22. de Baudacaria et caeteris quibusdam sanctis monachis
Bertulfo Baudacarius moderante statutus
Vincti tutor capiens solamine missos
Dum panis parvum quod adest anatemque ministrat,
Ter denos modico magna sed mente paratu
5
Exhilarans fratres dapibus quoque ditibus explet.
His rutili radiis patrum, pietate corusci
Athletae subeunt alacres dicto agmine coelum
Quorum mente nitens hilari Tedoaldus et imo
Dum recubat strato coelestia mente peragrans
10
Advocat atque vale faciens laeto ore sodales
Alloquitur lenis, suprema viatica poscit
Seque notans pulchro extremum ornat carmine finem
Incipiensque melos, scandens virtute beati
Culmina virtutum, divumque videbitur altor:
15
Iam Deus in Sion claris animam inserit astris.
Sicagibodus ubi promptis sub patribus altum
Consectatus iter purus mansuetus et artus
Mania parendi votis pertractat amicis.
Dum iacet extremo ductans spiramina nisu,
20
Conspicit aethereo solem fulgore micantem
Ac nostri radios Phaebi splendore nigrantem,
Coelicolas astare viros, miransque doceri
Protinus hunc sese subiturum ineundo nitorem
Coetibus aequandum meruitque ediscere celsis
25
Et super hanc lucem sociis renitere coruscis;
At redeat summumque vale praesentibus edat,
Nec mora regrediens turmis societur amoenis.
Fratribus attonitis rediens monita extima supplet,
Visa rogata refert, accepta levamina promit,
30
Mystica sacra capit, nexis fert oscula charis
Funere curari petit ac coelestia scandit,
Felicique obitu vestigia clara relinquit,
Ostendens similem sectatos lumine callem
Perpetuae simili lucis splendore beari.
35
Omnes, hi patres coelesti pace cluentes
Quorum magnificos licet ima laude triumphos
Prosequimur vel qui pariter laetantur in aethra
Obtineant nostri laxamina certa reatus,
Divinum vitae regimen, morumque piamen,
40
Crimina vitare ac lacrymis admissa levare,
Fructiferos luctus gemitu quatiente litare,
Sordibus ut mundi reddamur lumine clari,
Coetibus aptandi superis sine fine beati
Cernere salvificum digni per saecula vultu.