Flodoardus Remensis de triumphis apud Italiam 14, 21

Testo base di riferimento: PL 135, 596-886


21. de sanctis Blidulpho et Meroveo monacho

Signa salutiferi nemoris haec inclyta laetis

Fructibus effulgent vitaeque fragrantia nectar

Aspirant devota Deo dum pignora gignunt.

Quorum persistens solido Blidulphus honore

5

Numinis insecti assertor coramque tyranno

Indivisibilem laudansque docensque decorem,

Culminis aetherei furias accendit iniqui;

In sua fata ducis secretius arma parantur,

Fraus tecta instruitur, bellum ferale movetur,

10

Veri praeco dolis petitur plagisque subactus

Fustibus obteritur crebris, dum sensa doloris

Mactatum liquisse patet; sic hospite fido

Quaesitus sensu atque flagris reperitur inanis,

Excitus ut somno miti dormisse sopore

15

Mitius atque unquam perhibens stat vulnere liber,

Inscius angoris, tenui vibice notentur

Membra licet, nescit diri meminisse duelli,

Nec temeratorem tamen ultio tempore multo

Visere dissimulat Bardum, quin daemone raptum

20

Compellit clamare pati se digna piacli,

Tanta fatens ausum ferre haec incendia iustum,

Sacrilegis et qui faveat simili igne liquescat.

At dux ipse mali metuens sibi qualia cernit

Infligi meritis miserum cum munere castris

25

Destinat almificis; pater inclytus Attala dona

Respuit infidi, torto succurrere currit

Flagitat et fratres redimant diro igne flagrantem,

Incumbant precibus, votis tueantur anhelum;

Nexibus exemptus praestatur pergere sanus.

30

Nec longo tamen indignus perfungitur usu

Temporis ad veniam cessi quod perdere nugis

Quam servare legit lacrymis, iactansque cachinnis

Se gessisse probrum votis, mox febribus actus

Igne callet lethi clamansque furensque gehennae

35

Abripitur poenis submotus et aggere bustis

Ostentat tumulo quam dira patraverit ausu.

Nec minus excessisse notant, mulctaque resignant

Se offendisse Deum, Meroveum fonte prementes,

Qui, patre praelato Dertonam missus, opacum

40

Sternere dum certat luco densante sacellum,

Caesus fameolis rivi demergitur undis,

Nec subigi permissus aquis oneratur iniquis:

Sylvae ponderibus missus visusque sepultus,

Incolumis fluvio surgit fratresque revisit.

45

Sacrilegos cita poena ferit plagisque subactos

Afficiens variis: oculorum hos lumine privat,

Ignibus hos urit, nervorum hos nexibus angit;

Quorum post patribus quidam Bobiensibus acti,

Tormenta effugiunt lacrymis, alii probra poenis

50

Exsolvunt meritis inhibentque piacula flagris.

Hic socius quondam Leupardo frater adhaerens

Dum patris imperio vineae munimina densant

Quam multi iuncto nequeunt attollere nisu,

Arboris armati pietate tulere columnam.

55

Huius Leupardi vetitos vulpecula iussis

Attentans sorbere botros atque ore petitos

Morte sequente tenens promit discrimine crimen.