Exhortatio ad Musas, ut canant Richardum
Florida clarisonae solitae sat carmina Musae
Tinnitus modulos psallere multifidi,
Clio, Melpomene, Polyhymnia, Erato, Thalia.
Terpsichore, Euterpe, Calliope, Vrania,
5
Praecipuum lyrico munus resonante beatu
Dulcisoni cantus, vocis et altivolae.
Patricio celebri, comitique ducique verendo,
Qui studuit summo rite placere Deo.
Quaeque canat vestrum singillatim peto dulce,
10
Alterni metri syrmate dissimili.
CLIO
Ni nostra en stolida sensa silentium
Torpescens promeret et taciturnitas,
Interpresque foret historiae sacrae
Plano digereret qui ordine mystica:
15
Richardus comes et marchio strenuus,
Dux et patricius emeritus, probus,
Quae gestit canere collibitum foret
Mortales curas disserui quia.
Iuris namque mei credibili ordine,
20
Rerum historias reddere posteris;
Factum nunc typicum carmine dissono
Dedam doctiloquis quippe sororibus.
EVTERPE
Delector lyrico boare metro,
Is qualis fuerit comes verendus
25
Et quanta viguit beatitate.
Adsit concelebris phalanx sororum,
Mecum eius meritum recenseatque.
Turmis angelicis fatebor atque
Iungi pro meritis beatitatis
30
Hunc Christi famulum, probum, benignum;
Censor cum famulos remunerabit,
Perdens suppliciis reos malignis.
MELPOMENE
Istum iam mediator conciliarier
Turmis archipatrum, pro meritis suis,
35
Pro mirabilibus, proque vigentibus
Factis mirificis, proque monasticis,
Digne quae rutilant, quaeque manent adhuc.
Archos mellifluus corpore sospite.
Nam decreta patrum quae retinent sacra,
40
Mundo dum viguit, cuncta operatus est.
Dilexit Dominum corde pio Deum,
Digno ast ut quoque se foedere proximum.
THALIA
Si efficax nostra et caperet voluntas,
Qualiter vixit, viguitque, fecit,
45
Scriberem, sensus licet improbus sit,
Vatibus quod condecet hunc notari
Marchionem, patriciumque iustum,
Et ducem sanctum, comitem verendum.
Mysticis nam quod retulere verbis
50
Corde praesago typicoque vates,
Credidit solers, recitavit atque
Menteque audivit, meminitque sacra.
POLYHYMNIA
Memorans vocer quanquam placet quae dicere,
Sororibus dicam, licet iam stultior,
55
Perenniter fruges salutis nostrae, quibus
Adolevit orbe isto et fides, spes et gloria,
Apostolorum coetibus splendentibus,
Magnum ducem, sanctum, pium, iustum, probum,
Ausim Richardum marchionem iungere,
60
Numero licet si non, nec ullo compotu,
Merito tamen mirabili, sacer quia
Meritis Petrus non invidet aeque piis.
ERATO
Inveniens similem comiti
Lector amice, mihi resera;
65
Ille quis est modo terrigena,
Tot populo bona qui tulerit,
Totque cruces, probra, tormina tot
Numine pro fidei stabili.
Rite coercuit indomitos,
70
Restitit acriter atque Dacis,
Martyribus socius meritis
Perpetua fruitur requie.
TERPSICHORE
Instructus sapientia,
Delectans religioneque
75
Quanto pontificum sacras
Ornavit cathedras vide,
Hic dux, patricius, comes.
Quod sat namque vides adhuc.
Non fas dicere plurima,
80
Qui nullo inferior fuit,
Sed praestantior exstitit.
Confessoribus additus
Dux et marchio sanctus.
VRANIA
Quamvis iam pepigisset
85
Casti foedera lecti,
Sinceri, licitique,
Causa posteritatis,
Serto virgineo, quis
Nunc subducere tentet?
90
Non mens conscia recti,
Labem passa pudoris,
Verum casta remansit.
CALLIOPE
Adducta, lector, nunc ratione,
Per cunctos animum ordine sanctos
95
Propenso sensu porrige solers:
Si nostro patri convenientem,
Factis, et meritis, et famulatu.
Divini obsequii orbe labenti,
Congruo cultu repereris iam,
100
Vsquam et patricium conspice quemquam.
Nostro namque patri congrua cuncta
In cunctis constant actibus ista.
Quumque cogetur agmine magno
Censoris rutili mundus ad ora,
105
Quumque et apostolicus ille senatus
Sederit in sede iudiciali;
Ricardus, rutilo ipse sedili
Subnixus meritis moribusque,
De magno orbe feret iuraque leges;
110
Quumque martyribus fortia sacris
Praemia pandenter iudice Christo
Portabit roseam ille coronam
Pro quae pertulerit calle secundo.
Quumque sacerdotes, merce talenti,
115
Pro carne edomita, fenore lucri,
Ordine promeriti iam penetrale
Intrarent regni iure superni,
Palma victrici ecce Ricardo:
Optime, dicetur, excipe, serve,
120
Maxima pro parvis, euge, fidelis.
PARILIS CONCENTVS MVSARVM
Terra ferax trimoda beat almum
Profuse ubertate colonum.
Sic verus docuit sator almi
Verbi mundo semina mittens.
125
Cum referent alii rutilantes
Iam nitidos super astra maniplos,
Praemia quisque sui repetendo
Certantes pro parte laboris,
Richardum cernes radiare
130
Ternis in sublime coronis.
Ipse, in sexagena profectus,
A ter denis, Numine divo,
A laeva vestigia duxit
In dextram. Hinc semper luculento
135
Virgineo diademate felix;
Virginibus dabitur comes ille,
Agnum praepulchrumque sequatur,
Et perget gressum tulerit quo,
Psallet quod natale pudicis
140
Aetherea dulcedine carmen
In quinis resonum tetrachordis:
Tantus ut is fieret tua, Christe,
Exstant munia, qui super exstas
Et nil rectum quo fine constat,
145
Et cum quo sunt omnia recta.