Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 14, 3

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


3. de sanctis Prisco, Antonino, Aristeo atque Paulino

Attollit Capuam tradens nova dogmata Priscus

Antiquae rutilans Christi pietatis alumnus,

Cum quo Antonino, puerilia membra sacrante.

Martyrii palma colit hanc antistes Aristeus.

5

Felicis calamo decorat Paulinus agones,

Quos raptim tetigisse iuvat Nolensis hic almus.

Presbyter astrictus Dravique obtutibus actus

Fictorum nihil esse docet portenta deorum;

Impulsus quoque sacrilegis libare figuris:

10

"Hostes estis, ait, vestrorum hoc munere divum

Queis me producto eveniet quod contigit illis

Felicem fratrem quibus exhibuisse doletis;

At Domini indagare mei si numina cordi est,

Iuppiter ut princeps ruat, ad Capitolia ducar."

15

Auribus oppressis iudex hunc robore mandat

Obtundi, celsumque dari aptarique catastae;

Truditur hinc caecis barathri siccisque tenebris

Nexibus astrictus, sternuntur acumina tergo

Aspera testarum recubantis vellere somnum,

20

Ac fractae lectum cocleae mucronibus armant.

Visitur his superis divoque nitore levatur,

Nocteque sub media scissa trabe dissilit orbis

Crura duplex tensi qui presserat axe soluto,

Adque sacerdotem ruptis mandatur ahenis,

25

Pontificemque suum egrediens perquirere liber,

Inventumque urbi laribusque educere caute

Et tectum refovere, domi dum turbo residat.

Qui senior nec ferre valens tormenta, ferarum

Lustra fovebat, agens vitam suprema trahentem,

30

Frigore confectum, famis et discrimina passum.

Inveniens Felix post crebra volumina saltus

Iam rigidum immotum gelidumque iacere cadaver,

Aestuat unde patrem relevet, flantem ultima curet,

Et, proh mira fides! pendere in sentibus uvam

35

Ecce videt stupidus quae grana iacentis in ore

Pressa senis recreant animum attolluntque refotum

Insolito dulcem fert aspera sylva saporem

Laetitiamque meri tribuerunt cuspide dumi.

Aggreditur Felix ulnis humerisque reportat

40

Rure patrem tugurii et vidualis culmine condit,

Occultumque fovet, cautusque alimenta ministrat.

Captus item martyr Circeio deditur exul

Saxa secare apici; damnatis vivere consors,

Mulctatus mulctata piat, pulsusque reducit

45

Ad portum maris insani dispendia passos

Naufragioque rapit Probum prolem atque maritam

Daemonica sobolem lymphanti peste iugalem,

Et simul ereptos Christo cum pluribus offert.

Regressus laribus dum tractat digna decenter,

50

Anguis item petitur rabido livore furentis.

Obscuratur atrox, praedo caecatur iniquus

Scrutator rogitat, caligine pressus, apertum,

Quaerit et alloquitur, videt ac sibi prodier orat,

Praesentemque tuens absenti mente requirit,

55

Palpat ut in tenebris puro fervore diei.

Demente eluso, latebrae petit intima Felix

Nec mora regreditur, vultus sub corde volutans

Captator stolidus; sed iussa obturat arachne

Introitum telis perniciter aere ductis,

60

Tutaturque pium, ludit velamine saevum,

Praedonemque levi ac dirimit discrimine praedam.

Frustrato cedente lupo, petit agnus ovile,

Fomentis altricis ovis sine more potitus:

Cuius subsidiis alitur minime ora tuetur;

65

Lac puerile capit servatque virile libramen.

Sic ternos agitans cursus lunaeque labores,

Pontificem post larvicolam dat credere Christum,

Eruit et templum divino numine versum,

Qui responsa dabat, fugiens ubi cedit Apollo.

70

Actibus his clarus, virtutis honore decorus,

Dum petitur cuncta praesul fervente caterva,

Pontificali alium renuens legit arce levandum.

Pacifice inde meat duodena volumina Phoebi

Hinc hominem magnis locuples virtutibus, exit,

75

Se velut oratu sternens altaribus almis,

Post celebrata die Christi mysteria sacro

Pace data cunctis subiens coelestia Felix,

Post crucis exactos multo sub agone triumphos

Felicis palmae titulis feliciter usus.

80

Presbytero datur Helpidio curante sepulchro

Pincensique solo renitet virtutis opimo.

Hoc quoque pontificem felicem luce potitum

Mirorum a puero culmenque decenter adeptum,

Martyrii sociis ter deno stemmate nexis,

85

Presbyter Helpidius Nolensi collocat aula.