Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 3, 18

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


18. de ultione quartae persecutionis

Turbo volans hic dividuus sola Gallica quassat

Atque Asiae, multosque fero tortore coronat

Sanctorum validis vincentum terrea bellis.

Pestis at insequitur regionibus acta per orbem

5

Romanis, tabo inficiens data corpora morbo,

Vermibus atque adigens, olim ceu regna Canopi

Improba corrupit verme atque putredine musca.

Missa lues ipsam mox, quae caput impietatis

Exstitit, Ausoniam vasta sic clade trucidat:

10

Qua sine ruricola passim rura, oppida, villae,

Desertum, silvas, magnas et versa ruinas,

Occiderint acies late cunctaeque phalanges

Romuleae, longinqua procul hiberna colentes,

Vindicis absumptae tanto fervore feruntur;

15

Vtque exorta crepant mox Marcomannica bella,

Nonnisi delectu fuerint tractata recenti,

Quem struxisse datur Marcus tres iugiter annos.