Praefatio heroico metro decursa
Priscis insula Creta, vocata ΗΚΑΤΟΠΟΛΙΣ exstat,
Pinguis, agri felix, dives opumque laum
Gurgitis immensi limbo praecincta perenni,
Mercis munifica foenore multiplicis.
5
Plures sunt portus hinc inde altrinsecus, atque
Muneris et varii navibus impliciti.
Quae genuit Dedalum multa sat laude peritum,
Supra quod satis est artibus atque scium.
Qui fugiens quondam Minoeia moenia cera
10
Nexuit actu alas mirifico sibimet,
Praepetibus pennis vacuum aera posse meari
Ipse ratus, tuto consimilis volucri.
Adscivit levitas comitem temeraria natum,
Incautumque, levis foederis atque operis.
15
Inque latus subiit pennis patris Icarus actis,
Patrizare volens, aliger intrepidus.
Dedalus ad gelidas pater impiger evolat Arctos;
Telluremque suis attigit hic pedibus.
Calcidicis tandem super adstitit arcibus ipse,
20
Dextris frigoribus gnarus habere modum.
Nobile delubrum Phoebo statuitque dicavit;
Exuit hic alas moxque salutiferas.
Dedalea soboles, minus integer arte pericli,
Venturi incautus, celsior atque means,
25
Climatis imperii subiit plus ardua iusto;
Cera mox liquida penna soluta manet.
Cognomen pelago dedit obvius Icarus ipse,
Gurgite famosus obrutus undisono.
Haec te monstra petunt, et fabula contigit ista,
30
Ludicris sannis ridiculisque tibi.
Praeducis incoepto Rollonis grandia facta
Dacorumque simul pube tenus iuvenum,
Infima terrarum linquis, nimis ardua captans,
Dedalo quoniam ocior, aut Icaro,
35
Dum coelo stolidum temet protendere pennas
Cogit in immensum ardua materies.
Viribus incrementatis si posse fuisset,
Cordis mente tui, ut tibi velle manet;
Multiplices species si scisses armonicales,
40
Servant discrimen quae tribus in gradibus,
Dulcicano sonitu quivisses inter olores
Psallere praecipue cantibus armonicis.
Octomodos quinis haerentes in tetracordis,
Quos diatessaron et diapente fovet,
45
Commixtisque tonis quos dissona limata formant,
Expensis artis disparibus numeris;
Sesquioctava tonum quoniam proportio claudit,
Et diatessaron pax epitrita ligat;
Et diapente melodia rite emiolia sancit,
50
Servata lege artis arithmeticae.
Et diatessaron, diapente, simul diapason
Sancito duplo perficiunt numero.
Triplicis et formae diapason et diapente,
Bisque diapason quadrupla consolidat.
55
Icor nunc nimiis rancoribus atque repungor,
Et stimulor pavitans, concutiorque tremens.
Ha! ne te subigant temeraria ludicra vulgi,
Ha! ne praecipitem fulmina concutiant.
Erutus insidiis, quo possis iure tueri,
60
Ecce salubre tibi accipe consilium.
Propositum cordis Domino committe tonanti;
Ludicra disperdat, fulgura discutiat.
Munitum sensim pontum te provehat ultra
Flaminis almifluo alite septiflui;
65
Atque solo temet sistat pingui et cereali,
Evulso nemore fruticis et silicis.
Rhetoricoque tuum foecundet nectare sensum,
Armorico pariter debriet et modulo.
Acquisita aliis plectro cum fidibus ita
70
Ymnizante melos psallere voce queas.
Patricio caecis oculo, claudis, baculoque,
Ecclesiae decori, pauperibusque cibo,
Orphani et exulis, ast inopis, viduaeque vagantis
Summo tutori ordinis atque sacri.
75
Huc pede arenoso quanquam devenimus usque,
Coenoso et gressu difficilique via,
Vlterius nostrum conamur tendere gressum;
Sed nos dilaniat materiae novitas.
Non opis ire quidem, nostroque insistere coepto,
80
Nempe fatigatus pondere pregravido.
Praemagnus pudor est nobis dimittere fascem;
Garrulitas erit, et ridiculum nimium.
Formificare valens informia cuncta potenter,
Donaque distribuens nectaris uranici;
85
Spiritus alme, veni, nasci qui verba dedisti,
Sensus accende vivificans hebetes.
Huc precor aspira, fusas spes atque refunde,
Antra mei sensim pectoris irradians.
Tangere quo possim tantae ante cacumina molis,
90
Intemptata stylo surgere largifluo.
Prosaico referam breviter quaecunque relatu,
Te collatore, te duce, te artifice.