Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 14, 1

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


1. de sancto Michaele archangelo

Limite Garganum attollit Campania collem

Lumine quem supero crebroque nitore venustans

Et templi fabrica Michael archangelus ornat;

Incolere hoc se depromens splendore frequenti

5

Virtutum humani generis pro luce datarum;

Quod probat ille sequens taurum nemora alta colentem

Armentis refugam, telo in contraria verso

Quod dederat fixus vi saucius agminis alti:

Idque probant cives facerent ieiunia mandans

10

Auspiciisque docens divinum his quaerere nutum,

Cui summus se notificans fert nuncius orsa

Velle suo pandens rem gestam qui iuga servet,

Qui colat electum reliquis prae montibus unum.

Assuescunt igitur votis accire ministrum

15

Luminis aetherei, templum penetrare nec ausi

Prae foribus devota gerunt ac laudibus instant;

Hostibus inde lacessiti suffragia poscunt

Praesidii angelici, Domino ieiunia libant;

Nox interveniens dirimebat sola duellum.

20

Pontifici assistens dubiis archangelus aegro

Dum rebus relegit suscepta precamina coelo,

Tempora praefigit bello seque affore spondens,

Laetificat papam promissae munere palmae,

His freti iamiamque sinu quasi vota gerentes

25

Signis obvia signa ferunt, certamine fervent.

Cernere erat clivum magno vibrare tremore

Fulgura crebra volare, apicem caligine cingi

Et superos ignis flamma rutilare ministros.

Terrentur gentes, coelestiaque arma paventes

30

Diffugiunt passim telisque petuntur ab alto,

Neapolim lapsi subeunt trepidantiaque intrant

Moenia, rem replicant, expertaque fulmina tractant.

Prostratos recitant, Christi praeconia pangunt,

Numen magnificant, cervices subdere gaudent,

35

Hinc Sipontini grates et vota daturi,

Culmina celsa petunt inventaque moenia templi

Lustrantes impressa vident vestigia saxis

Clarificant coeli procerem praesentia cuius

Hoc patet indicio, decorant testudine marmor

40

Nobilitant ara atque dato cognomine comunt,

Sacras adiiciunt aedes, penetralia diva

Attentare timent pede, limen inire verentur.

Scitari unde sacer summumque requirere papam

Deligit an sacris egeat locus ipse dicari.

45

Scita pater reddit mandataque digna rependit,

Sic sananda homini tam sacri moenia templi

Tam celsi provisoris rogitanda voluntas,

Quaque die data praecipue victoria fulsit,

Hac instante preces humili pietate ferantur,

50

Ieiuniis utrinque Deo perducere certum

Ad finem accepto ferat ut sua munera Christus.

Nox umbram terris revocarat sidera coelis,

Cum veniens, summis dubios moniturus ab astris,

Militiae princeps superae quaesita revelat

55

Orsa sacerdoti iamdudum iussa petenti:

"Non opus est vestrum nostra, inquit, templa dicare;

Editor ipse quidem dignoscar et ipse dicator.

Vos, tantum ingressi, populis astantibus, apta

Sacris vota frequentate et depromite laudes,

60

Muneribusque datis populus communicet aris,

Pandeturque locum memet sacrasse paratum.

Responsis alacres properant nova gaudia cives

Edere, basilicam subeunt, divina frequentant

Munia miranturque domum virtute micantem

65

Angelica, rubroque altar velamine comptum

Non opus humanum textumve manumve notante,

Corda replent plebis pia gaudia, deditur almus

Ordo ministrorum laudes et carmina diva

Continuare die, noctu nam nemo nec ausus

70

Invigilare nec intro adytis vestigia ferre.

Stilla fluit saxo quo tegmine protegit aedem,

Lucida quae vitreae guttatim illabitur urnae:

Dulcis et ad morbos potu medicabilis hausta,

Quam, post sacra Dei, soliti gustare fideles,

75

Depellitque febres aegrisque medetur anhelis;

Praestanturque piis hic plurima dona salutis

Angelicis data subsidiis bonitate Tonantis.