Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 2, 4

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


4. de ultione secundae persecutionis

Domitianus qui plures exemerat arvis

Christicolas propriis, in fautores fera vertit

Iudicii decreta trucis; pelluntur ab ipsis

Militibus, quis consuerant coeli agmina pelli:

5

Irreptant penetrantque domos, dominosque lacessunt,

Exturbantque suis similes penetralibus olim

Aegypti ranis populum quae strage secunda

Elatum proprias perscrutabantur in aedes,

Pellentes misera vindictae lege protervos:

10

Omnibus infensus fera pessima Domitianus,

A propriis famulis fidisque peremptus alumnis

Omnia crudelis crudeliter exanimatur;

Sandapila evectus quoque vespillonibus, antro

Turpiter ingestus, populari mergitur urna.