Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 10, 14

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


14. de sancto Gregorio et affinibus eius

Inclyta Gregorii subeunt hinc culmina, caulis

Excubiisque gregis custos qui pervigil instans,

Actis atque orsis agit ad coelestia pastos.

A puero iustus, renitens, et sanguine clarus:

5

Approbat hoc atavus Felix, amitaequae beatae

Tarsilla, Emiliana soror, quae, mente dicatae,

Augmentis crevere piis in amore Tonantis,

Corpore dum terris degentes, pectora coelis

Intulerant; titulo quarum Tarsilla priore,

10

Quae comebat iter, Felice vocante, superna

Luce domum rutilam prior accipit; arbiter orbis

Visere migrantem quam non contemnit Iesus,

Quem solum haec capiens astantes cedere mandat,

Hunc super astra sequens, vincimina terrea transit.

15

Nectareus testatur odor venisse piarum

Latorem dapium paradisi munere plenum,

Qui digni fragrantem operis spargebat odorem;

Acta caro ipsa notat cubitis, genibusque retectis.

Luminis haud longum invitans ad festa sororem,

20

Terrenas removet curas, consortia spondet,

Laetos inque choros, coelique in gaudia ducit.

Stemma nepos generis decoravit moribus almis,

Extulit ingeniis, studiis excudit opimis.

Gregorium iuvenem materna legumina alebant,

25

Nec mollita focis, modo sparsa liquentibus undis.

Quemque Charaxantem coeles simulatus egentem

Naufragio pressum, aggreditur, suffragia poscens,

Cui postquam loculis ter sena numismata pendit,

Instanti et precibus sibi multa perisse querenti,

30

Scutellam matris, gerulamque leguminis addit;

Post, dum pauperibus bis sex obsonia ferri

Praecipit applicitis, cernit superare sedentes,

Mandati numerum nequit aspectare minister,

Qui superest iussis convivam cernere solus

35

Gregorius valet, hunc variis varia ora sub horis

Mutantem, reliquis quem ducit in abdita missis;

Personam nomenque rogat; negat ille notare

Nominis indicium, prodens id premere mirum

Se eductum fore naufragio cui munera vasis

40

Contulerit, sibi legarat quod Silvia mater,

Idque habeat certum sedes se regmina Petri

Sumpturum, sic dispositum moderamine summo

Coelicolam quoque se pandit, perhibetque pavorem

Attoniti, memorans eius se ad munia missum

45

Custodem, atque precum gerulum super astra suarum.

Lubrica sic mundi transcendens gaudia summis

Attollit mentem radiis, sola temnere promptus,

Solum ardere Deum, meritis acquirere coelum,

Vtque patet sibi missarum percensio rerum,

50

Notificat quid mente gerat, quaecunque latebant

Corde aperit; quae vana tenet pietate remittit,

Cultibus atque sacris subicit, largitur egenis,

Ipseque factus egens Christum sectatur egenum;

Militiaeque locans apto coeli ordine turmas,

55

Disponit, fovet, exercet, moderatur, adornat;

Inter et exertos exertus vibrat agonem,

Tegmine nam trabeae posito gemmisque coruscis,

Paupere squalentes habitu non horret amictus;

Pauperibus Christi quin pauper et ipse ministrat:

60

Virtutum locuples, sapientia cui prior auro,

Culmina virtutum lapidum potiora nitore,

Gratia coelestis census, habitusque decore;

Omnia cui terrena iacent, coelestia mente

Sola nitent; inter quae lumine carnea tranans

65

Versatur, metam affectans, et praemia quaerens,

Nil terrenum aptans, nil iam carnale requirens,

Nil vel habens vel habere sinens sua septa colentes;

Vnde nec immunis proprii si forte repertus

Quis servator abit, docet id paradigmate Iustus

70

Iniuste custos oneris malecautus avari.

Aurea cui peperit nec magna pecunia mulctam

Torseruntque inter medicamina trusa venena.

Quem pater austero medicum medicamine curans,

Corpora curantis mentem per tormina sanat;

75

Dumque in morte ferit, plures a morte reducit,

Dum de morte levat munus vitale resignat.

Nec Dominus tantam patitur latuisse medelam,

Germanoque aperit functus solamina vivo.

Sed nec dissimilem cui terna numismata frater

80

Contulerat sentit mulctam, auxiliique levamen,

Patre monasterii qui proditus ore ligatur

Gregorii raptus, nec adhuc vincimine liber,

Cernitur, abbati promens se carcere clausum,

Dum patris ore data est oratio fusa sepulcro.

85

His reliqui aptantur, cuncto quoque fasce levantur;

Legitimoque simul bellum pater agmine tractat,

Et multos ad regna poli, superasque coronas

Delegat; quorum quidam ventura prophetant,

Ante obitumque sciunt quo sumant ordine palmas.

90

Aspicit haec certoque refert Gerontius ore;

Accipiunt quidam peccamina missa vocati,

Securique migrant; probat hoc Antonius actu,

Hoc Merulus lacrymis, precibusque assuetus uterque,

Florea quem coelis capiti delapsa corona,

95

Iucundum tutumque agit ad coelestia regna.

Visibus et testis fragrantia mira sepulcri

Solatur iuvenis pressus languore Ioannes,

Erigitur, iussusque ad fata propinqua parari

Coenatur, memor est iussi, geminoque sub anno

100

Praeparat egressum, accitusque it certus ab urna.

Egregius Pater hortatu votisque laborat,

Lucra sui cumulare gregis, iuvat aptio summa

Velle parans, ac posse ferens, cogensque rebelles.

Sensit Theodorus haec dona, manumque trahentem,

105

Immitis puer irrisor, captorque piorum,

Accipit et subitam sorbente dracone salutem,

Faucibus exemptus renuens prohibensque chelydri,

Quem pia vota fugant, mentemque, et pectora mutant

Inque dei cultu statuunt et ad aethera mittunt.

110

Fructibus his pollens ductor bonus atque citatim

Regmine pennarum visus hoc scandere coelum:

Fune ministerii trahitur, levita levatur,

Verbis et officio dignum capit aula ministrum,

Ecclesiae patrisque dati responsa ferentem,

115

Sectantur fratres quos contubernia grata

Dependit, maris errores quo littore vitet

Turbine mundano tutus coelestia flagret.

Quorum Maximianus ubi redit alma revisens

Septa sibi legata fide ac virtute probatae

120

Mentis, et egregii tutelae addicta magistri,

Adria terrores saevasque insurgit in iras,

Flaminibusque feras furibundis excitat undas,

Aequoreque elato funus crudele minatur:

Rectori amisso pereunt moderamina clavo,

125

Agmini flabrifero ruit acta in fluctibus arbos,

Velaque mixta vadis undas opulenta sequuntur,

Puppis et omne latus victa compage solutum

Admittit celerem rimis rapientibus hostem,

Gurgite iam summa tabularum immergive plenum

130

Fert mare vas, ferturque mari dorso aequoris aequum;

Proxima mors non corda quatit, quin proripit instans;

Nil nisi supremum cernunt, summae oscula pacis

Mutua dant, pia dona viae solatia sumunt,

Committuntque animas qui corpora morte coarctat

135

Flectitur omnipotens trepidis clementia rebus,

Pro miro servare modo discrimine censens,

Quorum adiens stupido tremefecit corda pavore,

Sic plena octo natat lympharum hominumque diebus

Cymba, Deo peragens proprium modo remige cursum;

140

Incolumes nono, dum Cotronense receptat

Gregorii littus socios, quos Maximianus,

Vt lintrem egressus sequitur, petit illa profundum;

Iam non ferre valens hominum sine pondere fluctus,

Gregorii meritis homines quae vexit et undas.

145

Maximiani haec ille tamen delegat honori,

Propria dum vitans fratrum praeconia pangit,

Queis aliisque pio Christi sub amore rogatus

Enodat, retegitque viri mysteria clausa

Sermonum invicti, per praelia mille probati,

150

Discutit enucleansque aenigmata diva revelat,

Sacramenta aperit, secreta patentia reddit,

Syrmateque eximio per plura volumina condit.

Tunc quoque surgentem ventura in lumina pestem

Atterit, et veri iaculis fando obruit, atque

155

Oppressam penitus prima sub origine mergit;

Sicque triumphator repetens feliciter urbem,

Clade laborantem, recreat solaminis orbam,

Pastor et eligitur, pastore per anxia rapto.

Dum refugit simplex, indignum culmine tanto

160

Se censens, apicemque humilis non pondera vitans

Sceptrigerumque petens tentat se fasce resolvi,

Numine percipitur supero, vacuantur inanes,

Irrita vota preces, populi acta feruntur in aulam;

Laetificant regem grati sub honore patroni,

165

Legatique hilares gratantia iussa reportant.

Principis annisu, clero, populoque petente,

Lectus ad excelsum Christo moderante cacumen,

Commoda quae plebi, quae sint sibi congrua tractat,

Dansque laboranti verbi solamina vulgo

170

Culminis exilium, atque fugam meditatur honoris;

At servat clausas vigilum custodia portas,

Nec latet urbicolas humilis quid defuga volvat;

Attamen excubiis cunctis vigilantior ille

Per medios fugit ignaros, luditque videntes,

175

Cratera septus latebramque recedit adeptus,

Et manet abstrusus, donec ieiunia plebis

Votaque Romulidum coelis nova signa merentur,

Nam ductrix quondam populi peropaca columna

Astris irradians, perfundit luce columnam

180

Ecclesiae, populique ducem depromit apertis

Illustrans radiis; cives visuntur adire,

Atque redire poli tractus per lumina clari.

Cernitur id soli dignus qui forte repertus

Incola sylvarum, turbae mundoque remotus,

185

Quique Dei tectum notat hoc pro tegmine templum.

His tandem profugus signis, ac lumine notus

Aethereo capitur, tractusque ad limina Petri

Ducitur, indutusque pio decoratur amictu,

Evehitur sacris, divaeque admittitur arae,

190

Sancto insignitur superi charismate doni,

Quoque redundabat perfusus flamine summo,

Praesul apostolicae praefertur honore cathedrae.

Fascibus et dignus digne sibi credita tractat,

Dumque reprensus ut indigne tam digna refutans

195

Culpatur deses quasi Ravennate Ioanne,

Apta rependit, opus condens pastoribus aptum

Ecclesiae, panditque decens ut vivere rector,

Atque docere habeat, sese servare, suosque,

Quam caute, quam discrete, quam degat honeste.

200

Inde nec absistit monitis, scriptisque docere,

Appositos ac sepositos vocat ore manuque,

Exemplo, verboque polorum ad culmina ductans,

Coelica disponens per subdita lumina corda,

Enodatque latens thecis celantibus aurum,

205

Virtutes notat indiciis, vitaque priorum

Pandit, et exercens armat decoratque catervas,

Flamine sumpta pio divo repletus ab ore

Pabula dat gregibus. Testatur scriba minister,

Dictorum exceptor, retegens livore coactus

210

Obtrectatorum, quae visa arcana probarit

Scripta Petrus, supero afflatu, ne fusa crementur,

Morte secutura, iuvans se pandere visa,

Quique fidem faciens secreta ut detegit, efflat:

Post patris haec obitum, vetitus vivente, revelans

215

Vt nive candidior capiti residere columba

Transpuncto monstrata styli terebramine velo

Mystica coelorum dum colligit organa praeco,

Ore trahens superi divina aenigmata rostri,

Oromatum reserat queis Ezechielis operta.

220

Non illum marcor, non febribus insitus ardor,

Viscera vel concisa dolor, seu gressibus haerens,

Sollicitudo urbis, charorum cura clientum

Haud revocat coeptis, et corda et corpora curat,

Fata inopis horrore famis periisse putati

225

Flexit, ut exstinctum propria quem caede necasset:

Vndique collectis et quo succurrere possit,

Quinquaginta libris quondam frumenta paravit.

Omni poscenti tribuebat; amore tenebat

Nil detentus opum, probat id heremita nutritor

230

Muricipis, comite hoc contentus, et omnia mundi

Caetera despiciens, sortem praenosse precatus,

Mercedis, cum Gregorio, cui gloria consors

Eligitur, nec magna putans qui prospera saecli

Tempserat, esse parem mundi splendore cluenti

235

Accipit hunc gazae melius tractare talenta

Nec sibi quin aliis tutari commoda vitae

Quam solatricem sibi se defendere cattam

Qui grates referens promissa implerier orat,

Et cum Gregorio lucis sibi domata ferri.

240

Nec modo praesentes, procul hic quin nutrit egentes,

Monticolis notum Sinai quod rupe remotis,

Oceano quoque divisis toto orbe Britannis.

Anglorum dum mente capit gens pabula coeli,

Quae conspecta foro texatur congrua regno,

245

Avellenda umbris, sacrandaque lumine lucis,

Educenda ira, pietate vocanda superna,

Atque Dei laudes cantu depromere digna,

Tendere quo gressum doctor verbique minister

Approperat fieri, populo retrahente moratus,

250

Stare loco nolens discit saliente locusta

Ast ubi posse referre pium fert infula votis,

Almificos legat colere haec inculta colonos,

Expurgare feris, ditanda novalia spinis,

Cordis arare solum percultae vomere linguae,

255

Rura replere sati cumulando semine verbi.

Ipse quod emittit, pluresque referre maniplos

Vt valeat, studet hortatu, precibusque laborat,

Muneribusque iuvat, miracula plura parentur

Legatis praestat, gentem cum principe salvat,

260

Vnius atque parum regni curasse salutem;

Insuper augentur populi regesque propinqui;

Barbara corda feras discunt deponere mentes;

Barbaraque ora Dei certant depromere laudes;

Sternitur Oceani pia sub vestigia fastus;

265

Indomiti ferro, miti sermone domantur;

Bellis intrepidi, metuunt per verba ligari;

Terrea despiciunt, coelestia mentibus ardent:

Huius quae meritis clarescunt praestita Patris

Qui merito genti sancitur Apostolus illi.

270

Insuper et pueros eiusdem gentis abactos

Externis pretio redimens regionibus aptat

Aetherei lotos fidei, superoque decori.

Sardiniae quoque ruricolis errore vetusto

Dum volet involvi, pigra praesulis increpat ora,

275

Quod votis cessisse probans pia munera lucis.

Proinde Hebraeis rapiens ad coelica donis

Ornatuque animae decorans et vestibus ornans

Insuper et pueris heresis quos dira fovebat

Patris sollicitam satagit praetendere curam.

280

Sentit et Hesperiae rectoris tegmina tellus,

Ereptasque urbes recipit Romana potestas.

Laudibus hinc laudes cumulans centonis et instar

Carmina comprendens divina volumina cogit

Sacrorum, atque preces cumulans quo sacra gerantur

285

Insinuat voto, ridentes mystica vultus

Perculit, atque oculis mysteria sanguine pandit

Rubea, carnalique refert sacra carnea cordi,

Triticeamque docet mutari in carne farinam,

Ac ligno cretum converti in sanguine vinum;

290

Haec carnis promens oculis ubi pectora firmat,

In priscam reparat divina litamina formam;

Nec minus egregie pallarum prodita pannis:

Sanguine quos sacro secreto ac robore supplet,

Muneris et summi dono delegat opimo,

295

Ossea sanctorum poscentis pignora missis,

Quos temere inspectos nimis indigneque retectos

Ac nihili ductos patienti mente retrectat,

Atque preces geminans arcana stupenda revelat,

Dumque secat ferro, miri dat fluxa cruoris.

300

Legatos stupidat, sternitque ad vota fideles,

Et prius erectos tribuit benedicere pronos

Ac laudare Deum tam diva insignia dantem.

Instruit hoc sacris inter libamina pallas

Aris applicitas Christi qui nomine fusus

305

Sic tecta sanctum virtute bibisse cruorem;

Hosque aliosque replens fidei splendore videntes,

Certa rependit item signans iam munera certis.

Quae dum gestantes Domino magnalia fantur,

Gaudia dant, desideriis qui dona verenti

310

Dona capit, comit, veneratur, adornat amore,

Magnaque ad haec Christi miracula dantur honore.

His pollens opibus humiles Pater almus alebat

Exemplis, monitis, virtutibus, atque superba

Ore terens Domino substernere corda parabat.

315

Experti sensere magi quibus urere visum

Magnifici sessoris equum Phlegetonte, subustis

Flagitii stimulis, lumen quos luminis actu

Deserit obstructos, proprioque furore petuntur

Salvo Patris equo, prudens quos censor abacta

320

Menti pernicie reddit, sed furva manere

Praecipit aeternum, tenebras ne luce potiti

Assuetas repetant, puro quoque fonte piatis

Decernit geminum pietatis munere victum.

Mos equidem fuerat papae menti insitus almae

325

Frangere crudeles, tutari prona sequentes

Dicta probat, probat elatus feritate tyrannus

Ruricolas ac rura terens quae forte reperta

Primati subiecta Petri, monitusque beati

Legatosque Patris spernens popularier urbem;

330

Currebat cui pastor oves tutamine servans,

Occurrit terrore premens: affamine sternit;

Accipit ille pio divum sermone vigorem,

Menteque mutatus veniam mox subditus orat,

Subiectumque vovet famulum, sentitque benignum

335

Melliflua bonitate Patrem, spatiumque meretur

Tutoris precibus languore sub ultima versus,

Ad vitam viresque redit, vitaeque tuendae

Consilium suasit meliorque in caetera vivit.

Nec modo praesentes tanta pietate fruuntur;

340

Tartareas longo tortus quin tempore in umbras

Insolitam Traianus opem, mirabile dictu!

Gentili capit inflexi probitate patroni,

Quem votis redimit, lacrymarum flumine tingit,

Susceptasque preces discit, non talia deinde

345

Praesumat visis superis et fatibus audit.

Inclyta apostolicae concinnans munera thecae

Attollit, sacris delegat, cultibus ornat,

Exturbans hereses harum loca crimine purgat,

Idque triumphantem gaudet vidisse Suburra.

350

Cuius nec tacitus templum occultusque relinquit

Spiritus egrediens irrumpente agmina porco,

Increpitant strepitus magno concussa fragore;

Moenia percurrens invitus deserit hostis.

Victoris sub honore polo velamine nubis

355

Admisso tegitur vernans divinius altar,

Nectaris Ecclesiam implet odor, vestigia terror

Arcet, et emisso resplendent coelitus igne

Lampades insignique iterantur lumina flamma,

Restinctaeque faces repetita luce coruscant.