Dudo Viromandensis gesta Normannorum, versus inserti epistulae, 2

Testo base di riferimento: J. Lair, 1865


2. versus ad Richardum magni Richardi filium

O te magnanimum, pium, modestum!

O te praecipuum, timentem Deum!

O te magnificum, probum, benignum!

O te mirificum, bonumque, iustum!

5

O te pacificum, Deique prolem!

O te munificum, sacrum, modestum

O te praerutilum, RICARDE clemens!

O te longanimem, Ricarde prudens

O te percelebrem, Ricarde decens!

10

O te iuridicum, Ricarde mitis!

O te promeritum, Ricarde dulcis!

Gentes omnigenae ferunt decenter.

Quae cernis memora libro modeste.

His depasce tuum cor, atque pectus,

15

Innecti ut valeas quibus recensis.