Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 11, 3

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


3. de sexto Ioanne et successoribus eius

Sextus ab hinc Graeca sequitur de gente Ioannes

Liberat exarchum, mediumque furentibus infert

Se turmis, prohibetque ferum sedatque tumultum;

Barbariem posthac abigit latisque receptat

5

Muneribus captos, pacisque serena reformat,

Templa pius veneranda colit, clerum ordine comit.

Nominis ipsius Graia quoque stirpe sacerdos

Succedens doctus, salsoque lepore disertus,

Parietibus decus instaurat, pia busta venustat,

10

Nobilitat formis, vasis sacra ditat et auro,

Iacturam Ecclesiae reparat, vi rapta receptat,

Poenitet erroris regem recipitque decorem;

Quo patre praecepto erigitur Sisinnius aris,

Mente ac carne gravis, studiosus moenibus urbis,

15

Nec mora languoris fastus quoque pondera ponit.