Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 14, 15

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


15. de virtutibus sancti Ambrosii

Saevam intra quamvis aulam nigra murmura mussent,

Confusi recidunt tamen insultare parantes.

Recticolis Zabulo dum quidam arreptus eorum

Invitus dat vera licet, laude erigit hostem,

5

Conturbat socios, pietatem nescius effert,

Di a truces addunt comites, perimuntque sodalem,

Invisum veris cumulant sibi probra decorem,

Digno pontifici Christo decus omne ferenti,

Haec sibi qui praestat coelestia munera servo,

10

Qui supero adstantem munit dum famine plebem,

Cominus aethereus visus consistere civis,

Auri qui inferret populo quae iura serenda.

Aemulus haec cernit fervens infestus et acer

Invictusque suis pellaci creditus ore,

15

Omnia qui tetrae spernens molimina fraudis,

Quod ferus umbrabat coepit depromere lumen.

Contigit hoc vigili servanti oracula mente:

Ast alias tumide pactas prohibentibus aures

Regalis thalami tutoribus obvia veri

20

Quaesita assensis fugientibus ore parato

Pontificis mox sed lapsis capuloque relatis,

Praesule tractante, haud audire valentibus illis,

Organa qui fidei fastu tempsere superbo.

Ipse sacerdotis Christus protector et ultor,

25

Ipse tuens famulum cuncto servabat ab astu.

Nec silet haec hostis vilent cui verbera carnis

Incenso igne stygis vindictae tormine vatis,

Angelico sese tutore terente beati,

Quid Zoroastreo succensus corda furoris

30

Sit suasus iusto insidias fervore ferocis

Tendere sceptrigerae doctori, avertere castra

Ecclesiae, quo sacrificus fastigia nisus

Scanderat obscura tacitae caligine noctis

Culminibusque litans lites excire pararat,

35

Versis ac votis, odio pro caede petito,

Sanctus amor Patri natorum in corde flagravit.

Prodidit atque truces se delegasse ministros

Almifici invisam pravis extinguere vitam,

Nec saltem valuisse domus accedere septis

40

Vndique munitae invicti fervoribus ignis,

Defenso iusto, saevum inflammantibus hostem;

His stratas cessisse nigras congressibus artes.

Insurgunt manifesta caduntque relisa duella.

Nam quodam datus insontem iugulare satelles

45

Castificum stricto penetrans mucrone cubile,

Dum sacrum librat in iugulum defigere ferrum,

Attonitis arens nervis iunctura rigescit

Nec valet elatam moderari motibus ulnam,

Dum tandem fassus crimen dominaeque furorem,

50

Quem dare adit morti redhibetur patre saluti.

Nec pavidus reges trepidusve orator adire

Hic pater extimuit, caeso quod rege tyrannus

Infremit admonitus sacrisque remotus ab aris

Innocuum dum poeniteat fudisse cruorem.

55

At quia contemnit consulta salubria vatis,

Non modo sidereos, imos quin ponit honores,

Et qui pontificem praecepta benigna ferentem

Spernit, femineo fractus terrore fatiscit.

Ast aliter Theodosius correptus et orsis

60

Increpitus duris audiri praesule dictus

Ac Domino indignus iussusque audire monentem

Decretum revocare datasque revellere leges,

Dum daret in Christi saevis pia castra triumphos,

Accipiens placide monitus austeraque iussa

65

Non nisi sub fidei titulo parere suasis

Obtinet annutans sacris accedere vatem.

Sic quondam super admissis errore piaclis,

Iniuste innocuo multorum sanguine fuso,

Amotus templis divisque repulsus ab aris,

70

Praesule coelestem solum spectante decorem,

Haud horret suplici vilem pietate repulsam

Nec gaudet venia luctus nisi iure soluto,

Lege etiam scripta sacro latore probata

Quae valeat subitum scitis placare furorem

75

Subdenti monitis sceptra imperialia sacris.

Altera substrato victoria ducitur hoste:

Prae reliquis rex Ambrosium colit omnibus unum,

Prae cunctis in iura probat quem diva severum,

Vtque pium digne perculsum verbere mulctae

80

Conciliat Domino, sic sacrilego hostis habetur.

Nec metuit vitans pravo ferre ora tyranno,

Arguit ac facinus austerae syrmate schedae,

Omnia cernentem proponens crimina damnat,

Immunemque trucis reddit se proditionis,

85

Munera reiiciens, etiam in prece pace negata

Impugnatori pacis hostique quietis.

Exciti his proceres infidi saeva frementes

Iumentis requiem Ecclesiam stratum ire minantur

Post sibi promissam stygio contamine palmam.

90

At Dominus iustus sortes discriminat aequa

Lance datas, sceleris patitur nec sceptra valere

Sorte super iusta ne dextra feratur iniquis,

Iustitiae dignoque piis dat honore triumphos.

Rex ita devotus pedibus provolvitur almi

95

Tutoris famulique fidelis ad omnia Christi,

Calcandum sibi sceptrilegum qui straverat hostem,

Huius se meritis protectans et prece tutum;

Moxque rei veniam facili datione capessunt:

Quae regi una pium ductabat gratia patrem.

100

Qui quanta bonitate vigens quam corde benigno

Astiterit miseris testantur saepe soluta

Vincula nexorum: studiis legatio fervens,

Callis et ipse labor longi, proceresque petiti,

Excitae moerore ferae patris improba flentis

105

Gaudia laetantum rapti discrimine sontis,

Vltio prosiliens, Stiliconis cessio supplex,

Redditus exilio supremae obnoxius irae.

Quo per eum plures missi quoque iudice gaudent.

Felle cor impliciti haec etiam praetoria duri

110

Iudicis obstructo portarum limine fantur

Lata in eum quoque moerentis oracula vatis,

Spe cassata hominum quam fastibus ille locarat,

Dum nequit Ecclesiam fugiens penetrare patentem.

Hic pater eximius pietatis culmine celsus

115

Quam fuerit virtute potens mira acta fatentur,

Spirituumque frequens depulsio clara nigrorum

Pansophius puer ipse legit post rupta cruenti

Retia praedonis lethi de fauce revulsus.

Huius ab hoste pia ut potuit praesentia ferri

120

Monstratur Probi puero diro hospite capto,

Pontifici misso, nilque eius in urbe gravato,

Moeniaque egresso truce possessore recepto,

Iuratus dum se Ambrosium timuisse revelat

Raptor et hinc urbem secus expectasse veredum.

125

Quid patet iste queat Nicentius ordine clarus

Salvifico sentit capiens angore medelam,

Calcatusque pedem salvatum se fore gaudens

Attactu calcis donoque sequente salutis.

Quam celer oris honor, quam famina plena vigore

130

Miratum famulo Stiliconis flamine rapto

Crudeli arbitrii necdum sermone peracto

Huius falsiloquis plures discrimina schedis

Constiterit passos nec vinclis digna secutos.

Nec non ille monens facili qui splene cachinnum

135

Alterius lapsu proprium observare monetur

Et lapsus non vana sua probat orsa ruina.

Successor decedentis quoque Simplicianus

Vim verbi tenui persentit voce relatus,

Idque procul positos stupor occupat ore serentes;

140

Barbara virtutem quoque praesulis ora loquuntur,

Francorumque ducis sumptus fuso hoste triumphus

Huius amicitiis partum quem fama fatetur,

Currentem imperio valeat qui figere solem.

Quam viguit doctus, quam celso flamine plenus

145

Semina densa notant terras animantia coelo,

Regna replens rumor, compertaque fama,

Persarumque duces sophico fulgore cluentes

Multo calle fatigati fervore videndi

Eoo notum splendoribus urbe disertum,

150

Quorum quaesitis divina luce vibrandis

Cardine cum noctis lux est absumpta diei.

Symmachus ille etiam cuius labor omnis in ore,

Qui reges superasse putans splendore leporis,

Sacrilegos ritus repetebat et impia liba

155

Accipit ut cultum pietatis honore volumen,

Lumine coelesti divoque sapore refertum,

Haud dictis posthac qui reddere praesulis audet.

Marcomannorum probat hoc regina relictis

Errorum tenebris tantum rumore beati,

160

Percepto quaerens supero quae lumine spargi

Legatis sale se petit hoc condirier almo,

Accipiensque cati catechismum luce libelli

Stat pacem suadere curans persuasa iugandam

Romulidisque ferum subigit cum gente tyrannum.

165

Quo splendore Dei radians quo flamine pollens

Haec serat, annixus tabulis, Pauline beate,

Felici stupidus meruisti cernere visu,

Atque coronari iustum rutilante benignae

Obnubique voluntatis, pro tegmine scuti,

170

Introgredique vides proba divum habitacula flumen,

Iura Dei rimans vates dum coelica tractat.

Qui quanto fervore Deo, quam fixus adhaesit

Pastoralis amor vigilans et cura resignat,

Pastio tuta gregum, rabies exacta luporum,

175

Paupertasque libens, Christoque impensa facultas,

Amplaque pauperibus patrimonia lata beatis,

Praedia quae iuri Ecclesiae possessa dicantur,

Strenuitasque interventus, opis arduus actus,

Cunctae sollicitudo Dei stans sedula plebis,

180

Frugalis pietas, ieiunia ferme per omnes

Continuata dies, precibus vigilantia castis

Et sanctum testatur opus, manuum labor aptus,

Dictati scriptique libri, verbi aequor arati,

Indiguis captisque manus data munera largae

185

Et sine fine manens fraterni cultus amoris:

Servitium in sacris solerti iure solutum

Vix quino satagente dein pastore gerendum.

Pensus et exactus prodit pia pectora luctus

Ac flentis bonitas aliena piacla iacentum

190

Editaque aspecto suspiria tristia probro

Vrbibus orbatis lacrymae quam saepe litatae

Atque Deum semper sitientis corde profusae!

Non se morte quati cuius bonitate fatetur

Servum se ardentem, quanto Deus ambiat igne,

195

Lumine quo lustret mirorum culmine claret.

Id quoque sanctorum multo celata sub aevo

Pignora huic digno digne patefacta resignant.