Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 13, 21

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


21. de Sanctulo

Qua probitate vigens pietatis lumine clarus

Sanctulus enituit narrat vicinia testis

Ipse vel exactus votis extrema fatetur.

Namque petens olei praelo renuente liquorem

5

Atque importunus Bardis cingentibus instans

Quod rogat impertit, confert quod quaerere visus,

Mitigat infensos placidus, laetusque furentes

Exhilarat lymphamque serens legit unguina laeta;

Pluraque qui paucis per se olim millia pavit

10

Multos pane cibans per servum recreat uno

Divina bonitate dato fessisque reperto

Aedicolis usti testis reparantibus aulam,

Quique die paucis posset satis esse vel una

In bis quinque esus numerosis sufficit unus,

15

Accrescens mensis cumulato fragmine panis.

Iste, Dei praestans celso sublimis amore,

Non dubitat propriam fratri dependere vitam

Subiectumque fugae suffragia sumere cogens,

Ipse occidendi properat vice tendere colla,

20

Subiectusque ensi ferientis continet ulnam,

Elatamque gelans emollit corda furentum,

Atque genu flexo dirorum pectora flectit,

Mitificat crudos, atroces subiugat hostes

Absolvensque reum, temerare hinc sancta vacantem,

25

Dimitti iubet innocuos, dat abire solutos;

Dumque neci unius se pro cervicibus offert

Iactura multos liber necis ipse resolvit.

Hoc lethale malum rapidi in sacra vasa furoris

Sanguinis hanc iusti foveam saevamque charybdim

30

Martyr Pontifici fert Eutychus ante Redempto

Addiscitque Ferentinas ita fine propinquo

Humanam ferri sacrator ad ultima carnem.