10. de sancto Chrysogono et Anastasia
Chrysogonum in vinclis Anastasia fovebat.
Pluribus haec etiam solatia plura ferebat;
Nam vir hic asservans annos ergastula binos
Plurima perpetitur, Christi sub nomine, victor,
5
Insuper et Rufum custodem acquirit et eius
Quaeque reperta clientela est servare penates,
Cum qua vincit ovans Dominus certamine mactus.
Anastasiam coniux, ne invisere possit
Carceribus positos quos Christi ut membra colebat,
10
Obscuris solam iniiciens penetralibus abdit.
Praeclara haec ortu celebri, praeclarior actu,
Saevo addicta viro, votis at dedita Christo,
Haeret mente piis, caecis obsessa latebris.
Chrysogono sed anu gerula pia grammata legans,
15
Signat uti parvam sacrari praestitit undis
Mater eam, diva quae relligione nitebat.
Cuius post requiem infidi iuga dira mariti
Sumpserit, at nexus morbum mentita refutet,
Nocte die Domini amplexans vestigia Iesu;
20
Vir cum sacrilegis eius patrimonia vastans,
Se tenebris mersam penetralibus egerit atris
His quoque corpoream iamiam dimittere vitam
Autumet, ob Christum gaudens quam ponere malit;
Tristetur sed opes, coelo quas vovit ad assem
25
Virtuti, invisis scelerum famulentur amicis.
"Quare, serve Dei, supplex te deprecor, inquit,
Ores instanter Dominum vel corda iugalis
Subiuget ipse sibi, vel si videt igne vorandum,
Ferre locum iubeat, satius quod credo negare,
30
Quam Dominum fontemque manere fatentibus illum.
Testis Christus adest quod, iam si libera degam,
Sanctorum haerebo pedibus curamque piorum
Mente velut coepi vigili exercere laborem."
Rescribit precibus fusis confessor ad ista:
35
"Turbinibus tibi nutanti mundique procellis
Adveniet propere gradiens super aequora Christus;
Et fera belligeri fauce incita flabra draconis
Vno praecepti reprimet sermone relisa.
Ergo, maris velut in medio, patienter adorans
40
Expecta Dominum cum sancto mente propheta,
Proclamans: quid me turbans anima aegra fatigas?
Fide tuo in Domino, nempe ipsum pressa fatebor:
Ipse mei praeclara salus, et gloria vultus.
Muneris aetherei geminum amplexabere donum;
45
Cum tibi reddentur terrena, superna ferentur;
Namque ideo Dominus longum bona protrahit alta.
Ne sit vile quod impertit, cita neu data migrent;
Nec turbere, piis quod quondam adversa sequantur,
His equidem neque deciperis quin fixa probaris.
50
Haud tibi per hominem constat defensio tuta:
Nam maledictus homo in hominem spem ponere nitens,
Et benedictus homo in Domino spem figere gaudens.
Denique cuncta cave vigili peccamina mente.
Christi iussa tenes, eius solatia quaere.
55
Ille cito aspiciet placito sibi tempore versus,
Post noctis tenebras florentia lumina cernens.
Post hiemis glaciem, Boreae post frigus abactum,
Aurea verna tibi cedent, spirantibus austris;
Tum pressis sub amore Dei praesentia praebens
60
Nexorumque levans solamine vincula blando,
Siderea accipies et fine carentia dona."
Erigit his animum caligine clausa virago,
Lumen ut interius nequeant fuscare tenebrae;
Fortior at pollet pressuris, gaudet agone,
65
Angitur infelix socius, cumulatque furorem;
Atterit obsessam potuque ciboque negato:
Vix impendit aquam, consumptae ut morte iugalis
Liberius dominetur opum quas deserat illa.
Quae recipi se iam sperans haec ossa relegat
70
Consolatori: "Finis mihi corporis instat;
Esto memor nostri, tenebris animam egredientem
Ipse ut suscipiat patior pro cuius amore
Huius anus inici nobis quae coeperis ore."
Ille sub haec: "Lucem semper progredier umbris
75
Constat et aegroto licitum exspectare salutem;
Vitam post mortem: sic uno fine fatiscunt
Omnia mundani vel laeta vel aspera cursus,
Quo sit spes moestis desitque superbia laetis.
Velificant uno nostrae vectae aequore cymbae,
80
Remige sic uno cunctis corda acta feruntur.
Hic firma nexae quaedam compage carinae
Turbine pulsatae superant vada concita ponti;
Nonnullis trabium male capula iuncta phaselis
Tranquillo admissum rimis parit aequore pontum,
85
Et cito dispereunt tricantes quaerere portum.
Ast animis tu, verna Dei crucis inde tropaea,
Aptans te Domino, quo postquam vota subibis
Martyrii scandens palmae cum culmine ad ipsum."
Nec mora legatus peregrinis Publius oris
90
Efflat, et egelidum revocatur corpus in urbem
Coniugis. Hoc viso custodes limina linquunt
Diffugiuntque; probum tuta Anastasia vatem
Expetit enarrans lacrymasque et gaudia miscens
Quid factum, pia contigerint oracula quorsum.
95
Libera sic vinclis vinctorum servula Christi
Enitet asservans ergastula, vota ministrans.
Arbiter in sanctos huius tam pestis acerbae
Mactabat testes aquilinae in partibus agni;
Nec satis est lanio praesentum sanguine tingi,
100
Romanos enses latum quin spargit in orbem;
Carceribus servat quos praefectura per urbem
Diro mandat agi gladio; sibi mittier almum
Chrysogonum; sequitur voto gravis aere ministra,
Largaque devinctis etiam hic solamina praebet.
105
Denique Chrysogonus grassantis in ora draconis
Perductus, petitur laqueis, quatiturque secundis
Suadetur, vel praefectus, vel consul adoret
Numina Romulidum, neu spernat sacra parentum.
"Vnum (ait ille) Deum veneratum mentis adoro,
110
Corde colo suplici, sinceris prosequor actis.
Vestrorum simulacra deum quae vana probantur
Vtpote daemonicas contemnens exsecro thecas."
Famine quo pandens animi insuperabile robur,
Terminat egregiam, desectus colla, palaestram.
115
Membra salutifero populis ne iure niterent,
Livore aequoreis demersa lavantur in undis.
At non nereio praesumpta vorantur hiatu
Non ad portum hostis, vel inhospita littora, laeta
Sanctarum ad saltus veniunt legata sororum,
120
Cyoniae, Hyrenes, Agapesque, senex ubi iustus
Conderet haec Zoilus casto servanda cubili.
Panditur inde seni qua sit caput aequore vectum,
Inventumque velut sectum mox caede recenti
Deligitur, propriaque super cervice locatur.
125
Pace fruens martyr superaque in luce beatus,
Ipse sui curatoris memor esse probatur;
Apparensque seni dictarum bella sororum
Iam patranda, piaeque docet solamen alumnae
Hunc sumptum ire datam sanctorum sede quietem.
130
Ille ferens sacris divina sororibus orsa
Ter decimo explicitum testis post sole triumphum
Celsa sibi scandit penetralia martyre parta,
Pignoris eximia lecti mercede recepta.
Hinc in praedictas grassante latrone sorores,
135
Vt sibi fert iussum, non deserit alma ministra
Carcere detrusas Anastasia sodales,
Impendens geminum pietatis munere victum.
Nec minus indiguos rebusque foroque repulsos,
Nomine sydereo, gremio genitricis adoptat:
140
Omnia sollicite curans, patrimonia coelo
Condere deposcens, votis operaque laborans,
Ne qua latere sinat terris quae voverat astris;
Grassatorem etenim sequitur qui strage piorum
Ardet ubique loci vastas effundere caedes
145
Ac velut haudquaquam valeat reperire necandos
Qua pergit; ductare studet sub vincla repertos,
Quos inter Macedum dictas perducit ad urbes
Germanas nullo sudore abtrice dirempta,
Quae celso superat corde scruposa viarum
150
Quamque supernus amor per dura, per ardua tollit
Pharsaliae quaerens aptos ad dira ministros;
Trux leo victrices rapit huc ad saeva sorores,
Quas pia solatrix acres non inter agones
Deserit, haud mactas post clara tropaea relinquit;
155
Hisque aeternorum festiva palatia nactis
Regnorum, meriti thecas cultu ornat honoris.
Huius per multos superis legata supellex
Dum pollet celsis iam centuplicanda talentis
In terris augere bonum, pietatis amator
160
Non renuit gemina hanc praestans retinere lucerna,
Dum parili iungit Theodotem luce micantem.
Hostibus haec addicta sagax evadere curat
Mundani, saltu astra petens, laqueamina retis,
Zelantique proco sibi debita praedia linquens,
165
Nectitur aethereae studio exercenda magistrae
Quaelibet apta foro discens impendere coelo.
Haec omnis cura ambabus, haec sola cupido,
Matres ut genitis, solatia pendere sanctis,
Subsidium ferre indiguis, dare robora tritis,
170
Praesidium pavidis, suffragia tradere moestis,
Latis coelo opibus, raptisque ad sidera iustis.
Quaesitos solito lustrans ergastula mater,
Dum probat emeritos Anastasia migrasse,
Se lacrymis desolatam solatur amicis.
175
Quae fletu madida ora rigans secus antra reperta
Intrepido Christum nisu quia fassa roganti,
Traditur Illyrici stipato iure forensi
Praefecto, scitansque datam nihilominus ille
Accipit egregium tenero sub pectore robur
180
Quaerentique genus, causamque interrita pandit:
Adventus, Iesum super astra sedere profatur,
Praesentemque solo sanctis solamina ferre;
Nec negat his se sollicitam servisse ministram
Quos impugnarunt: trepidis auxisse vigorem,
185
Arma dedisse, viam monstrasse, levasse laborem
His se desertam queriturque repente relictam,
Aemula corda pio post hos fervore ferentem,
Hosque sequi cupidam, hinc et aperto lumine pausam
Quo post exactum tandem vestigia censum
190
Ipsa triumphantum ad coelos, vel sera sequatur;
Comperiens claram praeses gentisque togatae
Stirpe satam, regi ducit depromere dignum
Se praetextati sobolem servare prehensam
Christicolae tanto sectae nodamine captam
195
Nomine sub Christi, iugulum quae pendere malit.
Praecipit ille datam studio servarier omni,
Iussa tenens quid censor agat, quae munera ponat.
Exquirit praefectus opes, patrimonia poscit;
Accipiens impensa polo, libamina profert.
200
Probra Deum capiens, insana oracula censet,
Dementem demens vocitat, probat illa socordem,
Invalidumque animo veris secernere falsa.
Quaestor dicta refert regi, furit ille requirens
Milite quo fixam superet, queis dimicet armis,
205
Sacricolam eximium capiens uxore vacantem,
Tradit huic vel subdendam, fanoque, thoroque,
Vel si restiterit, subigendam tormine letho.
Ille datam gaudens varia in penetralia ducit,
Dissimilis diversa monens discrimina belli:
210
Hinc gladium, hinc aurum, gemmas hinc, inde catastas;
Mollibus hinc cunis argenti strata refulgent;
Ignibus inde feris ferri usta grabata renident;
Inde penu dapibus nimia stipe dite refertum;
Inde specu tenebris testisque horrescit acutis.
215
Quae verum lutum fortis testata virago,
Cernere se cumulos opulentos stercora censet,
Ferrea vincla poli pretiosa monilia ducit.
Ille putans spatio a coelis ad terrea volvi,
Fert triduum invitae iam iamque superna tenenti,
220
Allegatque decem sagas pervertere corda,
Indomitam visco laqueisve ligare columbam.
Hanc illae variis attentant retibus: aurum,
Ardentes gemmae, Parthique feruntur odores.
Illa polo defixa oculos, elataque palmas,
225
Stat precibus haerens, nec corda nec ora reflectens,
Non escam somnumve petens, sensuve pigrescens;
Cornicum ut voces aquila spernente fatiscunt;
Sic fusi suasus, immota hac stante, labascunt.
Cessum ubi post spatium muliebria tela relisa
230
Improbus insistens athleta libidinis audit,
Irrumpens sacra iam penetral per vota dicatum,
Nititur amplexus coelesti inferre puellae.
Quem subito cingens tenebris aorasia vallat.
Gyrat inane domus, Christi contingere servam
235
Invalidus; surdos vacuo vocat aere divos;
Queis tandem elusus, pestisque rigore coactus,
Astantes foribus clamans ciet, hisque receptus,
Evehitur, cultasque diu defertur ad aras,
Sacra litat, vitam a mortis ductoribus orat,
240
Orsa capit se digna pati dementibus ausis,
Tartareasque agitur raptus tysiphone sub umbras.
Libera bellatrix sociae magalia visit,
Et sibi gesta Deo Theodotae ex ordine pandit;
Solibus atque Dei noctes in laudibus addunt.
245
Bebricia interea Theodotes urbe petitor
Adveniens, opibus iustae perfunctus inique,
Hanc sibi connecti studio flagrabat inerti
Dumque dies vano insistens terit impete plures,
Invenit hanc pariter quae roboret ore sodalem,
250
Quam ferus abripiens censori addicit atroci,
Primatique suae Theodotem destinat urbis.
Ille piam sceleri nitens substernere tetro
Dum probat intrepidam, natum sub tormina primum
Destinat Evodium, pueri praecelsa profata
255
Indignans, flagris et matris in ora lacessit,
Robora cui genitrix cumulat sermone virili
Verberibus testans his gaudia sumere Christi.
Arbiter impuri dat scortatoris honestam
Sordibus addici, posthac meretricibus addi.
260
Incesto castam nisu temerante petenti
Naribus exundans valido fluit impete sanguis,
Improbus et clamat iuvenem fulgore nitentem
Auratae vestis solamina dedere matri,
Cuius agente datum pugno sibi naribus ictum.
265
Praecipit hic censor vastum succendier ignem.
Et trina cum prole rogo demergier almam.
Quae grates Domino referens, benedicit ovanter
Omnipotentis heri nomen, clementia cuius
Pignore se proprio nec saeclo separat isto,
270
Nec patitur Christi confessio sancta revelli,
Sed nec martyrii sinitur sub agone relinqui.
Coelica cum natis scandit sic praevia victrix;
Illyrici praefectus hians opplere crumenas
Munere, proventus matronae obsederat, abdens
275
Romuleam claustris matrem custode frequenti
Obseptam, tentansque animum sub pectore, sexus
Infirmi, validum, suadet praecepta magistri
Expleat, et facili census sibi dote remittat
Temnentem temnens imitetur munera Christum,
280
Illa terens firma calentia spicula parma:
Vertere me mandata iubes quae Christus egenis
Praecipit, ipse tibi locuples impendier orans,
Dum neque te mensa dignum decreverit auctor,
Pauperibus poni quam iussit amore benigno.
285
Munera quin si nostra iuvant, quod egere probaris
Accipito, et largis fidei ditesce talentis.
Dumque alterna serunt, censor rationis opimo
Deficiens antris victricem claudit opacis
Impugnansque minis panem vix sero ministrat.
290
At Dominus charam in tenebris non linquit alumnam,
Huic redhibens comitem dudum coelestia nactam;
Nec patitur desolari solamine dulci,
Noctibus insigni Theodotem lumine cinctam
Sedibus a superis ad caeca cubilia legans,
295
Cui socianda polo, ut sancto sibi vinxerat actu,
Haec dapibus mensam, varioque decore paratam
Apponens, pariterque preces ad sidera tollens
Aetherei solamen ei fundebat amoris,
Sensibus et carnis superum impendebat honorem,
300
Coelica regna petens coelesti ut luce niteret
Divinoque poli gauderet nectare pasci.
Hoc ubi ter denae decorantur lumine noctes
Defecisse fame, tetrisque horroribus hostis
Hanc ratus inquirit tamen an vel fraude supersit
305
Fortius illa vigens, meliusque reperta nitescens
Pellitur undique curam vinctae hoste ferente,
Mutatisque sigillato custodibus antro
Mergitur, et tenebris latet abdita mense secundo.
Nec sueto de more tamen solamina desunt,
310
Nec charam linquit comitem dilecta sodalis:
At solito refovens coelestibus educat escis,
Clarior illa nitens, hilarique augustior ore,
Dum dape siderea, divoque nutrimine floret,
Liquitur hostis iners, nisuque fatiscit inermi
315
Destituique tuens hoc se molimine, tentat
An pelagi invictam terris queat abdere lymphis
Admiscensque reis Thetidis iubet indier undis.
Flatibus acta ratis vastum raptatur in aequor;
Fluctibus atque feris spoliata addicitur armis,
320
Bis sexagenis sociis onerata tegendis;
Vndivagam lethi fremitu quatiente carinam,
Praesentem expositis intentant omnia mortem.
Ast animas horrore legens educere diro
Cunctipotens, famulae trepida sub sorte sodalem
325
Mittit, nutantis relevet quae corda tumultus.
Approperans aethra Theodote margine cymbae
Subsidit, firmansque animos de puppe labantes,
Componit celeri sternens tumida aequora nutu,
Et solans comitem vinctos simul advocat astris.
330
Eutichianus eos inter pietate serena
Pollebat, qui rura et opes amittere gaudens,
Fixus amore Dei contempsit gaudia saecli.
Qui quotiens quaesita palam promoverat orsa:
"Non mihi tollet (ait) Christum et qui vertice demet!"
335
Quem dum magnificant celebri sub honore sorores
Altera fluctisono ponti vallata susurro,
Altera vesano turbarum libera motu,
Christi facta Dei praesentia pectora sumunt,
Inque sali medio laeti, statione quieti
340
Ceu portus, cum nocte diem sine turbine iungunt.
Tertia lux terras palmarum nomine dictas
Fert, quae nonnullis vario certamine trusis
Gaudentes fulgere, piis augentur et istis.
Praecipiens coluber quibus egerentur arenis
345
Spectari, teneant alacres quae rura, capessit,
Vt valeant, quid agant, Christum quod corde sequantur.
Ille furens saevos celerat legare ministros
Crescentes reprimant nisu qui quolibet ausus
Maturant rabidi praecepta patrare lanistae.
350
Tum mentes mulcere dolis, terrere flagellis,
Invitare humiles, donis ferre ultima duris;
At non egregios aurum, non vulnera frangunt,
Non mors ipsa, animos properant ad funera fortes.
Bis centum hic subiere viri vario aethera ductu,
355
Quos septingentae comitantur agone puellae.
At ductrix robusta manus exercita, fixis
Vincta pedes palis, medios exsultat in ignes,
Exsultansque animam radiantia tollit in astra.
Funus Apollonia matris servante fideli
360
Curatum, multoque ut condit aromate membra,
Basilicae fabrica celebrique decore venustat,
Christus et emeritos insignibus auget honores.