Prologus ad Ottonem
Oddo Romani praefulgens gemmula regni,
Oddonis flos augusti splendens venerandi,
Cui rex altithronus, perpes quoque filius eius,
Praestitit imperium pollens in vertice rerum:
5
Vilem ne spernas vilis textum monialis,
Quem praesentari, si digneris reminisci,
Ipse tui claris iussisti nuper ocellis,
Et cum perspicias maculis sordescere crebris
Ad celerem tanto veniam mox pronior esto.
10
In monstrando, tuis quantum plus pareo iussis,
Si tis praecepto non urgerer metuendo,
Non foret ullo modo mihimet fiducia tanta,
Vt tibi praesentis scrutandum rusticitatis
Auderem satis exiguum praeferre libellum;
15
Qui praestante Deo patri subiunctus in aula,
Ipsius et monitis promptus parere paternis,
Par decus imperii retines concorditer ampli,
Comportans dextra sceptrum regale tenella.
Sed quia te memini sublimiter assimilari
20
Nato famosi regis David Salomoni,
Qui genitore suo praesente iubenteque sancto
Optata regnum suscepit pace paternum,
Ipsius exemplo te contentum fore spero;
Qui cum regnando resideret in arce superba,
25
Prudenter legum condens decreta sacrarum
Ac penetrans animo rerum secreta profundo,
Nunc libet et minimis mentem laxare rimandis,
Sed nec conflictum fastidit rite duarum
Solvere iudicii celeri discrimine recti,
30
Prolem restitui verae mandans genitrici.
Hinc supplex te posco quidem nostrum Salomonem;
Et licet imperii tenearis sollicitandi
Cura, digneris tamen et propriae monialis
Ludendo seriem nunc lectitare recentem,
35
Quo male compositis verbis mox decidat omnis
Rusticitas, oris detractibus imperialis
Nominis et titulo signata tui venerando
Despectus nimia meriti tueantur ab aura.