Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 10, 27

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


27. de sanctis Deusdedit, Bonifacio et Honorio episcopis

Iura Deusdedit inde Patrum subit alma priorum,

Sacrorum clerique altor, revocator, amator,

Dispositor, pax Italiae quo tempore vernat.

Quae, ne securam nimium pigra otia mergant,

5

Terretur trepido terrae vibrante tremore:

Affinitur vulgus clade impediente vocatos

Patre obeunte rogae, clero stipendia dantur

Hinc pius ac mitis Moysis laude notatus,

Eligitur sacris princeps Bonifacius aris,

10

Tutor testamentorum, vel templa petentum

Pignora sanctorum levat, atque baptisma dicatum

Erigit, obsequiis digno disponit honore,

Busta ornat, cleroque stipem dependit opimam:

Supplicium reprobos sequitur, victoria iustos.

15

Consule qui surgit patre praesul Honorius actis

Pluribus effulget claris, doctorque benignus

Resplendet cleri, reparatque colitque decorem

Sedis apostolicae, argento sacra domata comit,

Attollitque trabes, templum tegit aere petito,

20

Edit praeterea plures, stabilitque labantes,

Nomine iustorum reparatque ac munerat aedes,

Ditia dona dicat, cumulat, largitur et offert,

Sabbata cuncta sacrat prece, carmine, laudibus effert,

Hinc numerosa polis bona centuplicata receptat