Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 12, 1

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


1. de quarto Leone papa et actibus eius, sanctoque Benedicto papa

Multiplicat Dominus moestae solamina plebi,

Aspirans animis venerandi iura Leonis

Poscere praeponi, quarto hoc se nomine comi.

Qui vir apostolicis clarus fulgebat in actis

5

Mansuetus, patiens, largus, pius, atque benignus;

Insons, iustitiae cultor, plebis moderator,

Scrutator legis, vigil, oratuque suetus;

Serpentis servans oculum, mentemque columbae;

Relligione nitens et amans, pietate renitens,

10

Indiguos refovens, sese et lucra terrea temnens.

Sponte datus studiis puerilibus ibat ab annis

Perfectum usque virum; monachos interque probatos

Integer elucens monachus, probitate supremus,

Degit ut extremus, quibus ad sublimia vectus

15

Virtutum gradibus, rutilo splendebat honore.

Hisque micans meritis, Patribus raptatur ad alta.

Praemissis claraque manet virtute cohaerens,

Dum subit eximium Ecclesia cogente tribunal.

Hinc quoque prae signis radians, velut alta lucerna

20

Enitet, illustrans animas sedemque nitela.

Aulas muneribus, culmen virtutibus ornans;

Pendula restaurans, et consistentia tutans:

Vsibus instituens, fabricis et honore venustans:

Vespertina iubet Petro praeconia pangi;

25

Laude palam decorans abeuntis festa diei.

Terret humus vibrata hominum trepidantia corda.

At Pater almificis insistens pectore votis,

Si qua videt removenda, movet; disponit honores,

Sacratosque gradus misti aggregat agmine vulgi.

30

Pontifici nostro Hincmaro bis pallia legans,

Dat primum festis, ad sedula vota secundum:

Vlli quod nunquam testatur cedere Patrum.

Quae rabidis ausus manibus divellere praedo

Barbarus, is digno satagit reparare nitore,

35

In fabricis vasis, velis, crucibusque, coronis:

Interea retro caecis horrore cavernis

Lethifer exoritur serpens, gelidique veneni

Rex basiliscus atrox lethi pernicis inustor

Grassatur latebris, mortem propiantibus afflans,

40

Sternere funesto validus quoque lumine visos.

Territus immani populus lue, nuntiat hostem

Haud accessibilem Patri. Suffragia nota

Ille petens, iugibus votis ieiunia nectit.

Tandem clara dies reginae assumptio coelis

45

Regiparentis adest, via dira per antra ferebat

Virginis ad templum: comitatus papa canoro

Agmine procedens, horrendi obscura cubilis

Aggreditur, cunctis paventibus, unus adortus

Accedit, saevaeque specus fera limina calcat.

50

Inque polos mentem, palmas et lumina ducens,

Effusis Christum lacrymis precibusque vocavit:

Et plebem prece contutans, ad sacra profectus

Debita persolvit, mortemque piamine vincens,

Oratu pestem penitus vanescere cogit:

55

Perniciem perdens, ubi sancta precamina fundit.

His exturbatus foveis, ferus ignea volvit

Corde venena draco, flammisque retentat abactis

Ereptum sibi iamdudum Petro auspice vicum,

Paschalisque reformatum quod dote cluebat,

60

Gregorii meritis habitatum gente lucrata.

Vires ingeminans in moenia pervolat ignis,

Proxima quaeque vorans. Populorum examina contra

Frangere bacchantes conantur nisibus aestus.

Flatibus at saevis incendia celsius acta

65

Aedibus absumptis audent petere atria Cephae.

Auditu praesul perculsus corda sinistro,

Concitus occurrens, flammarum in praelia fertur,

Obvius atque glebis certamina dividit obstans:

Et crucis invictae digitis signacula prodens,

70

Altius efflantis spiramina proterit ignis

Cum prece, tum cruce ferales superante vapores.

Signiferi nec ferre valens insignia fervor,

In se collisus, cineres considit in imos.

Restituens eversa Pater, vacua atque refercit

75

Culmina, muneribus coetus restaurat, honores

Amplificat donis, sancit rata, roborat acta.

Octavam stabilit festi celebrarier almae

Reginae superi Regis sine more Parentis.

Devotum larga populum datione decorat,

80

Templaque provisis pietate nitoribus ornat.

Exsuperant numerum sacras oblata per aedes.

Antiquo muros reparans munimine firmos

Restruit et portis, regit, obicibusque serisque:

Turresque educens, fabricis sublimibus aptat.

85

Insuper et portum miro munire paratu

Aggreditur, peragitque opus eximiumque decensque,

Vtile subiectis praesentibus atque futuris.

Praestruit hic callem, ne invadere fervidus urbem

Hinc queat hostis, agitque procul navalia furta.

90

Pignora multorum passim neglecta piorum

Repperiens, levat, affectu conditque benigno.

Horum plura locans templo quod rexerat olim,

Basilicaeque Coronatis priscum addit honorem

Quattuor, amplificatque decus, cumulatque patronos:

95

Multiplicat cultus aris, et ditia dona.

Huic aliisque ferens complurima pluribus aulis,

Gens inimica fretum, praedasque retentat iniquas,

Qua tulerat lethum, cupiens Petri arce tropaeum.

Solamen rebus diraeque cupidinis haustus

100

Ferre calens, Italos pervadere nititur agros.

Insperata suis Deus ut suffragia servis

Providet, ac gentes pelagi secreta colentes

Advehit, hostiles contra pugnare phalanges.

Quos Pater auxilii annisu venisse probatos

105

Excipit, et sacris refovet, benedicit et armat:

Prosequitur lacrymis, precibus tutatur et auget.

Qui strati ut decorant humili suplicamine papam,

Hostibus intrepidi occurrunt. Potiora triumphi

Aetherei monstrare studens aeterna potestas,

110

Evocat adversis contraria flabra carinis.

Applicitas quae littoribus propellere cumbas

Insurgunt, tolluntque polo furesque ratesque.

Fluctibus hinc raptae, mersis verguntur arenis:

Absorptique vadis, coelo pugnante marique,

115

Divinam sensere manum prohibere petitis

Sese oris; lapsi gladioque fameque necantur.

Servitiis quidam Aeneadum pietate iubente

Servantur, gaudentque piis servire ferini.

Praeveniens caecos inimici militis actus

120

Papa sagax, inter decorandum cultibus aulas

Moenibus aggreditur Petri munire sepulcrum,

Aequivoci decessoris conamina Patris.

Quod nutu Domini Francique iuvamine regis

Nisu perficiens agili, sancta agmina cogit.

125

Et cinere aspersos, pedibus per moenia nudis

Circumducit ovans coetus plebisque magistros:

Expletumque precum munit munimine castrum,

Illaesum perstare petens et ab hoste quietum,

Sive triumphorum benedici munere poscens.

130

Sicque Deo grates referens, Petrique cathedram

Laudibus almisonis ornans, donisque venustans,

Magnificis Patres, cunctae dat gaudia plebi.

Praesidium ipse novans aliud, peregrina receptat

Corsica, quos mittit populorum examina Cephae.

135

Hinc rebus bene dispositis, portu, urbe, soloque

Ausoniae tuto, digna mercede potitur.

Orphana plebs Patris abscessu solamine captam,

Se deflens, Patribus claris cum milite iunctis,

Iesum corde petit prono, se Praesule digno

140

Solari; nec abest Dominus haurire moratus

Servorum gemitus, dum spirat mentibus uno

Ore simul cunctos Benedictum poscere Patrem,

Aetherio qui rore ferax, puerili visus ab aevo

Gliscere fecundi studiorum munere fructus.

145

Lucis aquas portare capax, retinere fidelis,

Promulgare sagax, pacis sectator honestus,

Compatiens iussis, humilis parere benignis,

Carnea proculcans, tenebrarum vicerat astus.

His radians meritis in sancto clara senatu

150

Iura capit, Patribus veneranda luce sophiae

Coniunctus, blandi refugit captacula mundi.

Indiguis dare opes doctus, ieiunia, laudes,

Votaque ferventi Christi meditatur amore.

Ardua quis nactus summa ad fastigia lectus

155

Poscitur. Ille preces contra lacrymasque ferebat,

Pondere ne tanti suplicans premeretur honoris.

At pia plebs accensa Deo, persistere coepto,

Vimque inferre viro, sumptisque educere raptum

Certatim properans, hymnos et cantica diva

160

Voce ferens, hilari celsa in sacraria tollit:

Omnis et exsultans urbs gaudia clara frequentat.

Sicque simul cunctis vernantibus apta seruntur

Scita libris, celebrique Patrum signata notatu

Legantur, procerum rite insinuanda favori.

165

Callidus insurgit coluber, laqueatque ferentes,

Damnatoque ligat legatos culmina ferro.

Atque dolis nexos ad regmina Francica mittens,

Fascibus a summis Romanas suadet ad arces

Primates properare viros, ac fraude calentes.

170

His etiam quosdam nectens adsciscit ab urbe.

Ius legatorum diris quoque gentibus almum

Electi violant, missis custode retentis.

Insuper et plebem vafra caligine iussa

Moenibus eliciunt, Petrique micantibus urbem

175

Introeunt telis, subeunt pravo agmine templum.

Coelica signa terunt, saevis haec ignibus urunt,

Vastant aetherias populo plangente figuras.

Haud ea sufficiunt invasori; urbe subacta

Conscendit Lateranensem torvo impete sedem.

180

Depositus propriis, aliena cacumina captat,

Deiicit allectum solito, residetque repulsus.

Nec contrectanda tam cruda sorte cathedra,

Tegmine nudatus mentis, tetro angue ligatus,

Cultibus exspoliat virtutum luce cluentem,

185

Plagisque afficiens, subigit custodibus atris,

Damnatis damnatus agens damnata ministris.

Vrbs gemitu fletuque fremens, ululatibus omnis

Insonat, ordo pius planctu sacraria replet,

Alta sacerdotes suspiria corde trahentes

190

Infundunt lacrymis pullas squaloribus aras,

Astrati tanta redimi improbitate rogantes.

Venerat alma dies sacrando culmine digna.

At decus indignis indigno quaeritur actis.

Legati siquidem procerum turgore frementes

195

Concilio insiliunt Patrum, punire minantes

Ensibus obstantes, baculisque elidere rectos.

Sed mens pontificum, ceu mons, immota resistit

Flamine fixa Dei, non consentire profano,

Cedere nec poenis, terrorem temnere mortis.

200

Cernentes animos divino robore nixos,

Consiliis hostes variis incoepta volutant.

Nunc blandis laqueare viros, nunc frangere duris

Enisi, nunc morte pios superare minati.

Illi tradere se potius per singula quaeque

205

Membra trucidandos, quam diro anathemate sterni

Dantes: increpitant rabidos, oracula pandunt

Diva super rebus, quis non obsistere fas sit.

Interea residere tumor, minui furor actus

Cordibus inspicitur, furiosa superbia frangi:

210

Solvitur improbitas, solvuntur limine coetus.

Tertia lux rediens templis Romana reducit

Agmina, cuncta petunt Benedictum accedere Patrem:

Hunc solum aptari reboanti voce resultant.

Mirantur magis infensae concordia partes

215

Pectora, clamque sibi populi capita alma cientes

Conflictus agitant, certamina caeca retractant,

Invictosque probant istos tum lumine veri

Lustrati cedunt, animo conamina tetra

Linquere, depositumque reum capta arce repelli.

220

Reiicitur raptor turpi per probra repulsa,

Gratificisque choris modulans plebs laeta triumphat,

Electumque decusatim splendore venusto

Affectum repetunt, et equo sessore dicato

Attollunt prisco, divum ad praesepe vehentes

225

Luce coronatum populi candore nitentis

Laetitiae, precibusque instant, ieiunia clara

Concelebrant, manant lacrymae per gaudia ductae.

His hostes superi radiati lumine solis

Accedunt, tremulo compuncti corda pavore,

230

Ore ducis lecti vestigia digna petentes:

Fassi errasse, capique Patris bonitate rogantes.

Matris at ille sinu recipit, puraque benignus

Oscula mente ferens, blandis amplectitur ulnis.

Solaturque metum, gaudere coisse resectum

235

Christi praecipiens unitum numine templum.

Caesarei properant legati, praesulibusque

Coniuncti, cleroque simul populoque gregato

Vocibus hymnisonis septum gaudentis ovilis

Restituunt sedi virtutis honore petitae.

240

Sic redeunte die divo fulgore decora,

Oblatus Petri solio sacrisque dicatus,

Iuris apostolici summoque cacumine mactus,

Aetheria ut radiat lux tempestate subacta,

Dat dignis Christi rutilare nitoribus aulam.

245

Luce micans supera, doctrina praeditus alta:

Interiora colens, at non externa refutans.

Templorum facies pretiosis munere signis

Illustrat, variis ditans fulgoribus ornat,

Vestibus, historiis, vasis, librisque coronis

250

Replet, lapsa novat, dudumque amissa reformat.

Tamque suis aras quam regum dotibus auctas

Dimittens, renitere poli festinat honore.