Hrotsvitha gesta Ottonis imp.

Testo base di riferimento: H. Homeyer, 1979


Postquam rex regum, qui solus regnat in aevum

Per se cunctorum transmutans tempora regum,

Iussit Francorum transferri nobile regnum

Ad claram gentem Saxonum, nomen habentem

5

A saxo per duritiam mentis bene firmam,

Filius Oddonis magni ducis et venerandi,

Scilicet Henricus, suscepit regia primus

Fausto moderamine sceptra gerenda.

Hic pollens quantae fuerat bonitatis honore,

10

Et quanta populos rexit pietate subactos,

Qualiter et reges meritis tunc temporis omnes

Praeminet eximiis, excedit denique vilis

Huius carminuli textum nimium vitiosi.

Nam fuit immitis reprobis, blandus quoque iustis,

15

Summo conservans studio legalia iura,

Aequa satis meritis reddens quoque praemia cunctis.

Huic rex pacificus dederat de sidere Christus

Eius civilem vitae per tempora pacem;

Omine felici tenuit quoque culmina regni,

20

Ni fallor, denos labentis temporis annos

Necnon bis ternos multum feliciter actos,

Conregnante sua Mathilda coniuge clara,

Cui nunc in regno non compensabitur ulla,

Quae posset meritis illam superare supremis.

25

Trina quibus Deitas dederat tres denique natos,

Iam tunc, felici disponendo pie genti,

Ne post Henrici mortem, regis venerandi,

Imperium regni male surriperent scelerosi,

Hi sed regalis nati de germine stirpis

30

Rexissent regnum concordi pace paternum,

Quamvis dissimiles his servarentur honores,

Binis regnanti subiectis scilicet uni.

Inter quos primus fulsit ceu lucifer ortus

Oddo, micans radiis nimium clarae bonitatis,

35

Gratia quem regis solita pietate perennis

Rectorem plebi praevidit rite fideli.

Hic aetate prior fuerat, meritis quoque maior,

Congruus et sceptris defuncto patre gerendis.

Non opus est, verbis eius summam probitatis

40

Dicere, vel pueri meritum laudabile tanti,

Cui Christus talem iam nunc augescit honorem,

Possidet ut Romam pollenti iure superbam,

Quae semper stabilis summum fuerat caput orbis,

Edomat et gentes, Christo favente, feroces,

45

Quae prius ecclesiam laniabant saepe sacratam.

Post hunc Henricus fuerat feliciter ortus,

Inpositoque patris famosus nomine regis,

Provida quem domini pariter sapientia Christi

Dignatur servare ducem populo bene fortem,

50

Belliger ut fortis, belli doctissimus artis,

Fortiter ecclesiam praemuniret venerandam,

Ceu murus iaculis obstans fortissimus hostis.

Post hunc ecclesiae pastor Brun nascitur almae,

Gratia pontificis quem duxit summa perennis

55

Dignum catholici curam gestare popelli;

Hinc quoque divino nutu patris pia cura

Ipsum servitio Christi fecit religari,

Abstractum gremio carae nutricis amando,

Vt regni pompis posset constare relictis

60

Miles stelligera semper regnantis in aula.

At Christus, Patris sapientia vera perennis,

Tironem refovendo suum clementius istum

Ipsi dona dedit tantae praeclara sophiae,

Quod non est illo penitus sapientior ullus

65

Inter mortales fragilis mundi sapientes.

His igitur pueris regali more nutritis,

Ipsorum patri famoso denique regi

Henrico placuit, factis quod rite replevit,

Vt, vitae calidas sospes dum carperet auras,

70

Ipse suo primogenito regique futuro

Oddoni dignam iam disponsaret amicam,

Quae propriae proli digne posset sociari.

Hanc non in proprio voluit conquirere regno,

Trans mare legatos sed transmisit bene cautos

75

Gentis ad Anglorum terram sat deliciosam,

Demandans, ut continuo cum munere misso

Aedwardi regis natam peterent Eaditham,

Quae patre defuncto iam tunc residebat in aula,

Fratre suo regni sceptrum gestante paterni;

80

Quem peperit regi consors non inclita regni,

Istius egregiae genitrix clarissima domnae,

Altera sed generis mulier satis inferioris.

Haec nam versiculis proles quam scriptito regis,

Haec, inquam, fama cunctis fuerat bene nota;

85

Nobilitate potens, primis meritis quoque pollens,

Edita magnorum summo de germine regum.

Cuius praeclaro facies candore serena,

Regalis formae miro rutilabat honore;

Ipsaque perfectae radiis fulgens bonitatis,

90

In patria talis meruit praeconia laudis,

Vt fore iudicio plebis decernitur omnis

Optima cunctarum, quae tunc fuerant, mulierum.

Nec mirum meritis si lucebat bene primis,

Germen sanctorum quam producebat avorum;

95

Hanc tradunt ergo natam de stirpe beata

Oswaldi regis, laudem cuius canit orbis,

Se quia subdiderat morti pro nomine Christi.

At regis nostri venientes denique missi

Ad fratrem domnae iam tunc residentis in arce,

100

Illi nudabant, quaecumque secreta ferebant.

Quae sibi percerte comperta satis placuere,

Moxque suae dulci narrabat voce sorori,

Exhortans illam regi parere fideli,

Illam qui propriae proli voluit sociari.

105

Cumque suae monitis menti instillaret amicis

Oddonis dulcem, pueri regalis, amorem,

Collegit innumeras summo conamine gazas.

Ast ubi collecti visum fuerat satis ipsi,

Praedictam sociis domnam comitantibus aptis

110

Trans mare percerte summo direxit honore

Condonans illi gazas nimium preciosas.

Necnon germanam secum transmisit Adivam,

Quae fuit aetatis meriti pariterque minoris,

Quo sic maiorem prorsus conferret honorem

115

Oddoni, nato famosi regis amando,

Egregie binas stirpis mittendo puellas,

Vt sibi quam vellet sponsam licito sociaret

Aspectu primo sed mox Eadit veneranda,

Iure placens cunctis habitu summae bonitatis,

120

Regali nato censetur congrue digna.

Haec illi dulcem peperit clarissima prolem

Nomine Liudulfum, tantis genitoribus aptum,

Quem populus merito dilexit amore tenello,

Exoptans prolongari vitam satis ipsi.

125

Istis sic habitis, instabat denique finis

Henrici regis, cuius mortem gemit omnis

Illius imperio populus iurique subactus.

Quo nam defuncto, regnum susceperat Oddo,

Eiusdem primogenitus regis venerandus,

130

Et voto cuncti iam respondente popelli,

Vnguitur in regem, Christo praestante, potentem.

Cui rex gratiolae caeli munuscula tantae

Contulit, ut digne cunctis celeberrimus ipse

Gestorum reges fama praecelleret omnes,

135

Oceanus refluis quos iam circumfluit undis.

Insuper e tantis ipsum sacra dextra potentis

Protegit insidiis occulta fraude paratis,

Et tam magnificis ornat persaepe triumphis.

Vt credas, regem David regnare fidelem,

140

Iam nunc antiquis fulgentem rite triumphis.

Nec solum gentes frenis moderat bonitatis,

Quae prius imperio patris dederant sua colla,

Sed multo plures certe sibi vindicat ipse,

Subdens gentiles Christi servis nationes,

145

Quo pax ecclesiae fieret stabilita sacratae.

Ad bellum certe quoties processerat ipse,

Non fuit populus, quamvis virtute superbus,

Laedere qui posset vel exsuperare valeret

Ipsum caelestis fultum solamine regis;

150

Eius nec cessit telis exercitus ullis,

Ni sua spernendo forsan regalia iussa

Illic pugnaret, quo rex idem prohiberet.

At dux Henricus, frater regis venerandus,

Princeps in regno fuerat tunc nempe quieto

155

Post regem, plebi merito venerabilis omni;

Qui sibi condigne legali iunxit amore

Arnulfi natam, ducis egregii, generosam,

Nomine Iudittam, vultus splendore coruscam

Ac fulgore magis cunctae nitidam bonitatis.

160

His ita digestis, fuerat pax undique nostris

Ad tempus modicum libitoque minus populorum

Bellorum certe saevo clangore tacente.

O quam tranquillum ridens deduceret aevum

Fortunata satis nostrae res publica gentis,

165

Quae nimis imperio regis regitur sapientis,

Si non antiqui mala calliditas inimici

Turbaret nostrum secreta fraude serenum!

Denique devictis aligenorum bene telis,

Exoritur nostris subito discordia fortis,

170

Laeserat et plebem bellum civile fidelem

Plus quam bellorum structura frequens variorum.

Huius causa mali fuerat non parva dolendi

Denique conflictus quorundam non moderatus,

Ex quibus Henrico quaedam pars mente benigna

175

Devovit regis fratri ius vernulitatis,

Pars Evurhardo comiti studium famulandi.

At cum quisque sui peteret solamina domni,

Hinc gravior dominis discordia nascitur ipsis.

Tandem percerte conflictu progrediente,

180

Praedictus praeses male collectas legiones

Mox ad castellum Baduliki capiendum

Ex improviso mittens sub nocte nigella,

Duxit captivum fratrem regis generosum,

Henricum, vinclis palmas stringendo cruentis

185

Eius candidolas, ornamentis magis aptas;

Atque suas gazas disperdens innumerosas

Ad sua mox prolem secum deduxit herilem,

Vtitur ut socio proprii domini quoque nato.

Quo rex comperto, maerens sub corde secreto,

190

Deflevit tristis nimium miserabile factum;

Vix quoque germani damnum patiens grave cari,

Nobile mox Abrahae factum sequitur patriarchae,

Quod miserans egit dum Loth ex hoste redemit;

Militibusque suis summo conamine lectis,

195

Necnon immodica tota de gente caterva,

Pompa regali pergit solamina fratri

Ferre, sub ingenti cordis languore, dolore.

Nec mora, quem venit fratrem refovere, redemit,

Auctores tanti condemnavitque piacli,

200

Suspendens quosdam ligno reprobis reparato,

Quosdam de patria mandans discedere cara.

His bene dispositis regis iussu sapientis,

Protulit antiqui rursum mala fraus inimici

Inventum sceleris primo mage deterioris,

205

Cunctis horrendum saeclis meritoque stupendum.

Denique praedictus postquam rediens Evurhardus

Praeses ab exilio, patriam remeabat amandam,

Hoc sibi gratiola regis praestante benigna,

Gislbertho comiti vinclis sociatus amoris,

210

Consilium dederat, quod non tibi Christe placebat!

Vt caperent iustum regem Domini benedictum,

Et quod plus, iusto non iustam vim faciendo,

Illum mox proprio deprivarent male regno.

Hoc quoque consilium perversa mente repertum

215

Henrico regis fratri suasere fideles,

Mulcentes nimium verbis ipsum male blandis,

Quo prius illatum nollet iam reddere damnum,

Ipsorum votis sed plus parendo nefandis,

Susciperet regnum, depulso fratre, regendum.

220

Qui male blanditis tandem victus suadelis,

Pro dolor! ipsorum se promisit fore promptum

Votis, ac firmis hoc confirmaverat orsis;

Sed spero certe, non se sic corde tenere,

Illis consensum sed vi praebere coactum.

225

Qui male namque spei vacuae solamine capti,

Sperabant regem populos olim dominantem

Ipsorum fragili citius subiungere iuri;

Sed rex de caelis, iudex aequissimus orbis,

Cunctorum solus qui cognoscit cogitatus

230

Vanaque mortalis potis est disperdere cordis,

Commentum tanti sceleris virtute potentis

Dextrae confregit, qua cuncta creata creavit;

Scilicet insidias christo Domini reparatas

Vertit in auctores tanti meritoque piacli;

235

Quique suo laqueos domino tendere malignos,

Ex ipsis ipsi primum sunt illaqueati.

Non me plus licito tantae sophiae fore iacto,

Vt sperem plene verbis edicere posse,

Quanta gratiolae Christus virtute supernae

240

Saepius hunc ipsum regem digne benedictum

Fecit multiplices salvum percurrere fraudes

Necnon insidias hostili parte paratas;

Sed nec hoc fragilis fas esse reor mulieris

Inter coenobii positae secreta quieti,

245

Vt bellum dictet, quod non cognoscere debet:

Haec perfectorum sunt conservanda virorum.

Principium quod cunctorum finis quoque regum,

Hoc dico solum, recte quod dicere possum.

Sudori quis posse dedit sapientia mentis

250

Omnia compositis sapienter dicere verbis?

Qui solus semper fecit miranda potenter.

Quique David regem toties de fraude fidelem

Eripiens Sauli, sceptrum regni dedit ipsi,

Hunc pariter regem David pietate sequentem

255

Protexit de millenis persaepe periclis.

Denique cum solus, perpauco milite septus,

Esset ab adversis circumdatus undique turmis,

Insuper atque fugam propriae partis male factam

Pectore maerenti ferret nimiumque dolenti,

260

Credere nec paucis sese praesumeret ipsis,

Illum qui reliquis non deseruere relapsis,

Sed ratus tantum, se mox graviter moriturum:

Ocius auxilii fultus virtute superni,

Miratur turbae se iam superare cruentae

265

Tantas absque suae fraudes discrimine vitae.

At si forte suos, pugna crescente sinistra,

Audivit socios letali vulnere laesos,

Praedicti regis lacrimans mox utitur orsis,

Quae maerens dixit, tristi cum pectore sensit

270

Ictibus angelici populum gladii periturum:

"En, qui peccavi, dixit, facinusque peregi,

Hinc ego vindictae dignus sum denique tantae!

Hi quid fecerunt damnum qui tale tulerunt?

Iam nunc, Christe, tuis parcens miserere redemptis,

275

Ne premat insontes iusto plus vis inimica!"

Has igitur preculas miserans divina potestas,

Parcebat regis solita pietate ministris,

Et dedit optatum miserans ex hoste triumphum,

Iusto praedictos comites examine perdens.

280

Ipso namque die, quo decepti vacua spe,

Speravere suis constringendum fore vinclis

Regem, qui merito tenuit regalia sceptra,

Ex improviso praeses proruperat Vdo,

Adducendo quidem multam secum legionem,

285

Ac subiit validum forti luctamine bellum.

Nec mora, percussus periit gladiis Evurhardus,

Gislberhtus saevis fugiens quoque mergitur undis.

At rex interea nescit tam fortia bella,

Averso quidni residens in littore Reni,

290

Nec tunc auxilii scivit solamina tanti,

Iam, miserante Deo, subito casu sibi missa.

Denique dum pugnae sensit discrimina tantae

Haut gaudens inimicorum de morte suorum,

Sed plus tantorum maerens de corde virorum,

295

Sumpsit non modicum, Davidis more, lamentum,

Qui super occisum doluit regem pie Saulum.

Ast ubi victores laeti venere, videntes

Illius fusis vultum lacrimis madefactum,

Haut aptum tanto luctum dixere triumpho,

300

Sed reddi grates regi debere perenni,

Qui tunc impleri fecit pietate fideli

Quod patet in libro regis scriptum Salomonis,

Dicentis, iustum de tristitia liberandum

Necnon iniustum pro iusto mox fore dandum.

305

His mentem regis demulcendo suadelis,

Ipsum tristitiam cogunt deponere tantam,

Et bene victrici congaudentem legioni

Se post bella suis blandum praebere ministris.

Qui nam laetitiam vultu monstrans moderatam,

310

Sed clam subtristem servans in corde dolorem

Reddebat grates imo de pectore Christo,

Non dederat propriis ipsum quia tunc inimicis

Praedam, sed dextra protegit rite superna.

Ipsius titulum tanti clarumque triumphi

315

Non sibi, sed Christi designavit pietate.

His ita digestis, modicum tempus requievit

Civilis belli populus luctamine lassus.

Sed nec sic veteris finem sumpsit dolus hostis,

Qui semper fragiles temptat pervertere mentes,

320

Post factum facinus suadens superaddere peius.

Fertur percerte quorundam pectora bile

Tanto pestiferi tandem penetrare veneni,

Vt mortem regi vellent inferre fideli,

Ipsius et fratrem populo praeponere regem;

325

Nec timuere diem paschae sanctum maculare,

Si posset fieri fuso cum sanguine iusti.

Sed non consensit tanti commissa piacli

Agnus paschalis, qui pro nobis redimendis

Se dedit electum patri moriens holocaustum;

330

Sed mox consilium cunctis nudavit eorum,

Et sic insontis salvatus erat bene sanguis;

Quique rei placiti sunt inventi scelerosi,

Pro modulo culpae poenis damnantur amaris:

Quidam iudicio quidni dantur capitali,

335

Quidam de patria longe pelluntur amanda.

Post haec Henricus frater regis generosus,

Christi gratiola tactus sub corde secreto,

Secum tractavit summoque dolore revolvit,

Contra iustitiam quicquid perfecerat unquam.

340

Hoc quoque deflevit nimiis persaepe lamentis,

Quod male blanditis horum cessit suadelis,

Ipsum qui verbis corruperunt simulatis.

Sed quamvis talem ferret sub corde dolorem,

Praesentare tamen spatii per tempora longi

345

Non se regali praesumebat faciei;

Absens sed cordis studio florente dolentis

Optabat, veniae dari munus sibi dulce.

Tandem percerte forti devictus amore,

Ilico poenalem proicit de corde timorem,

350

Et sub nocturnis nimium secreto tenebris

Adveniens, in regalem se contulit urbem,

In qua natalem regis celebrare perennis

Rex pius obsequiis coepit sollemniter aptis;

Depositisque suis ornamentis pretiosis,

355

Simplicis et tenuis fruitur velamine vestis,

Inter sacratos noctis venerabilis hymnos

Intrans nudatis templi sacra limina plantis.

Nec horret hiemis saevum frigus furientis,

Sed prono sacram vultu prostratus ad aram,

360

Corpus frigoreae sociavit nobile terrae,

Sic sic maerentis toto conamine cordis

Exoptans veniae dux praestari sibi munus.

Quo rex comperto, victus pietate benigna

Instantisque memor festi cunctis venerandi,

365

In quo caelicolae pacem mundo cecinere,

Laeti rege suo tenera de virgine nato

Vt pie salvaret mundum merito periturum,

Pro diei tantae pacem portantis honore

Condoluit, miserans fratri commissa fatenti,

370

Atque suam pie gratiolam concessit habendam

Illi cum veniae dilecto munere plenae;

Necnon post aliquot spatii tempuscula parvi

Ipsius iuri proceres subiunxerat omnes

Famosae nimium gentis Baioariorum,

375

Ipsum nempe ducem merito faciendo potentem.

Et post haec ultra fuerat discordia nulla

Inter eos, animis fraterno foedere iunctis.

Avaresque per hunc saevi saepissime victi,

Post haec Oddonis regnum regis spatiosum

380

Non laedunt telis consueto more cruentis,

Tangere nec contingentes audent nationes,

Ex terrore ducis tanti nimium tremefacti;

Hic quia prudentis functus valetudine mentis,

His hominum monstris bellis obstans iteratis,

385

Ad nos pergendi calles secluserat omnes.

Insuper et primus, Christi de nomine tutus,

Audenter cum subiectae plebis legione

Eiusdem populi patriam petiit scelerosi,

Impugnans gentem cunctis retro namque rebellem

390

Scilicet, et spoliis rerum captis variarum,

Quas sibi communes collegerunt prius hostes

Orbis perplures devastantes regiones,

Vxores procerum, soboles rapuit quoque dulces;

Et sic prostratis rediit gaudens inimicis.

395

Istis sic habitis, properata diecula tristis

Venerat, ingentem nostris augendo dolorem,

In qua praefulgens meritis regina supremis

Aedit praesentis vitae discessit ab horis,

Ipsius imperio genti faciens famulanti

400

Tristiciam necnon nimium cordis cruciatum

Eius in abcessu; magno quam denique luctu

Et non inmerito flevit plebecula cuncta,

Quam plus maternae fovit pietatis amore,

Quam dominatricis iussis confringeret artis.

405

Cui licet a Christo requiem sine fine perennem

Necnon laetitiam iustis retro reparatam

Praestari citius iam non dubitaverit ullus,

Qui meritum vitae scivit laudabile castae

Ipsius ac mitem gessit quam denique mentem;

410

Attamen humanae pro consuetudine causae

Non mirum, populus planctum si sumpsit amarum,

Dum sibi tam subito fuerat spes tanta retracta.

Et facies domnae nimium regalis amandae

Necnon subiecti praefulgens gloria regni

415

Mandatur terrae, gremio servanda sub amplo,

Donec assurgat, non corruptumque resumat,

Quod nunc includit tumulus, praenobile corpus

Haec igitur puerum supra paucis memoratum

Acriter orbatum dimittebat Liudulfum,

420

Feminei dulcem sexus unam quoque prolem,

Nomine Liudgardam, summa bonitate coruscam,

Moribus et facie similem matri venerandae.

In quas percerte soboles mox stirpis amandae

Affectu cordis populus deducitur omnis

425

Magno, pro meritis summis utriusque parentis.

Sed magis ac iuste dulci fervebat amore

Erga regalem puerum dominum Liudulfum,

Ipsum spe mentis tota complexus amantis.

Hicque sibi naturales imitans bene mores,

430

Extiterat cunctis blandus dulcedine mentis,

Mansuetus, clemens, humilis, nimiumque fidelis.

Hinc quoque gratiolam, Christo praestante benigno

Tantam promeruit, meritam digneque recepit

Gentibus in cunctis patris imperio religatis,

435

Vt quicumque suae saltim perpaucula famae

Verbula conciperet latebris propensius auris.

Ipsius in dulcem totus raperetur amorem,

Absentem venerans animis dominum studiosis.

Quem pater egregius, rex et senior venerandus,

440

Dilectae matris mortem graviter patientem,

Affectu patrio necnon pietate benigna

Digno percerte iam sublimavit honore,

Subiecti faciens regni digne dominari.

Necnon Liudgardam simili causa venerandam

445

Vnica feminei quae spes sexus fuit illi,

Gratiola parili coluit, provexit, amavit.

Hanc quoque Conrado vinclis sociavit amoris,

Egregio strenuoque duci, nimium quoque forti,

Munere qui talis dignus constabat honoris.

450

Vtque suo subdi nato faceret Liudulfo

Multum devotae perfecto mentis amore

Francorum gentis dominos praenobilis almos,

Necnon primates Suevorum scilicet omnes,

Ipsi legali praepulchram foedere iungi

455

Idam iussit, Herimanni natam ducis almi,

Qui fuit illustris princeps in partibus illis.

Haec quoque regalis fuerat consortia prolis

Pro meritis propriae probitatis digna subire,

Ac vice reginae summo veneratur honore,

460

Rege iubente quidem per consuetam pietatem

Illam nec habitare locis voluit segregatis

Rex idem, nati digne succensus amore,

Sed ceu reginam regnum transire per amplum,

Quo sic dilectus sentiret filius eius

465

Dulcia gratiolae semper munuscula magnae,

Ipsi cum sponsa regni sociatus in aula.

Interea rex Italicus gravido Hlotharius

Infectus morbo, mundo discessit ab isto

Summae reginae sibi quam sociavit amore,

470

Regis Rothulfi fuerat quae filia magni,

Edita magnorum longo de stemmate regum;

Cui nomen clarum dictavit summa parentum

Nobilitas, illam digne vocitans Aethelheitham.

Haec quoque regalis formae praeclara decore,

475

Atque suae causis personae sedula dignis

Factis regali respondit nobilitati.

Scilicet ingenio fuerat praelucida tanto,

Vt posset regnum digne rexisse relictum,

Si gens ipsa dolum mox non dictaret amarum.

480

Denique defuncto, quem praedixi, Hluthario,

Pars quaedam plebis fuerat, quae retro rebellis

Menteque perversa propriis dominis inimica,

Restituit Beringarii regnum ditioni,

Quod patre defuncto raptum violenter ab illo

485

Olim per manus regis devenit Hugonis.

Optato certe qui sublimatus honore,

Detegit invidiae quicquid sub pectore tristi

Gessit, dum regni deflevit damna paterni;

Felleque plus iusto cordis succensus amaro,

490

Fudit in insontem concretum quippe furorem,

Iniustam vim reginae faciens Aethelheithae,

Quae regnans illi damnum non fecerat ullum.

Nec solum celsae solium sibi proripit aulae,

Sed simul aerarii claustris eius reseratis,

495

Omne quod invenit dextra tollebat avara,

Aurum cum gemmis varii generis quoque gazis,

Necnon regalis sertum praenobile frontis.

Ornatus nec particulam dimiserat ullam,

Nec timuit propriis illam spoliare ministris,

500

Obsequiis quoque personis regalibus aptis,

Regalique potentatu, miserabile dictu!

Postremo quoque pergendi pariterque manendi

Quo vellet, libertatem male denegat omnem.

Servandam cuidam comiti sua iussa sequenti,

505

Qui iussis captus regis non iusta iubentis,

Non metuit propriam culpae sine crimine domnam

Clausam carcereis claustris servare cubilis,

Circum diffusis custodum denique turmis,

Vt mos personas est servari scelerosas.

510

Sed qui de vinclis Petrum tollebat Herodis,

Hanc, quando voluit, miti pietate redemit.

Certe dum variis animo foret anxia curis

Nullaque spes sibimet certi solaminis esset,

Praesul Adhelhardus, factum deflens miserandum

515

Vixque suae damnum carae patiens grave domnae,

Illi transmisit missum mox namque secretum,

Vtque fugam caperet monitis suasit studiosis

Ac peteret muris urbem structam bene firmis,

Quae caput ipsius constabat pontificatus;

520

Hic loca praesidii mandans tutissima certi,

Illi condignum quoque praeberi famulatum.

His nam regales monitis pulsantibus aures,

Inclita de mandatelis regina benignis

Laetior, exoptat vinclis absolvier artis;

525

Quid faceret tamen ignorat, quia nulla patebat

Ianua, quae somno pressis custodibus alto

Illam nocturnis pateretur abire sub horis.

Sed nec personam causa famulaminis ullam

Subiectam sibi carcereis possedit in antris,

530

Ipsius implendis esset quae sedula iussis,

Ni supradictam solummodo namque puellam

Necnon presbyterum vitae laudabilis unum.

His ubi continuis narraret cuncta lamentis,

Quae maerens animo multum volvebat amaro,

535

Voti communis placito visum fuit illis,

Res melius verti, studio si forte latenti

Sub terra foveam facerent fodiendo secretam,

Per quam de vinclis possent evadere duris.

Haec ita percerte constat completa fuisse

540

Ocius, auxilio Christi praesente benigni.

Nam caute fovea iuxta placitum reparata,

Advenit libertati nox apta recenti,

In qua dum somnus plebis perserperet artus,

Tantum cum sociis regina piissima binis

545

Custodum fraudes fugiens evaserat omnes,

Atque viae spatium noctis sub tempore tantum

Pertransit, plantis quantum valet ergo tenellis.

Sed mox ut scissis cessit nox furva tenebris,

Atque polus radiis coepit pallescere solis,

550

Abscondens in secretis se cautius antris,

Nunc vagat in silvis, latitat nunc denique sulcis

Inter maturas Cereris crescentis aristas,

Donec nox solitis rediens induta tenebris,

Obtegit rursum nebulo terram tenebroso:

555

Tunc iterato viam studuit percurrere coeptam.

Denique custodes illam non invenientes,

Narrabant factum comiti nuntium tremefacti,

Cura cui conservandae fuit indita domnae.

Qui terrore gravis percussus corde timoris,

560

Pergit cum sociis illam perquirere multis;

Et cum deficeret, nec iam dinoscere posset,

Quo regina suum tulerit clarissima gressum,

Detulit ad regem Beringarium timidus rem.

Hic quoque continuo nimiam conversus in iram,

565

Circumquaque suos subito mittebat alumnos,

Praecipiens illos nullum transire locellum,

Sed caute cunctas iam perlustrare latebras,

Si forsan latebris regina lateret in ullis,

Ipseque cum fortis sequitur turba legionis,

570

Ceu qui vult hostes bello superare feroces,

Et rapido segetem cursu peragravit eandem,

In cuius sulcis latuit tunc domna recurvis

Haec quam quaerebat, Cereris contecta sub alis.

Scilicet huc illucque locum percurreret ipsum,

575

In quo non parvo iacuit terrore gravata,

Et quamvis circumpositos disiungere culmos

Nisibus extenta cunctis temptaverit hasta,

Non tamen invenit, Christi quam gratia texit.

Ast ubi confusus rediit, nimium quoque lassus,

580

Praesul Adelhardus mox advenit venerandus,

Induxitque suam gaudenti pectore domnam

Intra namque suae muros urbis bene firmos,

Hicque sibi digne toto servivit honore,

Donec maiorem Christo miserante decorem

585

Regni suscepit, pridem quam maesta reliquit.

Denique nostrates quidam, tunc experientes,

Reginam domino desolatam fore caro,

Cuius praedulcem gustaverunt pietatem

Quando per Italiam coeperunt pergere Romam,

590

Eius multiplicem recitati sunt pietatem

Crebrius Oddoni magno tunc denique regi,

Augusto sed Romani nunc denique regni,

Nullam dicentes aliam consistere dignam

Tecta sub ipsius thalami regalia duci

595

Post obitum dominae flendum cunctis Eadithae.

Et rex laetatus tantae dulcedine famae,

Pectore volvebat tacito per tempora longa,

Quo pacto sibi reginam coniungeret istam,

Quae fuit insidiis regis circumdata tantis.

600

Venit et in mentem, praedictum denique regem,

Qui quondam patriis fuerat depulsus ab arvis

Eius et auxilio citius miserante reductus,

Ingratum fore nunc donis tantae pietatis;

Hinc quoque mox aditum sibimet providerat aptum,

605

Ipsius Italicum iuri subiungere regnum.

Hoc ubi colloquio sensit narrante paterno

Patris amor verus spes et gentis, Liudulfus,

Non sua sollicitans, patris sed commoda tractans,

Praepaucis secum sociis secreto resumptis,

610

Italiam petiit, fortique manu penetravit,

Exhortans patris imperio populum dare collum;

Moxque redit clarum referens sine marte triumphum.

Quo rex comperto, populis narrantibus, Oddo,

Corde super natum laeto plaudebat amandum,

615

Ipsius causa qui iam discrimine tanto

Audacter subiit gentem turbando ferocem.

Vtque labor talis non frustraretur amoris,

Ipse quidem gentem festinus adivit eandem,

Plebis non parva propriae comitante caterva,

620

Regalis pompae vario comptusque decore,

Alpibus accinctas altis intraverat horas.

His Beringarius compertis obstupefactus,

Non bellum movit regi, non obvius exit,

Sed se salvandum castello protinus apto

625

Intulit, in tutis posito firmisque locellis.

At rex famosus noster, virtute superbus,

Audacter satis ignotas pertransiit horas,

Italici Papiam regni cepit quoque domnam.

Qua certe capta, cuncti velut agmine facto

630

Quaerentes regem proceres venere recentem,

Certabantque suo iuri se subdere magno

Quos nam more suo suscepit mente benigna,

Promittens ipsis eius munus pietatis.

Si post haec illi servirent mente fideli.

635

Istis sic habitis, crebro tractamine cordis

Reginae satis egregiae memor est Aedelheithae,

Regalem certe cupiens quandoque videre

Ipsius faciem, cuius didicit bonitatem.

Vnde quidem mandatelis secretius actis,

640

Quae fuerant pacis necnon praedulcis amoris

Sub signo fidei firmae mandaverat illi.

Hoc quoque suadelis exhortabatur amicis,

Vt celeri Papiam cursu peteret, populosam

Vrbem, quam cum tristitia dimisit amara,

645

Quo, praestante sacra regis pietate perennis,

Hic modo sublimem gaudens captaret honorem,

Quo prius ingentem fuerat perpessa dolorem.

His mandatelis cessit regina benignis,

Et quo iussa fuit, pariter comitantibus ivit

650

Permultis subiectorum cuneis populorum.

Vt rex hos sensit, cuius mandamine venit,

Ipsius Henricum fratrem praecepit amandum

Huius in occursum regredi trans litora Padi,

Vt sublimandam regni splendoribus heram

655

Tanti compositus ducis ornaret famulatus.

Qui studio mentis praecepta sequens senioris,

Egreditur certe cum regali legione,

Castraque reginae gaudens petiit venerandae,

In quis cum sociis residebat denique multis,

660

Illam condigne summo comitatus honore,

Donec regali praesentaret faciei.

Quae merito regi statim placuit satis ipsi,

Eligiturque sui consors dignissima regni.

Tunc rex se novitate rei cernens retineri,

665

Tempore ne patrias instante rediret ad oras,

Liudulfum placuit carum praemittere natum,

Vt gens Saxonum fortis volitaret ad illum

Et regnum sub patrono staret bene tanto,

Qui parens iussis devota mente parentis,

670

Ad patriam rediit curam regnique recepit,

Omnia prudenter necnon nimium sapienter

Complens, in patria quae tunc fuerant facienda.

Interea dux Henricus, regis venerandus

Frater, in Italia cordis conamine summo

675

Obsequiis operam gessit regalibus aptam,

Officium non germani solummodo cari

Sed mage ius servi studio complendo benigni.

Hinc non immerito regi placuit satis ipsi,

Est quoque reginae fraterno iunctus amore,

680

Affectuque pio fuerat dilectus ab illa.

Tunc rex Italicum peragraverat undique regnum,

Primates regni propriae subdens ditioni

His quoque completis iuxta votumque locutis,

Ne Beringarius regnum raperet sibi rursum,

685

Conradum cum non paucis ex agmine lectis

In Papia residere ducem iussit sapientem,

Cui veneranda suae dederat consortia natae;

Ipseque continuo rediit cum coniuge clara,

Intendens patriae sedem festinus adire.

690

Quem gavisa quidem plebs suscepit venientem,

Altithrono grates spargens super aethera dulces,

Qui miserando suae plebis solita pietate,

Quem pius elegit, regem cum pace reduxit.

Hac ita laetitia dignis rebus celebrata,

695

Advenit dux Conradus cum pace reversus,

Adducens Beringarium supra memoratum,

Ipsius ingenii captum, sic arte profundi,

Gratis ut Oddoni venit se subdere regi.

Tunc idem rex, qui semper fecit sapienter,

700

Hunc regem certe digno suscepit honore,

Restituens illi sublati culmina regni

Ista percerte tantum sub conditione,

Vt post haec causis non contradiceret ullis

Ipsius imperio multis longe metuendo,

705

Sed ceu subiectus iussis esset studiosus.

Hoc quoque sollicitis decrevit maxime dictis,

Vt post haec populum regeret clementius ipsum,

Quem prius imperio nimium corripuit amaro.

Qui se complendis simulans promptum fore iussis,

710

Ocius abscessit, patriam laetusque petivit.

Ast ubi sublimem regni possederat arcem,

Laesus suadelis quorundam namque sinistris

Mox infelici graviora quidem iuga genti

Infert, vi magna pro despectu sibi facta,

715

Se regnum pretio contestans emere magno,

Nec fore culpandum si ius fregisset avorum,

Sed magis Oddoni culpae meritum reputari.

Ipsi primates plebis qui venderet omnes.

Haec res ad regem mox ut pervenit eundem,

720

In Beringarium iusta succenditur ira,

Corde super populi damnis maerens miserandi,

In meliusque statum studuit convertere rerum.

Et faceret citius, Christi munimine fultus,

Si non fortunae restaret causa sinistrae.

725

Namque decore sui florente per omnia regni,

Cum se gauderet cunctis fulgere secundis,

Protulit antiqui renovata lues inimici

Fraudis commentum cunctis per secla dolendum,

Iam tunc pacificum temptans confundere regnum.

730

Hoc ut quantocius posset patrare malignus,

Regni rectores primum turbaverat omnes,

Sperans interitum plebis mox esse futurum.

Denique famosi natus regis Liudulfus

Vt cognovit amicitiae signis satis aptis,

735

Quanto perfectae fidei dilexit amore

Henricum, regis fratrem, regina fidelis,

Quodque suae fidei studio se subdidit omni,

Tangitur interni iaculis secreto doloris,

Haut ira fervens, odii nec felle tabescens,

740

Sed super amisso carae genitricis amore

Ex aegri latebris ducens suspiria cordis;

Deceptusque malis permultorum suadelis,

Pertimuit fragilis pro consuetudine mentis,

Quod post non uti donis deberet honoris

745

Condigni, sed forte locum subire secundum.

Quod fieri Christus numquam permitteret aequus,

Si staret regnum iusta sub pace quietum.

Ast ubi sub tristi vultu saepissime patri

Monstratur maestus, solito nec more serenus,

750

Sunt qui decepti serpentis fraude dolosi

* * *

1141

Sed quo regalem patris hinc augeret honorem.

His rex compertis ex prosperitate fidelis,

Laetatus prolis, tota dulcedine mentis

Haec illi mandat scriptis extemplo remissis:

1145

"In saeclum saecli maneat laus omnipotenti,

Qui dedit in tantis temet gaudere secundis,

Grates adque tibi dentur, karissime fili,

Quem constare quidem penitus cognosco fidelem;

Haut obscura tuae fidei quia signa dedisti,

1150

Cum per te regnum cupiens augescere nostrum,

Signasti nobis proprii decus omne laboris.

Hinc ego gratanter, quae fecisti sapienter,

Accipiens, vice conversa condigna rependo,

Hoc ipsumque tibi regnum committo regendum,

1155

Imperio subdi nostro quod constituisti.

Praecipioque tibi iussis, dilecte, paternis,

Vt quem victrici populum dextra superasti,

Absque mora tecum facias firmare tenendum

Foedus, cum iuramento structum metuendo."

1160

Haec dux Liudulfus decreta legens venerandus,

Laetior ex mandatelis tantae pietatis,

Iussus cum iuramento religat sibi firmo

Ad patris obsequium populum digne moderandum.

His bene dispositis, summo cum foedere pacis

1165

Ardens absentis faciem meruisse parentis,

Coniugis et karae dulci devictus amore

Ac prolis geminae longe post terga relictae

Posthabitae fines patriae placuit repedare,

Quo post exilii pondus nimium grave duri

1170

Posset quandoquidem patriae captare quietem.

Vtque celer morulis haec impleret sine cunctis,

Non iter optatum pondus tardaverit ullum,

Collectim proprias iussit praemittere gazas,

Ipsius et faciem turbam praecedere totam

1175

Quam belli causa secum deduxerat illo,

Promittens ipsum, vita comitante, futurum

Ad fines patriae spatii post tempora parvi.

Hoc quoque melliflui verbis signaverat oris,

In quis castellis, in quis voluitque locellis

1180

Sumptus hospitii dignos sibimet reparari.

Hac moti fama nostrates desiderata,

Affectu cordis gaudebant interioris,

Omneque maeroris pondus cunctique doloris,

Quod prius absentis causa tulerant senioris,

1185

Ex animo deponentes, communiter omnes

Causam laetitiae duxerunt esse supremae,

Si post paucorum meruissent ergo dierum

Cursus, promissi iuxta praeconia laeti,

* * *

1479

Aeque ferens sceptrum capitis diademaque pulchrum

1480

Atque sui cultus omnes regales amictus,

Ornatus sed maioris suscepit honoris

Augusto summo pariter mox conbenedicta.

Hactenus Oddonis famosi denique regis

Gesta, licet tenui Musa cecini modulando.

1485

Nunc scribenda quidem constant, quae fecerat idem

Augustus solium retinens in vertice rerum;

Tangere quae vereor, qui femineo prohibebor

Sexu; nec vili debent sermone revolvi,

Qualiter invicti duro luctamine belli

1490

Obtinuit constructa locis castella marinis,

Quae Beringarius coniunx possedit et eius,

Ac illum, iuramento cogente peracto,

Misit in exilium misera cum coniuge Willa;

Qualiter et recti compunctus acumine zeli

1495

Summum pontificem, quaedam perversa patrantem

Eius nec monitis dignantem cedere crebris,

Sedis apostolicae fraudari fecit honore,

Constituens alium, rectoris nomine dignum;

Qualiter et regno tranquilla pace quieto

1500

Nostrates adiens, illic iterumque revertens,

Necnon amborum retinens decus imperiorum,

Ipsius prolem post illum iam venientem,

Scilicet Oddonem, nutricis ab ubere regem,

Ad fasces augustalis provexit honoris

1505

Exemploque sui digne fecit benedici.

Haec igitur nostris nequeunt exponier orsis,

Sed quaerunt seriem longe sibi nobiliorem.

Hinc ego, tantarum prohibente gravedine rerum,

Vltra non tendo; finem sed provide pono,

1510

Post haec incepto ne succumbam male victa.

His ita finitis et summatim replicatis,

Est ingens regis pietas oranda perennis,

Qua pius augustos praestet deducere nostros

Instantis vitae tempus feliciter omne,

1515

Et fultos semper cunctis ad vota secundis,

Ecclesiae multos custodes servet in annos,

Nobis solamen dantes clementius. Amen.