1. de sancto Gabinio et Susanna
Frater erat Gaii Gabinius, ille Suzannam
Nutribat sobolem, supero quam ornaverat auro,
Fama aures huiusce terens Diocletiani
Nuntiat egregiam forma sensuque puellam;
5
Ille parans sagam genito vincire maritam,
Dirigit illustrem quemdam, horum carne propinquum,
Qui catus ista serat taedarumque omnia firmet.
Hinc patrem ille petit; pater at patruusque Suzannam
Inveniunt firma penitus radice vigere,
10
Semina quae dederant nullo agmine flabra timere.
Claudius imperii summos proponit honores,
Eximiam regis prolem, patris alta sequentem,
Et ditione pari sublimia sceptra regentem,
Praecipuum iuvenem splendore ac robore celsum:
15
Illa fidem servans coelestibus, ima refutat
Foedera, divino humanum postponit honorem,
Sidereo fastu terrestria culmina sordent,
Perpetuis regnis mortalia regmina vilent.
Diversa alterno dum famine vota seruntur,
20
Qui capere advenit, capitur, laqueansque tenetur;
Instruitur patribus, scelerati poenitet actus,
Fluctibus abluitur divis, supero amne novatur;
Tingitur atque domus geminae duo lumina prolis,
Quaecivas et Alexander, Prepedigna iugalis.
25
Integer esse Dei cultor dum Claudius ambit
Atque sequi Christum ad coelestia sceptra vocantem,
Cuncta facultatum vendens largitur egenis,
Singula quaeque valet vinctorum ergastula lustrans
Sanctorum sese pedibus prosternit, et horum
30
Tegmine vel victu satagit relevare catenas,
Ipse precum poscens per eos pietate levari.
Pluribus Augustus hunc exspectare diebus
Fert, firmare putans solidissima foedera iussi.
At neque consumptam reparat dum Cynthia formam,
35
Ad celsas aedes vel festa theatra reversum,
Quaerit utrum longe discesserit, an remeanti
Quidlibet obstiterit; credit languore moratum.
Huius erat secum frater comes ordine rerum:
Maximus hunc illi solatum invisere mittit,
40
Aegroti qui strata levet, qui fervida sedet,
Turbida componat, fastidia cruda repellat
Insuper inquirat dotes et pacta puellae,
Quid gestum referat, poscat quae dona rependat.
Maximus accedens precibus cum plebe vacantem
45
Reperit Ecclesiae fratrem, stupidusque renutat
Quid sibi res pangat; mirantem Claudius almos
Proripit ad Patres, recti qui pervia callis
Dum retegunt, famulant agitantque ad lumina mentem.
Credit hic acceptis vivisque infunditur undis,
50
Culminis eximii contingere nititur arcem,
Addicitque foro census ac libat egenis;
Vtitur hac in re fido Trasone sodali:
Is, velante toga, Christi tecto igne calebat,
Chrismate quem Gaius dudum sacrasse notatur
55
Noctibus ille adiens vicos, ergastula lustrans,
Indiguis alimento Dei sub honore ferebat,
Gesta recondebat, titulis monumenta colebat.
Ast ubi sollicito reserantur facta tyranno,
Qui saevis subigat mittit cruciatibus almos
60
Iulius, exsilio fratres qui missus ad ista
Deportat gemino et Prepedignam pignore fultam.
Coelum vinci impossibiles holocausta per ignem
Hi subeunt pariter, rutilo fulgore nitentes;
Ostia relliquias quorum capit aequore lectas.
65
Obsessus cum prole nigris Gabinius antris,
Longum ubi continuas teritur limando catenas,
Emicat e vinclis penetrans coelestia liber.
Aestuat imperii furor aegrescitque decoros
Ire pios, mandatque suae perducier aulae
70
Dotale invictam sociamque venire iugali,
Quam stolidus famulam ignorans pietate superni
Regis, ea reputat flecti ad sua iussa Suzannam.
Accipit at postquam votis et cantibus illas
Exaequare simul noctes, ita condere soles
75
Christi laude, iubet soboli revocata paternis
Aedibus, ut presso subigatur virgo pudore.
Adgaudens iuvenis spem praeripit atque reductam,
Nocte abdente nigrae terras velamine pallae,
Appetit, ingressusque domum splendore corusco
80
Hanc radiare videt, superoque nitore micantem.
Obstupet horrifico tremefactus lumine, pallet
Marcidus, exanimis, repetitque palatia cassus.
Anguis id Atracio gestum dans perfidus ore,
Mittit eum Numicis cogat qui subdier aris.
85
Iussus in ista Macedonius dum flectere tentat,
Robore subnixam divo non caedere parcit,
Fustibus ignavis quatiens pia viscera flagris.
Gloria virgineo regi sonat ore superno,
Continuansque Dei laudes invicta feritur;
90
Ense triumphalem subiens attollere palmam
Eque domu patris aetheream transcendit in aulam,
Intrat et aeterni thalamos dignissima regis.
Membra Serena legens tenebris dat, aromate multo
Condit, et involvit nitidis promptissima velis
95
Atque pium manibus satagens componere funus,
Patris Alexandri secus ossa beata recondit.
Nec patitur sanctum tellure latere cruorem,
Carbaseo rimas scrutans quin sumit honore
Candentique levans tegit inclyta dona metallo.
100
Quae secreta colens intraque palatia servans
Occulta Domino sese libabat in ara.
Huius dum meritis evecta levatur in astra
Sanguine martyrii Gaio coelestia nacto,
Inque poli regno merita renitente corona,
105
Marcellinus ei sedis succedit honore
Ac sequitur factis, sub eodem colla tyranno
Desectus, coelum et pretio cervicis adeptus.
Cumque Antoninus, tum Claudius atque Cyrinus
Membra ubi nuda iacent triginta et quinque diebus
110
Post a Marcello cum laude leguntur et hymnis
Saeva per immodicas tribulatio canduit orbis
Haec partes, uno tantum sub mense dierum,
Vt septem atque decem tunc millia caesa feruntur,
Tempore nec parvo coelum actis undique sanctis,
115
Praesule praecipuo sedes Romana vacarit.