Praefatio ad praesulem Rotbertum
Fomitis aetherei regimen, terrestris Averni,
Orbis totius ΝΟΥΣ, decus, imperium.
Sidereum columen, specimen, vigor atque supernus.
Vranicum numen perpete cuncta tenens.
5
Causarum series, motus per condita rerum,
Compactor hominum gloria divicolum.
Quanquam cuncta tibi depromant munia laudis,
Concentu vario, syrmate dissimili,
Hac te cunctorum regem cantavimus oda,
10
Continuis votis, supplicibus precibus.
Tu fecunda ΤΡΙΑΣ, simplexque ΜΟΝΑΣ vocitaris,
ΕΛΛΗΝΑΣ ΚΑΤΑ seu te quoque distribuant
ΥΠΟΣΤΑΣΕΙΣ ΟΥΣΙΑΝ solam ΜΙΑΝ ΣΕΙ ΤΡΕΙΣ,
Seu sic ut latius orbis in ore tenet.
15
Veram ΥΠΟΣΤΑΣΙΝ ΜΙΑΝ ΤΡΙΑ nempe ΠΡΟΣΩΠΑ,
Idem semper ades, idem is et ipse manes.
Tu Pater ingenitus, gignens tu crederis unus,
Sic Natum genitum Sophia plaudit ovans.
Flamen utroque fluens vere vivax Paraclite.
20
In tribus his unam nos colimus ΘΕΟΤΗΝ.
Quae sic dicta placet, quod cernens currat in omne,
Et nusquam extra se possit adesse aliquid.
Cum motus stabilis, status sit mobilis, atque
Catholicum hoc fidei veridici perhibent.
25
ON substantificum, rerum ΤΥΠΟΣ ΙΔΕΑ* mundi,
Per seipsum bonitas permanet atque viget.
Hoc non est, nec hoc est, exstat verum ΘΕΟΣ omne,
Non hic, non ibi, sed totus ad omne valet.
ΜΗΣΟΣ ΚΑΙ ΜΕΓΑΛΟΣ, ΜΙΚΡΟΣ testatur ΑΝΑΡΧΟΣ:
30
ΜΗΣΟΣ dum iugiter intima quaque regit;
ΜΙΚΡΟΣ dum minimis largitur opem atque salutem;
In magnis ΜΕΓΑΛΟΣ maxima dum vegetat.
Sic magnis, mediis, parvis praeest quoque semper,
Ipse individuus totus ubique manens.
35
ΩΝ ΑΡΧΗ, ΜΕΣΟΝ ΩΝ, ΤΕΛΟΣ ΩΝ quoque ΠΑΝΤΩΝ,
Ex ipso quoniam omnia quaeque vigent.
Ipsum ΠΡΩΤΟΤΥΠΟΝ nihilum profiteantur eumdem,
Vt stupeas, lector, catholicum hoc memorans.
Imcomprensibilis natura quod viget omnis,
40
Exsuperans plane ΝΟΕΡΟΣ atque ΛΟΓΟΣ
Qui dum non ullo capitur, nihil ipse vocatur.
At quotiens paret, ecce ΘΕΟΦΑΝΗΣ.
Ex nihilo in quiddam semper succrescere fertur,
Scribunt hoc nihilo cuncta creata simul.
45
Hinc est, quod tenebrae vocitatur, dicitur atque:
ΨΑΛΜΙΣΤΗΣ etenim sic sacer intonuit.
Sicut sunt eius tenebrae, sic lumen et eius,
Est reprobis tenebrae lumen et ipse probis.
Cum se sic habeant veri digesta fluenta,
50
Vltro concipias ecce necesse subest.
Nullis nos animis, nulloque lepore superbi,
Praefinire Deo iudice quid proprium,
Nec promptum cuiquam, nec dignum pandere, nec fas,
Quis, qualis, quantus ΚΥΡΙΟΣ is maneat.
55
Dignius oratu, meliusque, propinquius atque
Hunc nectes animo, purus et ipse manens.
Orari verbis devotis vult, placidisque,
Largiri facilis, cedere promptus adest.
His ergo modulis credendis veridicisque,
60
Amplector votis, continuis precibus.
Ingenitum Patrem vere, Sobolem genitamque,
Pneuma ab utroque fluens fomite sensifico,
Omnia cui quae sunt digne profitentur ovanter,
Et regit imperio omne quod est proprio;
65
Ter tria quem coelis conlaudant agmina semper.
Quem recolendo canunt, quem venerando colunt
Quem patriarcharum clangendo coetus in unum,
Exhilarans odas concinit haud modicas;
Veridici vates cui promunt syrmate laudes,
70
Alloquiis sacris quae cecinere vigent;
Quem duodena phalanx recolens * veneratur,
Omnia contemnit, atque sequendo colit.
Quem testium innumerosa cohors aeternum concinit hymnis.
Ac iubilat gratans, verbera despiciens.
75
Virginitatis apex, ex quo sumendo decorem
Conspicue modulat, mirifice reboat.
Quem coelum supra, tellus quem laudat et infra.
Quaeque elementa ferunt, hunc venerando colunt.
Quod restat siquidem, quodque instat, conditor almus,
80
Respice propitius, quaeso, favens precibus.
Praesentes operas miserans compone, precamur,
Et sensus cumules, oraque fructifices.
Richardo titulum celsae componere laudis,
Vrget materies, atque coarctat amor.
85
Qui tibi mirificus viguit per saecula servus,
Omne malum calcans, omne bonum relevans.