Odo Cluniacensis occupatio 2, praef.

Testo base di riferimento: A. Swoboda, 1900


Praefatio

En manus illa creatrix De nichilo omnia finxit

Tale quid et dedit esse, Quod uigeat ratione,

Scemate regis honorum, Cognitione beatum.

Lis minus inde struenda, Laus foret immo ferenda!

5

Est opus effigianti Grande licet similari?

Merce sua datur hostis; Massa superba dehiscit,

Solus et omnipotenter Rex sibi uendicat aether.

Pneuma tumens petit horcum, Mitis humus subit axem.

Promimus indeque pauca, Ceu fluat ex mare gutta.

10

Fons pietatis et auctor Non sinat, hoc sit ut error!