Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 10, 10

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


10. de Ioanne papa, Symmacho, Patricio atque Boetio

Gratia summa dein primae dat iura Ioanni

Sedis, et egregia tribuit disponere cura,

Ausoniam ne mucro voret, quo Graecia aditur

Quique decet Petri legatum hos excipit altus.

5

Pergenti sacratur equus, vectorque dicati

Corporis assuetum muliebre deinde recusat,

At gaudet servire sacro, geminare laborem.

Culmina celsorum patri praestantis honoris

Occurrunt graduum: caecis ut sensibus alma

10

Lux pateat, lumen caecatos innovat orbes,

Atque diu clausas intrat lux reddita portas,

Lucifluaque manu tactos fugit umbra meatus,

Et, populo mirante, palam nova lumina fulgent.

Subiicitur culmen, fastus flectuntur enormes;

15

Imperitans mundo Cephae incurvatur alumno;

Qui petit, oratur, largitur et obtinet idem,

Impetrat et pacem, praecelsum praestat honorem;

Torquetur saevus furor hoc sub honore piorum.

Dat tenebris qui luce nitent, quibus uritur urit,

20

Ipsum etiam patrem diri custodia cingit;

Emicat ille specu, nec septa tenere beatum

Regia proficiunt, coeli vel demere sortem.

Compserat ecclesias, patrum reparaverat urnas,

Pignora digna datam repetunt revocata cathedram,

25

Nec longum rapuere trucem tormenta tyrannum

Debita perpetuas crudeli dantia flammas.

Iam tamen immanes dederat fera bellua clades,

Impugnans bello fraudis pia moenia pacis.

Symmachus illuster, gener atque Boetius ense

30

Subierant cuius pretiosae munera palmae.

Patricio sed discinctus, plantasque retectus,

Atque manus vinctus papa religante Ioanne,

Inditus ignivomae Vulcani immergitur ollae.

Symmachus hic consul genitam cognomine Gallam

35

Cultibus enutrit sanctis, pia lumina fudit,

Tradita quae thalamis anno viduata sub ipso,

Disponit servire Deo, nec tempora curans

Aetatis tenerae, nec opes, vel culmina saecli,

Sanguinis igneoli nec foeda notata pavescens,

40

Barbariem, nec ferre pilos muliebria servans

Nil reputans foedum Christo nisi fallare tantum,

Militiaeque poli toto se pectore dedens,

Castis se subicit castris, immobilis annos

Continuans plures, manibusque et mente benigna,

45

Prodiga pauperibus votis insistit honestis:

Ad palmam quae dum coelique ad regna vocatur,

Corpore concutitur, supera sed pace levatur:

Solamen Petri, vultumque et verba meretur

Orsis digna piis audire et reddere voces,

50

Accirique polo, peccamina nosse remissa;

Et pariter charae comitatum orare sororis

Audit quae comitari habeat benedicta petitum

Post mensem quod iter capiat, plenoque nitescit

Egrediens voto, solatia iussa sequuntur

55

Sic et apostolici complentur famina pacti.