Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 3, 6

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


6. de sanctis Seraphia et Sabina

Tempore virgo sub hoc Seraphia passa renidet,

Sanguine quam generis signavimus Antiochenam.

Illam, dum laribus fovet hospes clara Sabina,

Iuncta Valentino, quondam cui fama decori

5

Principe nata metallorum praesignis Herode

Praesidis audita rapiunt laude officiales;

Facta viro praesens, dis sacrificare iubetur.

Illa: "Deum timeo, Dominum colo cuncti potentem,

Qui coeli terraeque sator; nam numina vana

10

Queis libare iubes, non dii, sed daemones exstant;

Nec licet hos orare mihi, quae servio Christo."

Dumque fidem celsam dictis attollit apertis,

Lascivis stupro geminis mandatur ephebis,

A quibus obscuri in penetralia caeca cubilis

15

Clauditur; utque petunt inceste attingere castam,

Intima concusso tellus eliditur antro,

Exanimesque ruunt omni virtute relicti.

Ast ubi iam rediens terris aurora virisque

Purpureo vehit ore diem, cognoscere factum

20

Praesidis ingressi sanctam invenere ministri

Instantem precibus, stratos ut morte petulcos;

Dumque opus aethereum mirantes undique multi

Visere concurrunt, praeses iubet ante tribunal

Victricem subigi, ferrique stupore iacentes;

25

Quos votis tetigit mandans ita virgo profusis:

"Surgite, et in Christi consistite nomine recti."

Actutum, velut excusso pulsoque sopore,

Incolumes surgunt pedibusque insistere gaudent.

Cognitor, ut mulier, rogitat, mutaverit illos,

30

Amentes dederit, virtute resolverit acta,

Illi: "Sol velut ingressus resplenduit alte,

Praecellens iuvenis mirus visuque decorus,

Nos inter qui se obiiciens istamque puellam,

Defectu fulgore suo nos atque tremore

35

Concussit." Iudex furiatus subdere divis

Praecipit hanc animum, quod agat nisi, fata minatur

Patris. At illa: "Tui Satanae nunquam impleo iussa,

Christi praecipuo quae nomine fulta resulto."

Lampades invictae iubet apponantur utrinque

40

Ardentes lateri; maturantesque ministri

Pone cadunt, forti rabiem vincente puella.

Attollensque iterum caput, haec exsibilat anguis:

"Pare clam, biothanata, et maga, legibus aequis

Effugere ut valeas poenas consultior atras."

45

Illa: "Bioth natos (reddit) vos esse probatur,

Praestigiisque nigros, vivum verumque negatis

Qui Dominum, larvasque colendo peribitis ipsi

Haerentes; ego supremo Dominoque Deoque

Offero sacrificans. me me dignetur ut ipse

50

Sumere, peccatrix licet, at sum vernula Christi."

Caeditur hinc duris robusta virgo bacillis,

Ponderibusque flagellatis humus intremit imis,

Et pavefacta piam collidere virga puellam

Frangitur, ac valido lumen petit impete diri

55

Praesidis, atque attrita gravi pupilla dolore,

Caecum corde notat restincto lumine luscum.

Ille furens cruda demptae facis acriter ira,

Lege velut posita capitalis ut ultio tollat,

Temnentem dictat proceres et publica iura,

60

Dans magicis patrata Dei virtute figuris.

Hanc rursus metam mox clara Sabina petentem

Prosequitur Christi fidei devincta per ipsam,

Cui praeses: "Quid dedecoras, vilemque fateris

Hoc temet quo Christicolis connectere cultu,

65

Coniugii monimenta decusque oblita parentum,

Aspernansque deos quorum te incurrere motus

Horreo? Quin remea propriasque revertere ad aedes,

Atque relinque magam quae multos artibus atris

A cultu removens fecit secedere divum."

70

Alma Sabina: "Huius, pravam quam fare, puellae

Artibus o suasus, veluti sum suasa, valeres,

Impia spurcorum simulacra probare deorum,

Et verum cognosse Deum qui, praemia iustis

Aeternae tribuens lucis, dat Tartara pravis."

75

Haec ad verba verens praeses sinit ire Sabinam.

Virginis illa piae finem palmamque triumphi

Exsequiis celebrans dignis claroque nitore,

Relliquias capiens pretioso munere claustrum

Condecorat mausolei sibi rite parati;

80

Huncque interpositis aliquot comprensa diebus,

Sistitur Elpidio, censor qui his hanc rogat orsis:

"Tunc Valentini quondam praeclara Sabina

Vxor, et illustris proles Herodis haberis?"

Illa: "Ego sum, grates Christo laudesque rependo,

85

Qui peccatricem me sordibus eruit atris,

Serva nitens eius dum me Seraphia vinclis

Absolvit lemurum, Dominum dans noscere verum."

Queis bile incensa sententia iudice dicta,

Praetentis procerum probris temptuque deorum,

90

Et caedi gladio fortis decreta Sabina,

Egregiae dotes titulis fiscalibus addi,

Cuius ab illustris meriti sublata locantur

Membra viris ipso quo condiderat venerandae

Ossa suae tumulo fidei pugnaeque magistrae,

95

Arcus Faustini, Iovis area Vindiciani.