Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 8, 13

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


13. de sancto Sabino episcopo et sociis eius

Triumphat hoc Sabinus aestu pontifex,

Qui disciplinis nobilis coelestibus,

Sensu pius, sermone facundissimus,

Venustiano tentus adstat praesidi

5

Iunctis sacrae Marcello et Exuperantio,

Arae ministris, pluribusque clericis.

Cui praeses obdit aureum Iovem suum,

Ad supplicandum veste fulva fulgidum.

Hoc ille sumpto vota Christo dirigit,

10

Deoque trito dorsa terrae percutit,

Et comminutum dissilire proiicit:

Venustianus hinc furore fervidus,

Manus recidit proterenti numina,

Comites catastae lancinandos applicans,

15

Quos dire acerbis maceratos fustibus

Saevis secando sulcat atrox unguibus;

Post igne tosti confitendo gloriam

Christi beatum in astra legant spiritum,

Danturque lymphis membra mersa gurgiti

20

Quidam vividarum persecutor gentium,

Iuncto sacerdote, alma tollit munera,

Viamque iuxta lecta ab undis collocat.

Praesul Sabinus carceri detruditur,

Devota servit cui Serena, lumine

25

Captum nepotem Priscianum quae dolens

Perducit eius sublevandum tegmine.

At trunca, clausos praesul orbes brachia

Super coaptans, flammat exstinctas faces,

Oratione clara fundens lumina.

30

Virtute visa subditi custodiae

Pii datoris competunt vestigia,

Mox fonte loti consecrantur undecim:

Quae nuntiata dum patescunt praesidi,

Languore lippum quem coquebant lumina,

35

Vt nec cibus, nec somnus huic captabilis,

Mittit iugalem cum duobus liberis

Poscens Sabinum adesse, venire e carcere,

Pedesque visi cum dolore et lacrymis

Petit recisi, dando poenitudinem;

40

Lamenta coniux auget, atque filii

Sacro dicari se petentes gurgite,

Intinctus unda pelve ut exit candidus

Praeses, dolorem haud sentit ullum luminum.

Annuntiantur haec patrata Caesari,

45

Qui raptus ira dans Sabinum tormini,

Venustianum capite plecti praecipit;

Quem cum iugali ac liberis fert Lucius

Letho tribunus, nec rogatum iudice,

Spoletum in urbem qui Sabinum dirigens,

50

Caedit beatum dum dat astris spiritum;

Glebam Serena quae manus aromate

Condiverat complexa vitri dolio

Domi receptans moenia secus collocat.