Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 14, 2

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


2. de sancto Aristone, Iusto et sociis eorum

Multis venuste martyres Campaniam

Comunt triumphis fulgurantes inclytis

Ex queis Ariston Iustus atque complices

Crescentianus cumque Felicissimo

5

Vrbanus ac Vitalis et Felix simul

Cum Martiana ac Symphorosa praenitent

Cruore tincta, vernat hac Antonius

In frusta fractus hisque flumen consecrans

Quo diluuntur, quod sepulcri dat vicem.