Odo Cluniacensis occupatio 7

Testo base di riferimento: A. Swoboda, 1900


Aecclesiae corpus totum pollebat ab intus,

Esse foris lacerum quamuis pareret et hyrtum.

Quam dispecta foris, tam quippe uenustior intus,

In medio prauae lucens nationis honeste,

5

Sicut odorus ager, quem rorat ab aethere nimbus,

Lilia cum uiolis, rosa cum nardo uel amomis,

Cetera quaeque suo rutilant ubi gramina fuco.

Quae signant animas uario karismate comptas;

Martyrio multi tamquam serto roseali

10

Inrubuere, alii candent quasi lilia casti.

Explebant alacres, quod lex iubet, ergo fideles.

Moribus ornatos caelo hos habitare putares.

Sed quid erit? nostram uexat temptatio uitam.

Nec mare nec caelum nec humus manet usque serenum

15

Vertitur in brumam uel fluctus inque pruinam;

Sic nutant homines, quorum temptatio uita est.

Pax licet illa, suis quam Christus eundo reliquit,

Perpes in his maneat, quos intima gratia firmat,

Esse necesse tamen, ueniant ut scandala, constat.

20

Ergo foris pugne feruent intusque timores,

Aspera et exterius temptatio seuit et intus.

Asperitas istos, blanditia subruit illos;

Haec per utraque nocet draco perfidus ille fidele.

Semine triticeo quamuis cultura seratur,

25

Seminat et lolium quoque post inimicus in illam;

Crescit utrumque simul, donec tritura geratur,

Horrea frumentum repleat loliumque gehennam.

Mitibus admixtis meat haec et uita proteruis;

Quos omnes dirimet, quamquam professio iungat.

30

Prisca gerunt nostram patrum quia gesta figuram,

Plebis ab Aegypto fit iter nobis typus ergo.

Tunc exiit populus merso Faraone solutus;

Quos nequit ipse truces superare deus necat hostes.

Hii quasi sunt domini fortes merito protoplasti;

35

His tamquam dominis nequeunt confligere serui;

Hos igitur mergit lauacro Christus sine nobis.

Per mare Memfiticas mergit deus ergo falanges,

Omne lauans facinus, quod lesa propago meretur.

Gens Ferezea tamen iam post mare uexat Hebream,

40

Ne segnis fieret, si fors cuncto hoste careret.

Sic licet errores tulerit baptisma priores,

Affectus carnis non sunt ex asse sopiti,

Sed caro spiritui submurmurat ausa reniti.

Post lauacrum mannaeque cibum plebs illa repugnat;

45

Post baptisma pii ne sintque per ocia pigri,

Cum uitiis pugnant, quae regna petentibus obstant,

Vt domini laudes maneant nos debita merces.

Ergo pii bellant dominoque iuuante triumphant,

Vincere sit quo eius donum sit nostraque uirtus.

50

Rex Seon atque Basan merso Pharaone resistunt;

Primitus hi reges satagunt tardare uiantes.

Fertur enim uerbo Seon "elatum" esse latino

"Turpi-que-tudo" Basan; tumor ergo libidoque pugnat,

Haeque duae pestes obstant ueluti duo reges.

55

Altera nam carnem populatur et altera mentem;

Altera lasciuos instigat carnis amores,

Altera perbonum opusque suadet amare fauores.

In patre Loth nate quod agunt, operantur et istae:

Prima petit coitum, tunc suasa secunda, paternum;

60

Prima, tumor, mentem stuprat inde libidoque carnem.

Filia prima facit quod quemque secunda subegit;

Substratus primae substernitur ergo secundae.

Hinc uitiat castam plerumque libido senectam

Cum tumet interius, ruit ergo forinseca uirtus.

65

Hae post Egyptum patriam repetentibus obstant:

Sepe licet iustus marcescit corde soporus,

Quem capiunt natae uelut ex ipso generatae.

Sacra domus reicit totum, quod talibus edit.

Proditur innumeris ueterum per gesta figuris

70

Esse necesse quidem, probet ut temptatio quemquam.

Rex Babilonis enim hos pestibus urget eisdem.

Erigit hinc statuam; fornacem habet inde locatam.

Rex sathan est et scema tumor fornaxque libido

Quos subicit statuae, ualet hos addicere flammae;

75

Qui spernunt statuam, poterunt quoque uincere flammam.

Denique Caldeos statuae cremat illa subactos;

Nil inferre tamen pueris est ausa molestum.

Cum Solimitanis quia plebs Babilonica currit,

En, statua et fornax utrisque incomminus adstat;

80

Nam tumor atque uenus quatiunt communiter illos.

Non utrosque tamen similis conbustio mergit.

Has manducones subeunt uani atque bibaces;

Hos statue ut stratos fornax uorat ergo ministros.

Hanc sobrii et mites quasi tres pueri superantes

85

Euadunt merito, uentrem quia primo domarunt.

Virginitate satus comes est his denique quartus,

Qui seruat mites; fornax uorat ergo thifosos.

Caldeos perimit, qui sponte trahuntur in illam;

Nil nocet abstemiis, urens sed uincula seruit.

90

Ergo nec os frangat, quod eos suggestio pulsat.

Tau cruci est species, signat quae in fronte fideles,

Plangere qui norant reliquos, quia crimina currant.

Angeli et hi pacis flentes uocitantur amare;

Hos scriptura uiros solita est uocitare dolentes.

95

Sunt tale domini, reliquosque caracter inurit,

Bestia quos captos sibi monstrat cauteriatos.

Tau qui fronte ferant, pro pluribus ergo gemiscunt,

Paucula parsque dolet, luxus quod ubique redundat,

Pro dolor! ablutus sordet quod denuo mundus,

100

Naufragium multi quia sint in litore passi,

Quod faciat reprobos post crisma libido renatos.

Quam neque diluuium uicit nec damma Gomorre,

Hanc utinam latices baptismi extinguere possint!

Sed paucos uideas huius uitare uapores,

105

Qui saltim mersum studeant reparare pudorem;

Sed trahit hos uilis pars sola in corpore turpis,

Munditiae donum quiddam quasi uileque produnt,

Cum sine ea nullus dominum est omnino uisurus.

Sanguine quos redimit, quos et baptismate lauit,

110

Denuo se uinclant reducique libidine faedant.

Gratia quid prodest, quid eisue redemptio confert?

Immo grauat multum gratis data prodere demum.

Nempe probant, Christi quod semita displicet illis,

Sed pro uelle uiam malunt percurrere latam,

115

Ille gehennalis carcer quos artius angit.

Grex pius ergo dies non cessat plangere tales,

Pene quod in toto furit orbe maligna libido.

Paulus ait multos tales in fine futuros,

Asserit horum oculos Petrusque libidine plenos.

120

Ergo dolent multos et post baptisma relapsos,

Sole parit mulier quod amicta, sathan quia sorbet,

Quod draco luciferas diuellit ab aethere stellas,

Quod sibi ceu lutum substernere praeualet aurum,

Quod solis radios pedibus conculcet et ipsos.

125

Huc agit ille uiros aliqua uirtute coruscos,

Dum quasi paganos facit esse libido petulcos.

Sepe solent multi sapientia et actibus alti

More aquilae in solem per opus quasi figere uisum;

Dum pia gesta gerunt, sed se carni male subdunt,

130

Ceu lincunt aether quaeruntque per ima cadauer

Obque uoluptatem ueluti bona quaeque uenundant,

Ceu bona multa unum ualeant abolere piaclum.

Sed iudex reprobat, sceleris quae admixtio fedat,

Qui prece nec multo perhibetur munere flecti:

135

"Non redimi precio frustra se," inquit "putet ullo!"

Hos deus ut tepidos citius uomuisse fatetur;

Gaudet in his sathanas uersutius hosque fatigat.

Qui parui pendens stultos, quasi flumina sorbens,

Fidit, ut et sacros quasi Iordanem uoret ipsos.

140

Vt iumenta suo putrescunt stercore stulti;

Hoc quasi uile foret; sed eos quos gratia lustrat,

Posse perire suum satis est ob uelle dolendum.

Preualet abstemiis quin et sapientibus ipsis!

Heu, pudet! in claustris olim studio stabilitis,

145

Mutua quo fratres melius presentia seruet

Alter ut alterius quasi sit custosque uicissim

Turpe sit in fratrum facieque patrare piaclum,

Hic quoque uesanit, quo scola putatur herilis.

Cum puer offertur tamquam Samuhel nutriendus.

150

Vt disciplinis ualeat coalescere sacris,

Quo prius inbuitur, retinens uelut olla saporem,

Et quasi uirga bonum discat curuata per usum,

Hunc aliquis uitiat Christi munusque profanat

Ipseque mergit eum domino qui sumpsit alendum.

155

Quem sathan inflammat, puerum quo forte profanet,

Corpore quantum anima est melior, tam peior Herode est:

Hic uicturam animam perimit, carnem ille obituram.

Tironum altorem Sophar hinc Nabuzardan abegit.

Talia dicentes castas percellimus aures.

160

Sepe refert Paulus, turpe esse quod ipse fatetur.

Quisque sequax Pauli, flamma hunc mox urit amoris;

Hinc uel prelatus uel quisquam religiosus,

Cuius et exemplum citius retinetur in usum,

Belzebuli laqueos sibi nouerit esse ferendos,

165

Omne satellitium quoniam acrius urget in illum.

Dux sciat ergo suis uinci uel uincere cunctis!

Pluribus iste loco facile fit nocior alto;

Hinc sibi tam timeat, coram quam pluribus astat,

Horreat et proprio multos pessumdare casu!

170

Exarmat quot iners, quot ineluctabilis armat,

Tot sentire styges sciat aut tot habere coronas!

Viscera fraterni quiddam qui sentit amoris,

Est satis, humanam gemat unde perinde ruinam,

Quod uidet in uacuum caeleste assumere donum,

175

Crimina malle sequi, uirtutum munia linqui.

Spirituale decus tales linquendo replentur

Affectu reprobo, miseri quam uana sequendo

Pectore sunt uacui quaerunt et carne poliri,

Moribus inculti quo sint uel ueste uenusti;

180

Ceu meliorandam satagunt depingere formam,

Plasma dei fucis audent quasi comere pulcris.

In commune uiros tenet hoc scelus et mulieres.

Nausia fit uacuas harumque retexere curas,

Indumenta quibus uariant quam multa panuclis,

185

Vt maribus placeant, quo sepe excludere possint,

Moribus ornatas quas iussit apostolus esse.

Affectare uiros uideas ut turpius ipsos!

Quin ueluti tremulis adhibent faleramina membris,

Luxuriatque animus, quibus est iam curua senectus!

190

Sed quid causamur, bruti quod talia quaerunt,

Spirituale decus qui non cognosse merentur,

Cum nec sacratos pudet hoc ambire ministros!

Hii quoque peruacuo uestis pompantur amictu,

Vt, quod abest meritis, praestet reuerentia uestis

195

Arteque texstricum niteant, non scemate morum,

Per laticem induti fuerant quam tegmine Christi.

Qui Iericontinos debent subuertere muros,

Voce uel exemplo mundi submergere fastum,

Hunc mage mammoneis reparant subeundo lucellis

200

Scandere uentosae satagunt fastigia famae.

Sic duo post latices superant nostra agmina reges;

Liuor, adulterium, dolus, obtrectatio, furtum,

Clamor et ira duces comitantur ut agmina tales.

Hic dolor, hic mestas nos urget flere querelas.

205

Perfidia, ut paret, Iudaica talibus heret!

Gens ea dona dei preceptaque uilia duxit,

Terrea plus cupiens, parui caelestia pendens.

Heret ob hoc coicis, merito spoliata polosis.

Hi quoque degeneres post diuo munere dites,

210

Libertate dati sacroque cruore redempti,

Ad seruile iugum carni famulando recurrunt.

Heu, rea mens hominis, cor brutum, sensus inanis!

Non timet expertam toties peccantibus iram

Nec facinus pauitat, pro quo cataclismus inundat

215

Impia sulphureos patiturque Gomorra caminos,

Ob quod et ille satan caret axe petitque gehennam.

Heu, miseranda nimis prauorum insania talis!

Esse uolunt ut equus sensuque carent quasi mulus,

Et caro post lauacrum dici digna est asinorum!

220

Cogimur hinc tristes diu protelare latratus.

Talibus obmissis, ardent qui fomite carnis,

Quos tumor insufflat pulsos et ad infima curuat,

Qui nihilo ducunt amittere honorem animarum,

Omnia qui carni, nil dant quasi belua menti

225

Prodere nec propriam metuunt sui sponte salutem,

Captiuant animas dotesque harum generosas,

Ethiopes piceam nolunt mutareque pellem,

Cum deus hos dealbat proprioque cruore uenustat,

His ergo obmissis stilus, ut ualet, intonet illis,

230

Qui lubricare timent post casum aut surgere temptant!

Quando licet foedis nos ergo uacare suasi?

Sponsa magis sponso niteat pulcherrima pulcro!

Aeris inflati solet haustus obesse saluti;

Dedecorat pulchram tenuissima perpera formam.

235

Hinc animae facies caueat, quod sponsus abhorret!

Carnis amore dei timeat de corpore tolli,

Non templum uiolet, sanctus quod spiritus ornat!

Nec putet esse parum quisquam oblectare piaclum!

Cum sibi mens lepas corrupta caraxat ideas,

240

Virginal ipsa suum stuprat oblectando reatum,

Si tamen affectum cupiat complere per actum.

Mentibus inpuris nihil est tectum mulieris,

Nuda licetque oculis sunt corpora tecta pudicis.

Porro pudicitiam deus esse docet preciosam,

245

Quamque uerecundos fore nos uelit atque pudicos.

Cuncta quasi in binas statuit pia gesta bilances,

Inde iubens catos nobis precingere lumbos

Hinc manibus rutilas operumque tenere lucernas,

Munditiae palmam reliquis uirtutibus equans.

250

Quid ualeant aliae, per eam nisi sint decoratae?

Vile fit innumera igitur preferre lucernas,

Has nisi precincti faciant clarescere lumbi.

Sanguinis in senibus frigere sueuit ut aestus,

Debuerat uetulus sic ergo tepescere mundus,

255

Caucior eae, suum finem spectare propinquum,

Tergere pollutam lacrimis aliquando senectam.

Prouisum fuerat nam semper ab ipsius ortu

Legibus et signis, patrum sermone uel acti,

Vnde queat tandem priscum reparare nitorem,

260

Sanius ut sapiat, quandoque resurgere temptet.

Hinc postremo deus uenit de uirgine natus,

Innouet ut mundum saltim, qui condidit illum,

Quem ueluti dominum timeat. non esse sequendum

Suggerit ergo - nefas! - cum forte maligna uoluptas,

265

Mens ratione libret, quid sit, quod forte suadet,

Quod placet ad modicum, generat per saecula fletum!

Quem deus ergo docet, nunquam quasi mulus oberret!

Miles ut ad bellum, quod scit mox esse futurum,

Infremit et dubio pauitat fiditque tropeo,

270

Christicola accinctus sic esse perinde iubetur,

Cuique deusque suos iussit precingere lumbos

Pellere nocturnos et femoris ense timores.

Nomine lumborum signat speciale periclum;

Nam liquet hoc uitium reliquis plus esse nociuum,

275

Quod magis oblectat prolixius atque fatigat,

Quod solet et carnem sibi prorsus habere iutricem,

Haec mollita suum mollitque citissima sensum.

Hinc membrum Christi magis hoc incorporat hosti.

Quisque domet carnem, ne illam paciatur ut hostem!

280

Non tamen usque nimis, quia fit moderata iuuatrix.

Lex iubet. ut socium putet Israhelita Idumeum;

Vt lasciua nocet, sic sub moderamine prodest.

Hinc ut equum retine freno calcare uel urge!

Nemo tamen proprio ualet hanc bene subdere nisu;

285

Edomat hanc multis hinc conditor ergo flagellis.

Marcida spiritui plerumque est ausa reniti;

Quam magis incolumem faciunt sua fulcra rebellem!

Hinc languor carnem lacerat, suggestio mentem,

Hinc sitis atque fames grauat, inde refeccio uires.

290

Nec uirtute uigent sancti, quam denique uellent;

De merito trepidi dubitant quid sintque futuri,

Sunt incerta quibus, quae operatur in his pia uirtus,

Vt terreant unum, cor mite, per omnia certum

Et stabiles maneant semper pauitando ruinam.

295

Mens tot pressa malis, toties agitata periclis,

Pendula quando salus semperque ruina timetur,

Cum toties moritur, toties prope mors pauitatur,

Si detrita tumet, quid, si secura fuisset,

Si sibi tuto foret quaeuis pro uelle patrare?

300

Ne stimulus carnem superetue superbia mentem,

Poena coercet eas et ob hoc utramque fatigat.

Ordo manet rebus, fiat quid quando, gerendis.

Arma prius sumit, gerat inde ut proelia, miles.

Ergo gulam frenet, uenerem qui uincere gestit!

305

Se exarmat uentrem sacians et roborat hostem.

Ista fatemur ei, fugiens qui imitatur Ioseph;

Hunc probat ingenuum, credit quem Aegyptia seruum.

Quem malesuada rapit, paret quasi seruus inermis,

Ingenuus perstat, qui eidemque uiriliter obstat.

310

Vt Ioseph hic parcum debet sibi sumere uictum,

Qui potuit clausus carnis compescere motus;

Hic cruce se stringat neruo uelut illeque claudat!

Hinc Iosue clauso reges quinque obstruit antro,

Sensibus ut carnis regnet mens libera clausis.

315

Stantibus hoc fassi, quasi consilium dare nisi,

Sic ut stent, petimus: sint ante et retro oculati,

Pessima pseudoforum ne intret quasi belua per unum,

Membra dicata deo maculet ne forte libido,

Vt recolant cauti, precio sint quale redempti,

320

Prolis honore dati ne sint iam denuo serui.

Nunc quiddam lapsis quasi compaciendo loquamur!

Nam sumus ut fragiles Christi pietate et egentes,

Compaciamur eis quasi membra stantia lapsis!

Dum uacat ergo, moras rapiant, quas gratia praestat!

325

Quae deus his fecit, quid ei fecere uel ipsi,

Quam uel honorat eos, fidei quibus intima pandit,

Quam ledant dominum tumidique spernere malunt,

Ex equo librent, quid et inde resumere debent!

Quod scriptura minans loquitur, quod denique mulcens,

330

Sic recolant, ut eis spes atque timor simul adsit,

Quale sit examen, iudex quo discutit orbem,

Nec leue quo uerbum penitus remanebit inultum;

"Discucietur" enim, "quod cogitat impius," inquit.

Sic igitur timeant, ut de eius munere sperent,

335

Qui pacem loquitur cunctis redeuntibus ad cor

Nec spretus spernit, spondet quin dona reuersis.

Ergo tremant iustum, paueant sentire seuerum,

His tamen esse pium, qui conuertuntur ad ipsum!

Quos baptisma lauat, sibi iam quos Christus adoptat,

340

Quos locat et Solimae, quae est uisio pacis, in arce,

Hi Solimam linquunt, Iericho descendere malunt!

Sede carent tuta subeuntque sponte pericla

Incurruntque truces misera mox sorte latrones!

Iusticie inpositis nudant quos tegmine plagis,

345

Nec leuita quibus ualuit nec adesse sacerdos,

(Sunt secus, haud multo quia discernuntur ab ipsis,

Carpere et hi callem quia pene uidentur eundem)

His par iter dominus faciens Samarita misertus,

Dum uidet, appropiat, quod egent, satis usque ministrat.

350

Non tamen hanc precibus quisquam flexisse refertur,

Vt pateat, lapsis ultro quod adesse sueuit.

Qui ruit, ergo citam Christi sciat esse medelam!

Impia plebs scortum cum subdole duxit ad illum,

Nil meretrix rogitat; tamen ei mox omnia laxat.

355

Prodigus in facto remeans docet ille paterno,

Cui pater occurrit longe amplexusque recepit,

Et stola prima reum comens anulusque reuersum.

Venit et oblatus, non sponte, ut debita seruus

Redderet; ei dominus laxat mox tanta misertus.

360

Dicimus, ut pateat, qua rex pietate redundat,

Qui nihil improperat, placide redeuntibus adstat.

De redeunte deum lapso liquet ergo gauisum,

Qui rogat, ut superi secum letentur amici.

Hinc uocat et refugas, prolis quos nomine mulcet.

365

"Quaeso, redite," inquit, "conuertar ego quoque, filii."

"Cur moriemini," ait, "uolo non mortem morientis,

Immo magis uitam, reduci non esse ruinam."

Qui petit ostiolo media sub nocte serato,

(Tres panes de intus non se dare dicit amicus

370

Propter amicitiam) suadet precis improbitate,

Vel per eam, quot eget, quo ipso tribuente reportet.

Improbitas homini fit nausia, sed placet illi.

Mulceat eduras pater hac dulcedine mentes,

Vel uitiis saturus uiuat quo aliquando reuersus

375

Et zabuli soboles Christi queat esse coheres!

Porro licet stultos faciat tumor ipse superbos,

Quas hic amant, tenebras mechi libentque futuras,

Luminis et tales uideat deus esse rebelles,

Non tamen his totum patitur tenebrescere sensum.

380

Seminecem, uiuum qui nudauere, relinquunt,

Vt Samarita suam ualeat prebere medelam;

Sic deus ergo reis sensum tempusque relinquit,

Vt qui forte uelint, ad eum resipiscere possint.

Sint igitur cauti uel post sua crimina lapsi,

385

Hanc uitamque breuem sua uel lactamina posent,

Esse momentaneum, quod eos sustollit ad oram!

Tempore permodico quod agit cenosa libido,

Preparat aeternos subito morientibus ignes;

Delicias aufert, quas rex in fine reseruat.

390

Quem cutis illecebrat uel uentosus tumor inflat,

Quem facit inmemorem Christum super omnia dulcem,

Horreat obsceno miser intabescere tabo!

Degustet potius, quam sit suauissimus auctor,

Cuius amore suam poterat compescere carnem!

395

Qualis erit taffo, uideat, quae facta putredo,

Et si casta foret, surgens quam pulchra fuisset!

Sic facile spernet, quod nunc quasi pulla suadet.

Ad ueniam dominum nunc noscat et esse paratum,

Qui spretus subitam se mox conuertit in iram,

400

Quem magis expectat, tam durius hunc quoque dampnat!

Cura sit ergo suam lapso reparare salutem

Et post naufragium tabulam comprendere saltim!

Congaudendo uiris loquimur nunc pauca pudicis,

Qui decus indultum certant seruare animarum,

405

Quos caro non fedat, nitidos sed adoptio seruat.

Virgineae proli quodam quasi federe iuncti

Diuidere a uili preciosum sunt studiosi.

Qui uelut os domini sunt celitus inde uocati,

Qui merito angelicis simulantur in axe cateruis,

410

Scilicet angelicam quod agunt in corpore uitam.

Nil plene dignum uirtute fatemur eorum;

Congaudendo tamen loquimur, quod Paulus, eisdem:

"Sic state in domino stantes casumque cauete,

Stare quidem uestrum quia fit quasi uiuere nostrum!"

415

Poscimus hos totis nitidos persistere uotis,

Quo carnis toruos studeant ita subdere motus,

Virginis ut proles faciat super aethera reges.

Moenibus astrigeris nomen promittitur illis,

Filius hoc quod habet melicus uel filia splendens,

420

Quo noua uel cantent audire aut cantica possent.

His, dum gaudemus, uicina pericla timemus.

Absque timore equidem non est confidere tutum;

Rem lesura nocet citius, quae carior extat.

Officit hinc uuae frigus uel cauma et oliuae,

425

Cum liquet urticas fore sub discrimine tutas.

Quam uirtus pluris, tanto ei plus inuidet hostis

Ex ipsa tandem generans plerisque tumorem,

Et quandoque ruit, qui de uirtute superbit.

Sunt igitur stabiles, norunt qui existere mites.

430

Ergo diabolicam certent uitare ruinam!

Lampada non lucet, quam fatua uirgo ministrat,

Nec habet haec oleum, gaudet quae munere laudum,

Lilia nec retinent, si sint detrita, nitorem,

Si tumet et castus, non est iam denique mundus.

435

Est quibus ergo datum modo carnis habere pudorem,

Virginis ut proles a se quod discere suadet,

Sint humiles, tanti careant ne dote talenti,

Cor, oculos, aures non lasciuire sinentes!

Prospiciantque, dies mundum suprema quod urget,

440

Quamque fugax totum, quod hic esse uidetur amenum,

Sitque momentaneis perpes retributio factis,

Post modicum cunctam mundi transire figuram,

Quod ueniet subitus iudex in carne choruscus

Magnaque maiestas parebit et alta potestas,

445

Adstat ad obsequium uirtus commota polorum.

Carne quidem reprobis prestat se posse uideri,

Forma minax sed eis, eadem blandissima iustis,

Hunc modo qui metuit, tunc fidus et obuiat illi,

Qui contempnit eum, pauitans mergetur in orcum.

450

Qui colit hunc mundum uel amat, remanebit in ipsum,

Qui superis inhiat, sine pondere in aera scandet.

Flamma uorax omnem subito dum concremat orbem,

Cum reprobos urit, mites non tangere quibit.

Ducitur ad medium Vehemot rex ille malorum;

455

Mitibus et tumidis paret, sit belua qualis,

Quas habeat uires, quam toruas quamque minaces,

Nemo quod hunc superat, ni id det, qui condidit ipsum.

Mitibus adtonitis tunc admiratio grandis,

Vincere quod talem potuere, sed omnipotentem

460

Gratificant, grandem modicis qui subdidit hostem.

Si foret hic uisus, fuerat certare quis ausus?

Cernitur expleto Christi moderamine bello,

Vt laudent dominum, per quem meruere triumphum,

Oppido mirantes, qualem uicere, uidentes.

465

Tunc reprobi cernunt, cui se modo subdere malunt;

Tarda licet uehemens angustia cinget eosdem;

Penitet hos domino Vehemot legisse relicto,

Ethere quem lapsum scirent, quem in tartara mersum.

Tunc dolor et gemitus, perpes tribulatio, luctus

470

Intus eos angit rogus atque forinsecus urit,

Improperantque sibi, scriptura quod hinc quoque dicit.

Quid tumor ille iuuat miseros illexque uoluptas,

Qua caro gaudebat, qua mens sibi stulta placebat?

Vix gustata fugit, mansura flagella reliquit.

475

Excusare suum nullatenus est potis ausum.

Vt solem iusti, pluuiam, sumsere maligni;

Presentis uitae munus pars sensit utraque;

Quod caro mens uel eget, deus his communiter affert;

Dispare sed studio fruiti sunt munere sumpto.

480

Quod sacra subiectis, sonat hoc scriptura proteruis;

His odor estque salus, quo mors illis generatur.

"Nescio uos," illis, "a me discedite!" dicit;

Quae gessere, tacet quasi uoce indigna deali;

Fratribus officium queritur non esse tributum,

485

Quod satis ipse iubet, natura quod ipsa suadet.

Intrepidi culpam tumide excusantque suatim,

Et quia demonicis malunt herere suasis,

Fertur amara nimis feriens censura perennis,

Vt subeant flammas sathanae sine fine paratas,

490

Dum quibus ipse ruit, sibi quos in crimine iunxit,

Par ignisque uorat, quos par tumor inficiarat.

Tunc uelut ignotos pariter sibi deputat illos,

Qui mala non ob eum uitant bona agunt nec ob illum;

Hos horumque actum reprobat quasi non sibi factum.

495

Cum fuerint reprobi toruo cum principe mersi,

Quam stupor altus aget, metus ac tremor, ista uidentes!

Quam metuenda piis sunt haec spectacula multis,

Si quid ineat culpae, quo purget in his timor ille!

Commemoratque illis mulcens, quod agunt in egenis;

500

Omne malum reticet, quod opus pietatis adumbrat,

Nec uocat ad medium, pia quod facit actio tectum.

Cum tamen his loquitur, nil se fecisse fatentur,

More suo, quod agunt, quasi nil uel inutile ducunt.

Angelicae sociis turmae letantur adeptis;

505

Gloria quae dextris maneat, quae pena sinistris,

Cum uideant, laudes dant regi ob utrumque perennes,

Sponte quod his blandus iuste est illisque seuerus,

Dicitur aeternus sathan esse dei quoque seruus;

Materies laudis plexus fit quippe solutis.

510

Vrbs ea caelestis, dicta est quae uisio pacis,

Colligit electos post iecta repurgia solos.

Nullus, ut est, omnem ualet eius nosse decorem,

Gaudia quanta sacras repleant sine fine choreas.

Mansio caelestis merito diuersa fit illis;

515

Ast ita denarium capient communiter unum:

Grandia cum magnus tenet atque minora pusillus,

Tantus amor fit eis, paruos qui grandibus unit,

Vt, quod habet magnus, se credat habere pusillus.

Gloria quanta ipsos decorat super ardua paruos,

520

Nescit et ipse trium Paulus qui adit alta polorum,

Sed mundo per eum potius fit ubique relatum:

Nec oculus uidit nec cor nec auris id audit,

Quod parat auctor eis, quos semet amasse probauit.

Talia mens toto nisu desideret ergo!

525

Vrbs tamen haec uitro similis perhibetur et auro,

Alter in alterius quia conspicit omnia pectus,

Nil uile aut maculam quod habens intrabit in illam;

Incorruptelam corruptio non habet umquam.

Nos uelut ergo rei trepidamus eo reprobari;

530

Spes tamen illa fanet, quod rex et parua gubernat,

Cui placet ecclesiae simul inperfecta uidere,

Qui dedit, ut paruus sit cum magno benedictus

Seruus et a domino liber letetur in ipso.

Hoc scriptura refert, haec nos sperare suadet;

535

Hinc licet extremi petimus hac urbe locari.

Rex, caro iuncta deo, ualet hoc prestare profecto,

Cuius agit pietas, pauper quo ab stercore surgat;

Ipse det exiguis loca uel suprema mereri!

Nil habet urbs tetrum, nil ergo nisi preciosum,

540

Vtpote nocte carens et luce iugi renitescens.

Nec lunae radiis eget haec nec lumine solis,

Vna dies huius perpesque lucerna fit agnus.

Mitis hic inmitem potuit superare leonem;

Quem superant et oues agni uirtute uigentes

545

Illius inde suas pedibus mittuntque coronas,

Armati inbelles possunt quia uincere uires,

Dando patri omnimodas agnoque perenniter odas.

Plena fit urbs turmis modulantibus orgia laudis,

Cuius ouant ciues Christum sine fine uidentes.

550

In saeclum saecli sunt hanc habitando beati;

His aeterna salus, pax omne bonumque fit agnus.

Vrbs habet ergo quiem dominusque uocatur ibidem.