Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 5, 6

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


6. de sanctis Herennio et Abundio

Tuncque intercepti subeunt Herennius atque

Officii consors felicis Abundius aethram.

Enectos idemque sacer, sordente cloaca

Hippolyti quia nutricis hinc membra levarant,

5

Proripit, illustratque sacris sacra pignora thecis.

Nec longum sepelitur ab hoc Tryphonia quondam

Funesti coniux Decii, quae, fonte piata

Divo, cum genita superis terrestria regnis

Nec mora permutat, veroque nitescit honore,

10

Inter vota precum celeri capta agmine coelum.