1. de sancto Clemente
Ianitor aethereus, divo moderamine fretus,
Firma locans aulae cautus fundamina celsae,
Vt sibi persentit contermina tempora metae
Sidereaeque instare viae, coelumque patere,
5
In medio situs Ecclesiae, stipante caterva,
Clementisque manu prensa sic inchoat orsa:
"Conservi fratresque mei, mea sumite verba:
Praemonitus quoniam propriae iam tempus adesse
Mercedis video, Christo monstrante magistro,
10
Pontificem vobis Clementem hunc ordine summum,
Huic coram positus doctrinae trado cathedram,
Qui mihi principio comes omnibus exstitit actis,
Quique boni docilis mea dogmata cepit ad unguem;
Omnis participem mihi quem tentatio sensit,
15
Quem stabilem inveni, fidumque, Deumque colentem,
Prae reliquis fratres studio pietatis amantem,
Discere ferventem, castumque, piumque, modestum,
Iustitia rectum, patienter ferre scientem
Garrula stultorum fatuae blateramina linguae,
20
Cordaque discentum digno componere iure:
Huic committo potestatem, quam prompsit ab ipso
Collatam Domino solvendi sive ligandi.
Iudicium stabile ipsius super astra residat;
Innodabit enim quod oporteat esse ligatum,
25
Et simul absolvet quod congruet esse solutum,
Ecclesiae veluti liquido cui regula nota.
Audite ergo ipsum Christo peccare timentes;
Doctori vero fuerit quicunque molestus,
Inde caret vita Patrem quia pacis acerbat.
30
At praeceptorem medici vice degere praestat,
Non in subiectos belvae feritate moveri."
Tam praecelsa pavens eius vestigia Clemens
Appetit, excusans tanti se pondere honoris.
Cui senior: "Ne me super his oraveris, inquit,
35
Quae decreta ita sunt, potiusque videbere dignus
Quo vitare cupis; nec enim ista cathedra requirit
Vltro, petit sequi abdentem, quin moribus aequum.
Quod si praesto mihi melior te praeforet alter,
Si quis et adiutor tam sedulus atque minister;
40
Si quis tam celsi subiisset dogmatis arcem,
Ecclesiae specimen serie disponere noscens
Tam recta, te non agerem hoc sumpsisse coacte;
Quaerere namque alium curae reputatur inani,
Cum te primitias huius et gentis et urbis
45
Obtulerim Domino; quin perspice, frena subire
Qui fugis Ecclesiae, velut alta pericula puppis,
Certus maioris tibi stare pericula lethi,
Qui populo Domini posito quasi fluctibus altis
Cum possis prodesse, fugis, tua commoda tantum
50
Sollicitus quaerens, renuens commune iuvamen;
Si certus plebis tibi magna manere pericla,
Nec dubites memet pro te certare precando;
Ocius ac quanto mihi connivere parabis,
Tanta me citius cura ac angore levabis.
55
Novi te taedere quidem perferre superba
Obloquia indoctae plebis, rudis ora popelli,
Quae te ferre tamen constanter et optime novi,
Cernentem tibi quae patientia munera servet.
At volo te iusta mecum ratione librare
60
Quando labore tuo mage Christus egere videtur,
Nunc eius sponsam bello dum provocat hostis,
Aut ubi victricem soliis admiserit altis,
Quando triumphanti cedet labor omnis et hostis,
Quis modici saltem sensus modo nesciat esse
65
Tempus, quo Dominus certamina sancta requirit?
Mente igitur tota surgentia concipe bella,
Atque opera summa praesentia seria tracta,
Auxilium satagens certantibus addere promptum,
Praemia magna recepturus post bella triumphans;
70
Officium ergo libens nunc suscipe pontificatus
Pro me, praecipue doctus, decus ordinis huius,
Vt nullo terrore salus plebeia vacillet,
Per te firmatis quos lucrifecimus agnis."
Prosequitur seriem qua dispensatio cunctae
75
Clareat Ecclesiae praesul, quam cauta sequatur;
Rebus ut externis penitus se subtrahat, omni
Se dedens studio mentis verboque salutis:
Presbyteri quid agant, vigilent ut amore paterno,
Ac studeant salvam coelis inducere plebem;
80
Quid clerus servet reliquus, sanctique ministri,
Coetus quod laicus, vel quod generaliter omnes.
His ita dispositis, tanto moderamine dignum
Pontificem impositis manibus statuitque dicatque,
Omnibus atque palam cathedrae rubidum ora pudore
85
Indit apostolicae, cogitque sedere sacratum,
Testibus hinc populis papae mandatque, rogatque,
Haec Iacobo Solimam mittens descripta revelet,
Debita se postquam vitae iactura resolvet,
Insinuans breviter vitam ut perceperit eius
90
Ore, comes sibi qui fuerit, quae dogmata ab ipso
Hauserit, et qui se finis deprenderit illic;
Affirmans fore ei solamina maxima mentis
Noverit ut doctum, sancti nec iuris egenum,
Doctoris subiisse locum Petrique cathedram.
95
Cui parens implensque boni praecepta magistri,
Delegat Domini fratri quae iussa benigna
Magnifici altisono Petri susceperat ore;
Consectansque Patris normam docti atque modesti,
Qui sibi consortem scribit coelisque notatum,
100
Omnibus omnis fit, salvos ut praebeat omnes.
Gentiles siquidem liquida ratione docebat,
Vt populi fallax divorum irrepserit error,
Vnde genus hominum quonam defecerit astu,
Vipereae fraudis persuasum haerescere vanis,
105
Attestans ipsos venia vitaque levandos,
Idola linquentes Christo si corda pararint.
Iudaeis patriarcharum pro laude placebat,
Attollens legem sacram patresque beatos,
Ipsos sanctorum genus, arce sedilia coeli
110
Prima docens accepturos, modo sacra piorum
Dicta prophetarum in Christo completa tenerent.
Dilectus mage Christicolis, et amabilis actu
Omnibus exstiterat, conscriptaque nomina egentum
Servabat, vitae tribuens pro posse levamen,
115
Quaesitum nec abire sinens per publica victum
Compita Iudaico aut gentili munere pasti.
His sordere inhibet divino fonte piatos,
Omnes assidue properare ad sancta monebat,
Absentes scriptis, praesentes famine formans.
120
Doctrina ergo nitens tali, populoque Deoque
Gratus erat; sed non humiles haerere superbis
Sacrilegisve placere pii dulcedine possunt.
Stat mentis tamen intrepidus vigor, atque beati
Terrores trucium miti pietate refutans.
125
Hinc mundi culmen Domini postponit honori
Clemens, qui celso Domitillam sanguine claram
Sacravit Christo, sponso tulit Aureliano.
Virginis eunuchi siquidem Nereus et Achilleus,
Discipuli Petri Christique per omnia servi,
130
Clementem super his adeunt, cui talia fantur:
"Gloria tota tuae Domino quod praedita mentis
Discimus, nec te de nobilitate parentum,
Quin de coelestis gaudere propagine Patris.
Patruus ipse tuus Clemens, licet ordine consul,
135
Atque tui fuerit germanus origine patris.
Huius nos mercata soror subeuntibus annis
Aetatis parvos tenerae Plautilla coemit.
Quandoque percipiens vitam tribuentia verba
Credidit ore Petri, sacroque est tincta lavacro;
140
Nos simul atque eius soboles Domitilla sacramur:
Hoc anno et dominus Petrus subit aethera martyr,
Et Plautilla pio pacto terrena reliquit
At Domitilla, viri clari sponsa Aureliani,
Ore satam Cephae nostro audiit ore salutem,
145
Virgo Dei quod amore manens mereatur apisci
Coelestem sponsum dominantem in saecula Christum,
Cum quo deliciis divoque fruatur honore,
His aliisque animata Dei de munere dictis,
Per te, virgo, cupit velamina sumere voti."
150
Reddit ad haec Clemens: "En debita tempora cerno
Martyrii palmam quoniam vocatio tendat;
Hac, prensare via, Domitilla, nitere corona.
Sed quia mandato contemnere mortificantes
Praecipimur Domini, temnamus morte feroces,
155
Mortis et in simili nostrae ditione iacentes,
Perpetuae vitae Regi servire parati."
Hoc igitur Clemens animo robustus et actu
Primatis sponsam Regi despondet habendam,
Consecrat atque pio tactam caput ornat amictu.
160
Sponsus, amore gravis, thalamum sibi virginis orat:
Despicit illa preces, animo rigidissima durat:
Tendit hic insidiis castam vexare puellam;
Nobilitas vim ferre vetat, tum principis aures
Interpellat, in hoc nec principe vincitur illa.
165
Virginis exsilium decernit Domitianus.
Spretus ab hac, sacra praecipue quod temnat abhorrens
Sancto a proposito revocari creditur exsul;
Exsilio cuius data Pontia nobilitatur
Eunuchi insignes dominam comitantur euntem.