Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 9, 8

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


8. de sancto Sylvestro

Sylvester, cathedrae sortitus culmina Petri,

Patrem se plebis magnis minimisque probabat:

Errantes revocans, sectantes coelica firmans,

Regmine sollicito clerum, populumque gubernans,

5

Res pius Ecclesiae perpensa lance librabat

Indiguis, templi et fabricis, dignisque ministris,

Quos quoque disponens cauto sub honore dicabat

Moribus hos sanctis, supero sale, vestibus ornans,

Atque vacare Deo discreto tempore mandans.

10

Praeterea certamen ei cum gentibus ingens,

Falsa refutanti assertis, et vera tuenti,

Quodque ad id usque datum, manus ut contraria ponat,

Huic bellum cum Tarpeio grassante dracone,

Carmine qui sacro oratus, rituque profano,

15

Igne tamen diro rupis vicina terebat,

Incautos populi suprema peste fatigans.

Convocat ille patres coelestia dona merentes,

Praedicat et ternis ieiunia danda diebus,

Queis precibus castis, votisque insistit anhelis,

20

Parte sub hac Christi ut manifesta potentia gliscat.

Tum pastor visus defert solamina Petrus,

Cum monitis sacri sumantur in ordine cleri

Theodorus senior, ac Felicissimus, atque

Tertius his socius Dionysius, inde ministri,

25

Romanusque, et Honoratus mysteria libet;

His prius annisus posthac descendat agoni,

Additur et quid reppererit, quid muneris edat,

Hostem quo dirum subigens certamine vincat.

Aggrediens init aversa terrente cohorte;

30

Instructus latebram, intrepidusque barathra penetrat;

Appellens tandem rabidi ad spelaea chelydri,

Obtrudensque hostem, valvas sibi ducit ahenas,

Mox chalybis vinclo cyclos, atque ostia munit,

Ferro atque aere luem subdens, et clave coercens;

35

Hinc voti compos repetit spectacula victor.

Anguicolae demum portenta subacta probantes,

Livida proiiciunt exuti pelle ferina,

Candentisque tegi gratantes vestibus agni.

Nec longum cessat, clauso serpente, cerasta

40

Proturbare pios, instigat in arma profanos;

Christicolae divos suplicent edicta propagat;

Queis laceram fervore novo quatientibus urbem.

Qui magis impetitur, sanctus Pater, urbe relicta,

Soractis secreta subit, rurique moratus

45

Cum cleri cuneis reddit sua vota Tonanti.

At princeps quem suasus agit discriminis error,

Constantinus, uti sanetur mente, feritur

Corpore, quemque clephas dira prurigine turpat,

Nec modo foedari infandis dolet ora papillis,

50

Quin properare pavet funesto fata veneno;

Quaerit aruspicibus, quaerit suffragia divis,

Omnigeno explorat conamine iura medelae.

Nulla manus prodest, nullo medicina labore

Proficit, artifices cunctos ars irrita fallit;

55

Ast inventores scelerum, umbrarumque ministri

Invisum tractant facinus, horrenda lavacra.

Crimen inauditum, medicinae dona ferentes,

Insontique lui maculas dant sanguine sontes,

Atque salubre viri multorum funera dictant.

60

Mittitur arva teri, famularum adducitur ordo;

Millia natorum rapiuntur, millia matrum,

Mortis in obsequium matres sua pignora gestant:

Fundendum iamiam nutriunt quae lacte cruorem.

Vt visum superare nefas, data criminis hora

65

Ad necis Augustum spectacula saeva trahebat;

Quo strictis gladiis scelerata lavacra petente,

Obvia turba ruit, nudato pectore matrum,

Passo crine, trucem lacrymarum et flumine mortem

Praegressae, fassaeque gravi plangore dolorem.

70

Exhorret scelus Augustus; tremefacta potestas

Expavet, ac fletus regalia lumina reddunt;

Figitur, et procerum cinctus patrumque corona,

Tactus corda pia mentis probitate perorat:

Seque hominem meminit sub conditione creatum

75

Servorum simili, atque pari qui surgat ab ortu,

Nec causa par esse sui tot millia perdi.

Servati in tumidos iuris reminiscitur hostes,

Subiectisque pudet concessa negare: superbis

Hostibus esse patrem, crudelem civibus hostem:

80

Victores vitiis populorum cedere victos,

Legibus atque reos propriis grassando teneri;

Sicque iuvat virtute feros componere mores,

Vincere saevitia, sola pietate domari;

Contemnit pietas morum consulta sacrorum,

85

Atque dari lacrymis mandantur pignora matrum.

Pectora percellit stupor, ac metus intima pulsat,

Credere nec facili suadetur tramite; laeta

Augentur trepidis solamina, praemia callis,

Adiumenta viae, lamentis gaudia crescunt;

90

Vt quae lugentes invisa ad moenia ductae

Dura resultabant, hilares sua tecta revisant.

Vnde egressa poli pietatis semina pulsant,

Secessus superis proceres a sedibus alti,

Dum sapor angorum properat sedare tumultus,

95

Splendida mittuntur regi duo lumina mundi

Claviger aethereus Cephas et quis fuit alter,

Excoluit totum verbo qui gentibus orbem,

Seque Deique ferunt monitus, finemque furori

Impositum, domitosque animos, et gesta benigne

100

Rectori superum placuisse levamina pandunt;

Seque datum missos reducis consulta salutis:

Audiat ac peragat, nec coelica iussa renutet.

Sylvestrum latebramque notant, et quaerere mandant

Hunc sibi qui valeat conferre lavacra salutis;

105

Moxque vicem studeat talem redhibere Tonanti;

Ecclesiae inflictas curet moderamine plagas

Restituat fabricas, sese spurcamine purget

Daemonico, solum, Deus est qui verus, adoret;

Eius velle sequi toto conamine certet.

110

His simul astrigeram posthac repetentibus aulam,

Imbutus superis affatibus induperator,

Accitum legat divo medicum auspice notum.

Ille tuens rapido Augusti se milite cingi,

Tempus adesse putat capiendae sanguine palmae,

115

Atque monet prompto socios certamen inire

Pectore, gestandaeque crucis vexilla petenda,

Sectandum Dominum exemplis ad vera vocantem;

Sicque Deo se committens, oransque, ferensque

Oscula pacifico subiectos munere firmat.

120

Discipuli fortes patrem comitantur euntem,

Gaudentes pariter plexi mage tormina ferre,

Quam patre seiuncti dapibus recubare caducis

Ast ubi sollicitas perventum regis in aedes,

Tandem hilaris surgit, stupidumque salutat amicum

125

Rex resalutatus; sedes perducit in altas,

Incipiensque actus et coelica visa retexit,

Continuansque rogat, qui dii, quae numina visa

Sint Petrus et Paulus, sibi talia iussa ferentes.

"Hic pater est unus, colimus quem ritibus almis:

130

Omnipotens coeli, terraeque, marisque creator:

Vnus et ipse Deus, qui viribus omnia replet.

Istius Petrus, Paulusque sciuntur alumni,

Qui Christi divina Dei gentilibus istic

Monstrarunt, orbemque pio splendore venustant;

135

Hinc testes Domini, primique in sede superna

Sanctorum asciti, coeli decorantur in arce,

Summorum summi procerum Omniregentis amici."

Caesar ad haec: "horum vobis num livea vultus

Exprimit?" Ostendique sibi argumenta reposcit;

140

Visorum intutus papa monstrante figuras:

"Verius haud quidquam hos (inquit) mihi iussa dedisse,

Te mox ascisci, debere lavacra salutis

Te nobis nostri, quibus ulcera cuncta fatiscant."

Laetus ad ista, sacer fidei fert ubera regi,

145

Hortaturque fidem prompta comprendere mente.

Credere se ille refert, ideoque vocasse patronum

Huius eum legis, ritus quo iure capessat.

Dictantur mox mansueto praecepta tyranno:

Tironique, novo submittere colla parato,

150

Arida pro dapibus dantur ieiunia summis;

Hircinoque flagrans ostrum mutatur amictu;

Amplivagi pro lascivo fulgore palati,

Invia mandantur stricti secreta cubilis;

Pro pompis, pro iudiciis crudelibus, alma

155

Ore triumphantis resonet confessio Christi.

Lamenti gemitus mulctati sanguinis error,

Delubra claudantur; larvarum liba facessant;

Debita pauperibus fisco donentur ab omni;

Vincula carceribus tota reserentur in urbe;

160

Exsiliis etiam, et variis cruciatibus acti

Solentur venia; dentur solamina fessis;

Legentur digni digne haec ad agenda ministri.

Excipit Augustus, fida quoque mente retractat,

Et Christum verum Dominumque Deumque professus,

165

Vana probans simulacra, crucis signacula sumit

Pontificisque manu insignis catechumenus exit.

Papa sacris cautus ducit ieiunia laetus,

Ecclesiamque pio sibi iungit adesse labore,

Ritibus explicitis per vota celebria dignis,

170

Conscia surgentis Christi instat vespera felix,

Eductura nigris altissima sceptra tenebris,

Fonsque perennis aquae praecelso munere lymphae

Fontem implet, pestes exstinguere non modo mentis,

Corporis at valido morborum dira levare.

175

Summus it antistes summum sacrare Toparcham,

Ille Dei summi virtutem fassus herilem,

Sordibus impuris, saevisque renuntiat aris;

Tingitur et sacris trino mersamine in undis,

Et subito coelis ad vota, ad praesulis orsa,

180

Lux radiat celebris superans rutilamina solis.

Tum crepitus fontis stridentia frixa resultat,

Quo surgens lotus rex mente ac corpore mundus

Egreditur salvus, Christi visa ora professus.

Mente nitet purus, pueri micat ore serenus;

185

Mens intus splendet, foris ac caro fulgida candet;

Gaudet at eximia donatus utrinque medela.

Candida sumit ovans, et legibus alma propagat:

Hunc debere coli laetus qua tenditur orbis

Qui sibi saeva fugans tribuisset laeta salutis:

190

Hunc qui blasphemet punitio digna sequatur:

Christicolae afflictor census sectore prematur:

Romulidum papam veneretur episcopus omnis:

Si reus Ecclesiam petat, ut censore tegatur:

Praesulis annisu modo templa locentur in urbe:

195

Caesareae fabricas decimae redigantur in almas.

Albis depositis, ardentia ut ostra resumit,

Mundus et incolumis Petri mausolea visens,

Sternitur in faciem, capiti diademate dempto,

Et lacrymis stratum Tyriosque infundit amictus,

200

Seque reum memorans sancto de sanguine fuso,

Excibat populi fletus gemitusque sonantes

Mixto pangentis luctu nova gaudia laetis.

Rex servile aggressus opus, chlamydisque nitorem

Reiiciens, insueta petit, fossorque bidentem

205

Arripit, et glebas prono conamine vertit,

Atque viam pandit sacri fundamina templi

Qua figantur apostolici, quo curvus honore,

Egesta fundamenti scrobe rite locandi,

Bis sex fert humeris cophinos tellure gravatos.

210

Curriculo residens aulam hinc cum praesule scandit:

Altera lux terras roseo spargebat amictu.

Sanctus et Ecclesiae sacrare palatia surgit

Rex Lateranensis fabricae, passimque revelat

Altithroni iuga sub Domini se colla dedisse.

215

Lege data pauper si quis se subdere Christo

Deligat, ut vestem capiat candore micantem

Munere Caesareo solidosque decem geminatos.

Accrescit Domini messis, populique, nitentes

Sacra Dei summi, linquunt scelerata sacella;

220

Millia candentum renitent duodena virorum,

Infantum praeter matrum quoque debile vulgus,

Quorum stat numerus coeli mensore libratus.

Romulidum Patribus fidei fugientibus alta,

Haud sinit Augustum Pater indignarier almus.

225

Ille throno residens aulae plebemque patresque

Lumen in aethereum radiantibus excitat orsis:

Non debere deos testans dicive colive

Qui manibus fiant hominum, tueantur et actu,

Quos conservandos restaurent casibus actos;

230

His se coniicere indignos placamine divo

Qui reparare queat tritum et revocare salutem;

Quodque in se factum liquida stet luce probari,

Artificem Christum ritu venerarier aequo,

Vnde superstitiosa petant iam numina finem,

235

Solus adoretur qui cuncta quit edere solus;

Qui servat dignus, non qui servatur, honore;

Sit caecis visus †ianime† imperitetur

Auditus; desistat ab his sapientia nostra;

Eclesiae pateant Christi, quae iura profanis

240

Flaminibus servata, piis sint cessa ministris.

Coepimus ergo operam Christi, quo regia templo

Nostra micet, videat passim romana potestas

Nulla subesse animo dubii vestigia nostro.

Conclamant ad dicta Patres, fortesque Quirites,

245

Christum attollentes, claudique sacella petentes,

Templa patere Dei Christi, qui verus et unus,

Praestitit Augusto subitam sine more salutem:

Vrbe repellantur Christo vincente profani.

At moderator ad haec pandit qua mente colenda

250

Iura Dei, quae corde flagrent, quae sponte petantur;

Invitus nullus, nullus subigatur adactus

Censeat ultro animus iustum, deliberet aequum,

Quod verum inveniet sumat ratione librata.

Hanc omnes vanis etiam laudare subacti

255

Legem quae nullum impellat nullumque repellat.

Vrbe coronata Phoebi lux lampade multa

Vincitur, Ecclesiam gratantia gaudia replent.

Sanctorum rutilo ornantur splendore sepulcra;

Exsiliis trusi claro sub honore vocantur,

260

Quique sua laeti patria gaudente recepti,

Regis et asciti meritis venerantur amici.

Interea genitrix Augusti, femina veri

Scrutatrix, Helena partes lustrabat Eoi,

Bebrycias peragrans urbes et regna Pelasga,

265

Quae dum monstra Deum venerari cauta renutat,

Deligit astrorum regi famularier uni;

Vnde favens veteri Iudaea litamina sectae

Censebat sectanda, monetque hortamine natum

Sumere Mosaeam priscorum tramite legem,

270

Haud credi debere Deum cruciatibus actum,

Ast illi divum medicamina laeta repulsa.

Gnatus ad haec, summo sese moderamine vectum

Culmen in eximium tractans, praecedere mentem

Humanam, ut coelum, terras, divina fatetur,

275

Nec quem delegit defendere numine cultum,

Ne tam praecelsi ritus sibi conferat ausus;

Doctores at Christicolae, gentisque vetustae

Conveniant certaturi libramine veri

Lege sacra, libris cultus, et dogmate divi

280

Alterna quid praecipuum sit lite revelent,

Cervicem cui summus apex, cui saecula subdant.

Vndique Rabbini, legisque citantur amici

Carnalis, superique gregantur Flaminis hostes,

Culmina sectantum paleas duodena leguntur,

285

Romuleam Graeco Latioque lepore politi

Quique habiles visi scribae legantur ad urbem.

Huc quoque pontifices Christi pietate nitentes

Sedibus asciti variis in bella vocantur,

Dumque legi alterni litis qui summa capessant

290

Censentur Christi famuli, Sylvester in uno

Spem fixus Domino bis senis se obiicit unum.

Pars adversa suis horrens superarier armis,

Haec prohibet tangi; Caesar probat apta triumpho;

Pars inimica suis dum sternitur obruta telis,

295

Aethereus consurgit agon, capiturque duellum.

"Blasphemant stolidi tres nos orare Tonantes."

Papa libris pandit priscis tria Numine summo

Complecti, totumque creasse triformiter Vnum,

Qui sibi nil dispar maiusve minusve receptet.

300

Vno hoc eliso geminus prosternitur hostis.

Obiiciunt Iesum Christum pericla tulisse

Idque peroratum priscorum panditur orsis,

Omnia quae Christo factis implentur in uno:

Promitur adventus et causa rogata laboris,

305

Vtque Dei gnatus hominis susceperit artus.

Haec sacer exponens diva ratione resolvit,

Aemulus et veris tradebat colla tumultus.

Restiterat solus belli conflictibus expers,

At Zoroastraeo nisus molimine Zambri,

310

In quo sacrilegi fiducia summa triumphi.

Exprobrat iste levi ut sociis certamine versis,

Actibus et se, non verbis, conferre palaestram

Poscit, et indomitum quaeri saevumque iuvencum

Virtutem summi valido quo numinis actu

315

Prodit, et audito labatur nomine taurus;

Quod nil ferre queat vivens, nec sufferat auris

Vix haud ulla pati valeat, vel habere notatum.

Exhibito iuvenum multo sudore iuvenco

Cruribus implicito, vinclis et funibus acto,

320

Fraudibus innitens insultat vera tenenti,

Morte probet cultum mandans, vel morte probetur.

Coepta sequi iustus patiens dimittit iniquum.

Ille bovis dirum mussans immurmurat auri,

Labitur atque miser mugitu flamina linquens,

325

Et nece spectantum consternans corda virorum.

Tollitur ingeminans clamor confusa coronae.

Vt leo Sylvester fidens interritus astat,

Nec turbae curat strepitus, nec probra pavescit,

Fixus opem coelis tota quin mente precatur;

330

Tum rogat Augustum vel sera silentia mandet;

Quae voces, ubi iussa premunt, excelsa sacerdos

Ascendens, ad vera piis populum erigit orsis:

Se vitae auctorem, Dominum se ferre salutis

Auribus Ausoniae, caecis qui lumina, surdis

335

Reddidit auditum, mutis affamina linguis,

Dextras restituit mancis, vestigia claudis;

Hic verbo lepras, morbos hic depulit omnes,

Rettulit et reduci defuncta cadavera luci:

Ille Deum sese indiciis patefecit apertis

340

At qui morte ferit, vitam nisi reddere possit,

Supremus non ille Deus: fraudem nam mortis amici

Daemonis hic viguisse liquet, ni rapta rependat.

Aestuat Abracius, cultuque et corde recisus

Iusta nec aure valet patiens, nec sumere mente,

345

Postulat et latrans superasse, silentia poni

Colluctatori belli, neque iura relinqui.

Haud Pater id dignum, priscumque orasse prophetam

Papa refert, Dominum vitaeque necisque potentem

Vt qui morte premat, flabris qui motus reddat

350

Percutiat, sanet, validus moderator utrinque

Vnde probum superas post funera conferat auras

Omnia rite sibi quo credula corda parentur.

Instat ad haec fallens vafer atque silentis poscit

Virtutem repetens pandi solemniter actis,

355

Spondenti vitam attonitus demensque repugnat;

Cogitur at Dominum verum summumque fateri

Flamina qui functo referat, denotat, et addit

Seque suosque sequi cultus insignia Christi,

Si data Sylvestri cedat promissa patrari.

360

Edit papa preces, non murmura surda susurrans,

Clara sed auditu cunctorum vota profundens,

Atque palam Christum auctorem, vitaeque datorem

Invocat aethereumque, haustus repetente iuvenco

Aurarum positos, Numen monstrarier optat,

365

Accedensque ferae nomen proclamat Iesu,

Nomine sub cuius revocatum surgere taurum

Imperat, absolvit laqueis, et pergere mandat.

Protinus exsiliens stupidae miracula plebi,

Laetitiam iustis, moerorem importat iniquis,

370

Ac sese armentis viduata in pascua reddit.

Vincenti prostrata ruens vestigia turba

Mox adversa petit poscens victore salutem,

Ipsaque regiparens aulaeis publica raptis

Egreditur, veniamque dari sibi prona precatur.

375

Nec solum bos sentit opem, pugnantiaque arma.

Sylvestro vincente, crepant quin flamina nigra

Linquere se, captos coeli quos gratia salvos

Reddit, et aethereis plures sacer abluit undis.

Crescit et ornatur Christo desponsa columba

380

Templis, muneribus, cultuque dicatur amoeno,

Exuitur fractis elisus viribus hostis,

Aegypti primogenitis sub tartara mersis,

Pellaeas acies imo aequora gurgite volvunt,

Victricesque aquilae Iesu ductore triumphant.

385

Sensit et internis grassans Maxentius armis,

Qui, terrena terens divinaque iura lacessens,

Par Pharaonis lethum subit improbus undis,

Incurrens foveam pugna sibi fraude paratam,

Dum pius exsultans coelestibus emicat armis.

390

Cui coelis patefacta crucis vexilla coruscant,

Cui promissa favet victoria voce superna.

His genitrix Augusti actis feliciter aucta

Atque animum firmata fide percenset amici

Tramitis ad Solymam spe continuare laborem,

395

Exsultansque sacrata Dei loca lambere plantis.

Expurgat scelus undecimi livore patratum

Caesaris, emundans spurcis sacra rura sacellis,

Religione pia sanctisque altaribus ornans.

Perventum Solymam, quae lectu coeperat, haurit

400

Perscrutans oculis, interque insignia rerum

Indagare crucis cordi sedet inclyta ligna,

Queis pretium cuncti vitale pependerat orbis.

Dum via nulla patet, qua tecta talenta petantur,

Accitis varia sub conditione magistris,

405

Golgotha supplicii discrimina nosse laborat;

Quae patefacta, viris diversae partis utrinque

Consona testatis, regina aggressa capessens

Spem divinam animis, scrobibus rimatur operta;

Nec mora longa operi; connivent vota labori:

410

Munus et ambitum cupidis se visibus offert;

Tecta diu infidis arcana fidelibus adsunt.

Gaudia sed lucri obnubit titubatio certi:

Dum, tribus inventis, quae crux erectio vitis

Vivificae steterit nutat discussio veri.

415

Arbiter at summus curas componere anhelas

Disponens, animum reginae numine tangit

Sidereo: functum illa recens exsangue cadaver

Imperat inferri, donum virtute probari.

Produntur gelidis torpentia viscera venis;

420

Admotaeque cruces: poenalia ligna latronum

Temnuntur, promit vitalia robora vita,

Vita resurgentis vitae arbore gaudia complet,

Qui spectatores redivivo munere pascens,

Inter mirantes sese miratur euntem.

425

Sic divo renitens crux clarificata decore,

Votorum obsequiis, claraque assumitur aula.

Quae cultis rutilo radiat laquearibus auro.

Fertur et ad regem pretiosi portio ligni:

Crux sibi tota manens late sua robora spargit,

430

Damna nec admittit largo cum repleat orbem

Munere, perpetuum retinens sine more vigorem.

Queis mundi pretium divina talenta librata

Clavorum ex acie regalis culmina coni

Tutantur compti, frenique sacrantur habenae,

435

Vis cuius praestans effrenas difficit umbras,

Quod fidei meritis, princeps Iustine, probasti.

Nec mare frustratur tantae virtutis honore,

Cuius sedati fluctus, obstructa vorago.

Lintea quae texere crucem neque cassa residunt;

440

Robore quin sumpto morbos, et frigora pellunt,

Daemonas eiiciunt, caecis sua lumina reddunt:

Mutis sermo datur, paralytica membra levantur.

In vexilla crucis labarum transvertitur ingens.

Praeficitur cuneis, acies illustrat honore

445

Signiferos sociosque tegit, nec clade laborat

Evector, nec tela queunt temerare vehentem;

Linquens signa perit, gerulus servatur in hostes.