Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 9, 13

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


13. de sancto Pigmenio

Haec fera crudelis rabiem quoque sanguine tingit

Doctoris, sub lege Dei quo fotus alumno,

Pigmenti, Romae tituli qui Presbyter almus;

Pastoris quem strata suo pia membra furore

5

Condere comperiens, secedere mandat ab urbe,

Praemia se redhibere ferens, quia mittitur exsul;

Nam pudet altorem primo mox sternere iussu.

Persarum petit ille solum, quo luce moratus,

Corporis orbatur, mentis sed lumine pollens,

10

Praecipitur Romam, palmaeque requirere causam,

Cui tandem puero gressus moderante reducto

Obvius expulsor rheda sublimis et auro

Diis grates inflatus agit pompante tumore,

Incensusque Acherontaeo flammante furore

15

Praecipitem vergi Tyberinas mandat in undas.

Mens pia sic coelos repetit terra edita terram

Pignora quaeque Abdon tumulo Sennenque capessunt.