicem referes, quod cultius indusiauit,
Comptior angelicis praestes quod marchio turmis?
150
Tune deo similis? tu? pro pudor! an decus illud,
Quod natura dedit, dignus seruare fuisti?
Maiestatis honos necdum tibi congruat, ophis,
Num super astra dei soliumue deale locabis?
An idcirco lapis te operit pretiosus et omnis?
155
Te non ulla foret statura procerior abies?
Tu paradisiacis non inferior quoque caedris
Par eris altithrono, diuale merebere sceptrum?
Munera tot dantem laus iuncta deceret amori!
Tu magis iniustum sed uis inferre duellum!
160
Te caret axis apex, sorbet stigis impie uortex!
Rex nonus ecce poli, potius quin caetus abyssi,
Par eris altithrono? fis uilior ecce serinco!
Num ualet esse deus, fieri qui gestit iniquus?
Quod natura negat, quod ius quod fasque refutat.
165
ΩΝ similas nichilum: nichil esse merens in ΕΟΝ!
Esse perenne deus habet haud mutabile solus.
Quisquis adheret ei, ualet esse hoc participari;
Verum esse amittit, contra qui dissociarit.
Nemo licet mendax factori facta coaequat,
170
Ni tu forte, pater mendacii et aethimon eius!
Sisne deus, uero potes ipse probare periclo:
Solius esse dei liquet e nichilo edere quiddam.
Vel lendim ex nichilo fac, ut fias deus, ergo!
Si id quereris grande esse, damus leuiuscule signum
175
Quaelibet in nichilum conuerte peripsima rerum!
Sin alias, maiestatis reus obpete, quidni,
Immo mane omnigenis mersus per saecula poenis!"
Dixerat. hunc uehemens mox turbo perurget in orcum.
Sic patitur tenebras, quas perstruit ipse, perennes.
180
Celsior excelsis nunc est deiectior imis,
Putris et oblisus, flamma torrente perustus.
Imbibet omnimodos, quorum auctor et est, cruciatus.
Non redit ad ueniam, quia non compungitur umquam.
Inuenit ipse scelus nullo peragitque suasus.
185
Indeque indicio linquit hunc gratia iusto,
Quippe fluens fuerat cui nil nisi sponte uoluntas.
Quem magis ornarat gratis, districtius artat;
Quem mage doxa polit, censura seuerius angit.
Reicit impuros purus nam protinus aether.
190
Ab stante auersis quid restaret nisi casus?
Intumuisse etenim mox est cecidisse secutum.
Ergo dati pessum sibi dignum doma capescunt.
Ventilabro astreae deus hos proiecit ab axe,
Fasciculos lolii quo torreat igne perenni
195
Suffocetque suos atrox libitina thanatos.
Est tamen indemnis; qui nil eget, hoc eget omnis.
Tota redundat ei disiectio, nil nocet illi.
Dicimus hoc nobis, quibus est obliquo tuendus.
Ne karisma pios signorum inflaret alumnos,
200
His dominus memorat, ruerit quod ab axe uehemoth.
Ipse det hoc humili nobis quoque mente reuolui!
Est incus; in ea deus excudit sua uasa.
Quem saeuire sinit, sed item clementius angit;
Iustitia hunc laxat, nunc hunc pietate refrenat.
205
Cum super incudem sculptor quid forte figurat,
Figitur haec iosum, comit uas tonsio susum.
Ictus utrumque ferit: hanc obruit, expolit illud.
Malleus hoc tenuat, hanc ire profundius urget.
Excipit haec ictus, in uas non effigiatur.
210
Figitur hostis humo, quia mersus inheret auerno,
Diua manusque suos super hunc innormat alumnos.
Laxat eum, ut timeant, frenat, quo fidere discant.
Prolapsum intuiti metuant ipsi esse superbi!
Improbus exertos facit hos lapsusque modestos.
215
Sic per utrumque piis uersutia militat hostis.
Omne quod importat, sibimet graue pondus aceruat,
Quod super hunc refluit, quod eum per secula mergit.
Cerberus iste neces horum insatialiter ardet.
Sed dentistupium dans criticus ille polorum
220
Armilla beluae rabida ora capistrat hiulcae,
Myctiron et rinos eius teyoten aduncans,
Nec nocet his rabies, quantum haud explebilis ardet.
Ni permissa quatit nam nec uilissima rerum,
Sed facit unde probet, non unde hoc mergere posset,
225
Vnde cadat fastus, ualeat coalescere uirtus.
Quod facit, est iustum, quod gestit, anomia semper.
Nam male cuncta uolet studioque est semper iniquus,
Nil per opus sed agit, nisi quod iustus sinit auctor.
Coetibus en superis discrimen inesse uidemus!
230
Aerios tonitrus merito tremit infima tellus:
Si empyriis prauum quid inest, coicis mage quidni?
Omne quod est factum, non est mutabile mirum;
Stare sed haerenti sibi dat, qui praestitit esse.
Hinc tumidi fluitant, humiles in robore perstant.
235
Gracia supplicibus fauit querulosque reliquit.
Nosse et posse bonum natura crearat utrisque;
Pars diuersa tamen diuersum uelle secuta est.
Haec legit auctorem, cui se magis altera praefert.
Diligit ista deum se diligit illaque solam.
240
Pensemus, quid uelle suum licitetur utrisque,
Quidue per arbitrium sui mox utrique capessunt!
Haec stetit, illa ruit: uideamus, utrisque quid haeret!
Gloria perpes ut hos, sic deliquium manet illos,
Nectar et hos refouet, illos confusio torret.
245
Instruit hoc omnes, quid agant caueantue, fideles,
Ne cinis intumeat, dum pneuma chaos ita sorbet.
O uos, astra dei, uestro collumina soli,
Qui ratione bonum nostis discernere summum
Iustitiae haerentes quos non fallacia fallit,
250
Myntera uirtutum quos eusepes edocet unum
Malle et amare bonum, quod fit super omnia summum,
Debeat auctori quid plasma expendere cauti,
O uos felices, stabilit quos gloria perpes!
Caelitibus catharis post iecta repurgia plastes,
255
Quod legere bono mites haerescere uero,
Munificus plausit. quibus hoc pro munere cessit,
Ne peccare uelint ultra nec denique possint.
Cristallum fluida fit mox durabile nimpha,
Iusque suum plasti sibimet quoque iam dare docti,
260
Iustitiae est quod summa, cluunt decus omne gerentes.
Quin et apostaticas reprimunt ditione phalanges
Laedere nil ausas nisi quod censetur ab istis.
Grex pius immanes ita habet sub iure gigantes.
Aequiperare deo qui se praesumpserat, ergo
265
Cogitur angelicis nolens succumbere iussis
Atque satellitium nutu frenare piorum!
Hic licet aruerit felixque amiserit esse,
Callet at ingenio ui naturae nimis alto;
Gorgo sed ad fraudem totum conuertit acumen
270
Vi nichil extorquet, sed uersutissime suadet.
Nil agit imperio, totum sed perstruit astu,
Caluere persistens et nil nisi perdere gaudens,
Ne solus pereat, quodam solamine ridet.
Turgidior cunctis meruit rex esse superbis.
275
Heheu tale regi meruere tumendo superbi!
Mons caligosus diuina uoce uocatur,
Quod typhus hunc inflet, non quod uirtute sit altus,
Stat quia perpetuis caligosusque tenebris.
Ludit hic in montes herbam sibi quosque ferentes,
280
Blanda uoluptatis peragunt dum gesta tiphosi
Hac dape inexplendumque student distendere gastrum.
Crassius hunc farcit, qui sordidiora frequentat;
Tot replet offellis, quot se foedauerit actis.
Qui uolet, obstat ei, uirtute sed omnipotentis;
285
Nullus enim proprio se iure tuetur ab illo.
Spiritus ille nimis uiuax, homo nos, caro, puluis:
Ante manus tanti caro num persisteret hostis,
Aut cinis immanes possit depellere uires,
Ni tam robustos tereret deus ipse lacertos?
290
Mitibus hunc sternit praestare sinitque superbis.
Qui uolet ergo hostem tam saeuum tamque minacem
Effugere, altithrono studeat se dedere soli!
Applicat ei gladium solus qui condidit illum.
Torrentis salices hunc obgirare feruntur.
295
Torrentem implet hiems aestasque exsiccat; honorem
Signat hinc latum uitaque sequente casurum,
Fruge carens salix cito adulta humore palustri,
Quos honor iste rigat nec opus pietatis opimat.
Hae girant salices satan hoc torrente madentes.
300
Talibus ille suas prodit manifestius artes;
Qui peius uiuunt, illi uicinius haerent;
His iubet omne malum, uolupe est ei tale salictum.
Porro quibusque bonis sibimet quasi prouide cautis
Clam tegit insidias, caueant ne forsan apertas.
305
In studio causae liqueat plerumque gerendae,
Quod pietatis opus, merces dum laudis amatur,
Segniter aut gestum non pleno est munere dignum,
Cum feruor modulum tempusue excesserit aptum.
Fit uitium uirtus, careat si his quippe duobus.
310
Ergo mali suasor semperque boni terebrator
Vel mala aperta malis suadet quasi notus amicis
Vel cooperta bonis uelut insidians alienis.
Aut uetat ergo bonum studet aut foedare patratum
Ast castrorum acies hoc saepius ariete rumpit:
315
Affectu dirimit, quos una fides sociauit.
Primus ut aetheream fuit ausus rumpere pacem,
Nunc quoque discordes ita gestit et esse fideles,
Certus abesse bonum, fuerit quo scissio morum.
Frangere millenis satagit pia corda meandris,
320
Quos humilis facile quasi casses rumpit araneae.
Haec fera ceu tenebris decerpens gramina labris
Adlambit molles suadendo placentia mentes.
Quem suasa oblectant, hunc iam dentes quasi truncant;
A radice deo, potis est quo uiuere solo.
325
Inde per assensum traiectus faucis in antrum
Virtutis prauo contusis ossibus usu
Commolitur, mansum donec gula mors uoret illum.
Consuluit tali pietas tamen omnipotentis;
Maxillam tutudit quin armillaque forauit.
330
Sub spatio, miserum quo belua triuerit illum,
Elabi ualeat, si uel captus resipiscat
Poeniteatque pium se contempsisse parentem
Furciferumque suae iactura audisse salutis.
Quis tam crudeles rictus euadere posset,
335
Ni pater ille pius malens ignoscere semper
Tam pie consuleret, nisi fons pietatis adesset?
Perforat ecce truces prohibetque uorare molares!
Ecce foramen habet, captus quo euadere possit!
Hostis hic exertus, uehemens et robore plenus,
340
Miles at imbellis, luteus, quin uiribus impar.
Dux tamen artifici pietate uigetque potenti.
Hic infirma legens et quaeuis fortia frangens
Per humilem tumidum sternitque uenustius altum
Et facit egregios mitem captare triumphos
345
Horrificos hostis uultus sub tempore belli
Occulit, ut miles, qui ipso aspectu foret exspes,
Sic magis elpizet, de non uiso hoste triumphans,
Qui posset uinci nequeat cum nempe uideri.
Proditur articulo belli feliciter acto
350
Iudiciique die, cum rex mitissimus ipse
Mitibus apparens dederit pro munere caelum
Cum tumido tumidi perient et rege superbi.
Tum iam securi cernent ex asse gauisi,
Cum quo configunt, quis sit, quem uincere possunt.
355
Certum noscentes, quod ineluctabilis esset,
Ni caro facta deus, ualet hunc qui uincere solus
Fortior et fortem spoliis nudare ligatum,
Prostrasset nostrae carni tamquam sibi iunctae.
Quae ancillata olim, nunc despota iuncta tonanti!
360
Tunc subit ille ignes complex et massa perennes,
Hi domino omne melos gaudent per saecula dantes.
Materies laudis poena est et uisio uicti.
Quem uincunt, fore quid possent, si gratia abesset,
Conspiciendo probant, quod sunt cui denique debent.
365
Coetibus angelicis zabuli lapsu minuatis
Mox pater omniparens reparat sua damna potenter.
Nam magis ut tumidum confutet ubique draconem,
Spiritus unde ruit, sarcam conscendere cessit.
Pes coltax citius cupit intercidere gressus.
370
Nos quoque ut elingues pede uel lapsante uiantes
Inde subinde pigros delectet figere passus!
Roboret exiles hic ergo incisio uires!