Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 10, 12

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


12. de sanctis Agapito, Cassiodoro atque Vigilio

Hinc pius Agapitus congesta ligamina rumpit,

Conciliatque gregem, vinclorum pondus adurit,

Errantesque reducit oves, et pacat ovile,

Pergit et ad Graios, pacem quoque regibus affert;

5

Exceptus sub honore pio divina frequentat,

Restituens gressus claudo, dat famina muto,

Augustum aggreditur, pietatis munia tractat,

Arguit errorem, temnit terrentia regna,

Dissicit et nebulas, et fraudis operta revelat,

10

Eiicit et sacris colubrum, tenebrisque iacentem

Detegit, et diro mundat delubra veneno;

Plebs purgata nitet, gaudens Augustus honorem

Deiicit eximium, vestigia pronus adorat

Patris, et expulsa almus apex ita sorde sacratur,

15

Papa petita tenet, rebusque ad vota redactis,

Emeritam pax summa legit componere luctam,

Et Romam referunt victricia membra triumphum.

Praesule quo Cassiodorus splendore senator,

Servitiis Agni se subdens, dogmata clara

20

Devotis adhibens, Davidis carmina tractat,

Clarificans supero modulata poemata nablo;

Illustransque pias divino lumine turmas,

Attollit gemino mentesque et corpora fotu.

Silverius sine more gradu perfungitur alto

25

Et, clero obstricto, rapiunt mox fata tyrannum,

Bella terunt patriam, Roma obsidione gravatur,

Surgit dira fames, pestis grassatur, et ensis,

Vt stragis satis exactum, petit ultio papam.

At firmus iam sede Petri robustus agonem

30

Excipit, Augustique legit stare obvius ori,

Deinde suis pulsum haud redhibendum moenibus anguem,

Vnde dolos laqueosque subit, quem fraude potestas

Afficit, ornatu privat, sine iure fatigat,

Extorremque fugat, confessoremque coronat;

35

Huius et ad tumbam morbis vitiisque repulsis

Assumptum coelis pandit data gloria terris.

Depositi regimen, sortemque Vigilius intrat,

Arridet pax Hesperiae, capto hoste triumphat

Vrbs, Africaeque dolus prisci dat regmina iuris

40

Munera tutori spoliorum gloria Petro:

Lata opis indiguis, solatia prona feruntur,

Atque Dei famuli dono pietatis aluntur;

Stemmata apostolici certaminis atque triumphi

Lucis arata stylo, rutilanti compta nitore,

45

Huic praesulta favore Patrum delegat arator.

Praedecessori notus furor hunc quoque vellit,

Sceptriferoque agitur iusso revocare chelydrum,

Eximiis vetitum Patribus maculare sacellum,

Praecipitisque oris persolvere pacta rogatur;

50

Ille negat, stultumque notat se, ac poenitet orsis,

Seque tenere vices meminit, Petrique cathedram,

Maiorumque probat leges et roborat actus:

Insurgit furibunda manus, petit ultio durum

In patre patronum, lavicis culpatur et auctor

55

Lethiferi sceleris, ducique in iudicis ora

Praecipitur, solus teneat nisi Petrus alumnum.

Caeciliae inventus septis dans munera plebi,

Et tentus cymbae, Tiberisque appellitur undis,

Inde ferens populo benedicta huc usque sequenti,

60

Opprobriis maledicta capit, pro pace duellum

Invenit, egreditur vulgo perversa frementi,

Patris amatores comitantur terga secantem

Fluminis, atque sali Catinensem actus in urbem

Tradere subiecto fruitur charismata clero.

65

Inde religatis divae custodibus aulae,

Atque gregi patribus minitanti se ingerit urbi

Plebs devota patrem capit, ac proceres fera mandant;

Quaestio dura subit, trahitur contentio longum,

Et rixa geminus tali consumitur annus,

70

Impia sceptra notans, saevae pater improba vultu

Sumit flagra manu, miti convitia mente.

Hinc subeunt maiora: piis avellitur aris;

Colla ligat funis passim spectacula dantis;

Solvere consuetum stupet urbs pavefacto ligatum;

75

Solvere latronem renuens, ut latro, ligatur;

Mergitur in tenebras, parceque diaria fertur

Panis parvum et aquae; reputat se digna subisse,

Ac reddi meritis consentit debita factis.

Exsilio clerus teritur, mulctaque reorum

80

Afficitur. Mox aequa trucem subit ultio gentem:

Barbaries inimica ruens ferro obsidet urbem;

Peste quatit famis, immites ad dira coercet

Invadit quoque privatam solamine plebem,

Sed Petri mucrone iubet reverentia parci.

85

Effugiunt Patres, desolatique sororem

Rite petunt matris, quaesitaque fulcra reportant.

Mittitur et Romam, salvantur ab hoste Quirites,

Salvatique, patris reddi sibi regmina poscunt

Laetificat gestis Augustum gloria palmae,

90

Et flexus revocat papam, precibusque petentum

Reddit collatum, clerique levamine fultum.

Ille Syracusiam sociis comitatus in urbem

Deveniens, languore gravi subit ultima fati.

Pignora depositi repetens urbs Roma receptat.