Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 12, 3

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


3. de secundo Adriano papa, et Hincmaro praesule nostro, Caroto quoque rege

Hinc sacra succedunt Adriani iura secundi.

Qui pius ac placidus laudatur, et ordine clarus,

Pauperibus largus, locupletibus atque benignus;

Omnibus et medius, nulli nisi charus habendus.

5

Compatiens passis, patientes improba servans,

Passorumque ferens causa, longinqua pererrat

Scriptis regna, monens rigidos, reparans quoque fractos,

Iustitiaeque viam iusto moderamine pandens,

Vtque Patres superi Regis fastusque coercet.

10

Ac maculis purgare nigris regale laborat

Nunc monitu blando, nunc asperitate cubile.

Pontificem is nostrum sumit regemque sodales,

Hincmarum et Carolum; sociosque laboris adoptat.

Sceptraque sic pariter tutari a crimine certat.

15

In multis etiam divina lege regendis

Hunc nostrum Patrem sibi fratrem adsciscit agonis.

Hoc rapto capit octavus segmenta Ioannes

Culminis eximii, quique effulsisse beatis

Moribus adstruitur, doctrina ornatus et actis.

20

Iudicii custos, recti pietatis amator.

De Christi segete crebro zizania pellens,

Et rationales per agros pia semina spargens:

Vtpote doctiloquus, prudens, sensuque peritus,

Sollicitum qui se gregibus praebebat alendis.

25

Quo Patribus iuncto solers subit alta Marinus

Regmina, qui placitus Domino et decus orbis habetur,

Augustis charus, populorum dignus amator:

Doctrinis renitens, sacris et semina diva

Cordibus infundens hominum per climata mundi.

30

Nam Graios superans, pulsis erroribus, unam

Reddidit Ecclesiam, scissumque coegit ovile.

Pontificem nostrum Folconem hic fascibus ornans,

Instruit ore, manu pastoris comere iura,

Iustitiaeque eius congaudet promptus amori.

35

Inque refutandis praestans suffragia pravis,

Fert se adiutorem, multam minitando superbis

Hunc fratrem velut amplectens, incommoda revelet

Vtque fidem monet exhibeat, scriptoque revelet.

Huius et ad nutum Patribus mandata resignans,

40

Contemptore super iubet exercere vigorem:

Et parti istius precibus se dedere curans,

Francorum regem affectum retinere paternum

Hortatur, solans votisque iuvamina praebens.