Inquisita, refer, quid plores, Augia mater,
Auctrix cunctorum domino donante bonorum;
Vertice crispantes aut quid divellere crines
Tu conare genas aut dilaniare tenellas?
5
Quidve rigans lacrimis malas residere videris
Vultu summisso veluti sub carceris antro?
Quid, pia mater, habes, quod sic tua tempora defles
Aureolae pacis semper vernantia ramis?
An donis domini vis sic ingrata videri,
10
Anne recordaris, niteas quo stemmate lucis,
Ipse tibi talem quoniam concessit honorem,
Semet in orbe locus de quo non iactitat ullus?
Nam pietate sua sic disponente remota
Omnibus e terris spetiali pace quiescis;
15
Libertate potens, terrena negotia spernens,
Solius domini tantum sociaris amori,
Quod libertatis laus creditur esse perennis,
Servitioque sacrae fervens devota Mariae
Dignius in terris eius thorus ipsa vocaris;
20
Quod speciale decus tibi contulit ipse benignus,
Inspirata sacro genuit quem pneumate virgo.
Cur non exultas, opibus quae plena redundas?
Quod super astra volat, quicquid maris unda ministrat,
Si quid gignit humus, tis suppeditatur in usus.
25
Fili, quid loqueris? puer es, puerilia dicis.
Quid me vexari luctu mentiris inani,
Cum me despiciat sponsus solamque relinquat
Acsi captivam, nullo solamine fultam?
Vt mos est puero, si nunc puerilia dico,
30
Est mihi dicendum, nulla racione silendum,
Numquam femineis credi debere querelis.
Sed de quo sperni videaris, prode roganti.
Credo, tui cordis non est presumptio talis;
Nescio sed, cuius solamine tutus alius
35
Plasphemas audes me contra mittere voces.
Non tamen hoc miror, cum sponso spreta relinquor,
Me vilem precii retinent quo iudice cuncti.
Sed non sum vanis mulier clamosa querelis,
Perfectae fidei volo quin succumbere legi,
40
Pulcher apostolico quam laudat dogmate sermo
Dicens: "Vir talis, qui non datur esse fidelis,
Debet salvari fretus muliere fideli."
Et veniet tempus, quando devictus amicus
Languet amore meo, remeat stabilisque manendo
45
Congaudendo suae sua tollit gaudia sponsae.
Tuque tui similes post foedera tanta calones
Non estis ausi me voce lacessere turpi.
Qui sub iure tuo servili compede vivo,
Debeo, si merui, te precipiente feriri;
50
Nam decet, ut propriis dicionibus ipsa fruaris
Atque regenda regas tu, non aliena potestas.
Non aliena mihi possunt haec iura videri,
In quibus ipsa potens sum sponsi sceptra capescens,
Tantum si stabilem mecum retinere valerem
55
Hunc preceptorem, virtutum flore nitentem,
Qui mihi totus amor sacer et moderaminis auctor
Claret, propterea sine quo non est mihi vita;
Nam sitis igne pio magis uror eumque bibendo.
Cum stultae fusis a me sis lesa loquelis,
60
Territus inde meus coepit decrescere sensus,
Ac, ad quae loqueris, mihi surdo non patet auris.
Fac, rogo, quapropter, tibi quod sapientia mater
Suadendo iubeat: sonti tua dextera parcat;
In veniae donis mihi sit correptio dulcis.
65
Esto securus, quoniam patientia virtus
Me docuit verae convitia spernere queque;
Rebus in adversis nec abessent prospera mentis,
Si sponsus solum vellet sibi vivere mecum
Continuus, stabilis, nusquam pergendo localis.
70
De pietate tua confidens, obtima domna,
Ex his, quae dixi, veniam me posse mereri,
Quae nunc ignoro, de te perquirere tempto.
Dic mihi, Ruodmanni post funera, patris amandi,
Qui diversorum tibi dotes auxit honorum,
75
Sed pro morte sua viduatis vestibus usa,
Quid sit, quod thalamis iterum sociata fruaris.
Quis vel quantus erit, quem sic tuus ignis adurit,
Aut quando taedas celebrasti, dic, rogo, tantas?
Quae sic obscurae me tunc tenuere latebre,
80
Quod non me tantis licitum fuit adfore festis?
Haec si nosse velis, penetrale revisere mentis
Te iubeo; pateat tibi, quod mea dictio firmat.
Quod me coniugiis iterato foedere cernis
Innexam, vita postquam privabar amata
85
RVDMANNI patris, mihi qui largitor honoris
Augebat dotes sub gaza divite pollens,
Vt, ne mireris, per dicta futura moneris.
Nam me cum solam nullo custode relictam
Sentirent homines sub iniqua peste latentes,
90
In me, nullus erat quia vindex, arma movebant,
Rebus me patriis eversis funditus arvis
Privantes tractu sub predae, flebile dictu,
Aequabatque solo me sternens dira cupido
Illorum, quondam caeli super astra levatam.
95
Ambicione pari necnon in pectore capti
Predia sub scripto mihi tradita tempore prisco
Nil sibi iusticiae servantes obtinuere.
Talibus in furiis impune furentibus illis
Sedi deplorans pectus manibusque cruentans,
100
Nam fuit augmentum luctus geminata malorum
Sors: funus patris funestaque preda latronis.
Sed tamen e tanto tractabam plurima damno:
Inter tot casus defensor cum mihi nullus
Staret, quo talem possem superare laborem,
105
Devenere mei turbato corde coloni
Acciti de me mihi consiliumque dedere
Vtile, quod signis ratio firmabat apertis.
Nostrum communem nam me replicante laborem
Illorumque mei per casus damna videri,
110
"Mater, consiliis", dicebant, "utere nostris.
Exagitent lites si te bellique furores
Nec tibi nec nobis nullius summa salutis
Adsit fautoris nec spes solatia dantis,
Te magis obtamus, quod honestius esse probamus,
115
Huic desponsari, cuius dicione tueri
Possis, raptori maneas quam pastus hianti,
Res etiam nostrae cuius munimine salvae
Tutentur nobis sub pacis flore prioris."
Hunc ego conquirens has coepi promere voces:
120
"Dicite, filioli, si vir queat unus haberi
Inventus, mundo qui conversetur in isto,
Talis vel tantus, virtutibus undique septus,
Vt pacem capiam, cui certo foedere nubam,
Atque fugans hostes nobis hucusque nocentes
125
Robur virtutis sponsi gerat ipse prioris."
Tunc monstrabatur, qui nunc superesse videtur,
Vir magni meriti, laudamine congruus omni,
Christo dilectus, domnus WITIGOWO vocatus,
Vtilis in lingua, cui sancta sophya magistra.
130
Fecerat hunc omni doctorem celitus orbi,
Et bona, quae verbis docet, haec colit omnia factis.
Nullius plectrum linguae, non organa vocum
Nec quae de factis resonat scriptura beatis
Enarrare valet, pietas quam maxima constet
135
Huic domino patri, qui templum pneumatis almi
Factus divinae sedes est atque sophiae.
Hinc quoque consilii capiens munimina tanti
Per regale datum per pontificumque senatum
Talibus electo meritis sum tradita sponso,
140
Qui decus omne mihi retulit mox dote recenti;
Eius quin totum sub dextro iure sinistrum
Deficiens in me nullam vim posset habere,
Ipse domi mecum si vellet vivere tantum,
Vt iam precinui, cessans hinc inde vagari.
145
Quae modo dicuntur de te, si firma probantur,
Tristibus abiectis decet ut magis ipsa fruaris
Laeticia, monitor cuius manet iste senator,
Tantas vel tales cuius fert actio laudes.
Sed quos flendo canis grandi gemituque revolvis
150
Motus instabiles eius gressusque vagantes,
Ni fallor, credo dubia nec mente recondo,
Eius pergentis non se res ducit inanis;
Tu, tam continuus quo tendat transitus eius,
Dic inquirenti tantum ratione patenti,
155
Menteque qua vadit, res protinus ipsa probabit.
Pulsat sepe viam diverso tramite tritam
Circumquaque vagus meus hic per devia sponsus.
Sepius ad regem cursum tenet, ecce, frequentem,
Quo per multorum morulas tardando dierum
160
Congaudet regi, quia collaetatur et illi.
Nam cum doctiloquum sapientia conderet ipsum,
Dicitur os regis, populorum lingua salubris,
Inter catholicas primas rutilando columnas;
Regum rectores comitum docet atque cohortes.
165
Rege iubente suis parent simul omnia dictis.
Contra velle suum se vertit nemo retrorsum;
Esse manum regis nam plebs hunc predicat omnis.
Taliter hic tardans, sceptris regalibus astans,
Ecce, domi sponsae non vult memor esse relictae.
170
Tandem sceptrigeram cum tardus deserit aulam,
Ad patriam rediens demum venit alter ut hospes,
Mansitat atque meis exosa mente sub alis
Vix unam noctem, quod cogit transitus idem.
Hinc iterum votis capitur mens ire volentis,
175
Oret apostolicas ut prona mente lucernas;
Ad persolvendum Romam vult visere votum
Nilque moratur iter, veluti per tristia semper
Me paciens solitis post se clamare querelis.
Cursu continuo tardans hic tempore longo
180
Clauso multorum remeat sub fine dierum,
Et veniens ad me dicit: "Carissima, salve".
Hoc etiam dicto dicit celer inde: "Valeto".
Primo fitque Vale quam signent oscula Salve.
Circuit hinc omnem variis discursibus orbem,
185
Cautae prospiciens, cuius sit cespitis haeres,
Invenit et de me se predia multa tenere.
Tunc faciendo moras sedet illic rite gubernans,
Omne quod est fractum dinoscitur atque solutum,
Sedes desertas destructaque tecta reformans.
190
Colligit et fructus, generat quos herbida tellus,
Nolens incultae sine fructu rura iacere.
Dives possessis ita semper gaudet in arvis;
Ex quorum sumptu desudat divite cultu
Pervigil, aecclesias domini sub honore dicatas
195
Gemmis ornari varium per stemma metalli,
Et per structuras studet has augere politas.
Cuius opus studii tibi paucis intimo, fili:
Purchardus ductor, summae probitatis amator,
Regalem fiscum, Sleitheim cognomine dictum,
200
Ad laudem matris nobis dedit omnicreantis,
Sic tamen hunc tribuens: post eius vivere presens
Coniugis atque suae post nostrum dixerat esse.
Tunc stetit hic multos sine nostris usibus annos;
Nam postquam vitae finem dux clauserat ipse,
205
Iuxta condictum coniux possederat illum,
Quae post hunc multis in mundo vixerat annis.
At quando domini, superest qui, iura subivi,
Congruit ut, donis promptus servivit in amplis
Matronae tali regali stirpe fluenti,
210
Quod gessit studio sperans de foenore tanto,
Quatinus haec eadem fraglando sic per amorem
Hunc sibi continuo sociaret foedere firmo.
Et devicta suis per dona monentia votis
In sua iura locum propriae dedit ante notatum.
215
Plurima quid refero? Confestim venerat illo,
Moenibus et cunctis noviter docteque paratis,
In partes varias quae solverat ipsa vetustas,
Aedibus aecclesiam gemuit censuque neglectam.
Quam circumcingens et fundum lacius augens
220
Fecit opus clarum, domino pernobile templum,
Adiungens omnem, qui congruit, ecce, decorem.
Rebus et ipsius nunc aeclesiasticus usus
Sufficit, ecce; loco laudetur Christus in illo.
Est alterque pagus noster Funginga vocatus,
225
Pulcher in aspectu, sub cultus fertilis usu,
Quem dedit inprimis mihi certo foedere dotis,
Me, sed adhuc teneram, cum primo flore puellam
Presul Pirminius cepisset amare beatus
Norma iustitiae sub sobrietatis amore.
230
Hunc WITIGOWO meus pro cuius amore maritus
Diligit in tantum, ni fallor, protinus ipsum,
Vt mihi preferret, si res fortunaque vellet;
Precinui deflens nam me velut ante relinquens,
Perdurare loco non cessat semper in illo.
235
Ac ibi cum modicum spectaret stare sacellum,
Quod signum tituli vox clamat garrula vulgi,
Presulis ob meritum venerandi, qui dedit illum,
Esset ut ad munus mihi dotis in ordine primus,
Has minimas aedes ex cunctis partibus augens
240
Altae constructum perfecit nobile templum
Per girumque loci faciens habitacula claustri
Adiunxit cellas domino famulantibus aptas,
Hic ut securi vivant sine turbine mundi,
Addens ex opibus, quaecunque poposcerat usus.
245
Tale monasterium Christi sub honore dicatum
Iste meus studio patravit vir WITIGOWO.
Est tamen hoc operum tenuis velut umbra suorum,
Nam graviora quidem perterrent quemque loquentem;
Sit quamvis sapiens, his est tractatibus expers.
250
Finibus in multis, qua latus tenditur orbis,
Servitium domini celebratur corde fideli
In sacris domibus, quas fecerat ipse benignus.
Mater, mira refers muliebri pectore merens.
Gaudia laetitiae tibi tergant vivere triste;
255
Convenit hoc potius sub patris laudibus huius.
Id non contemptus, sed honor tibi dicitur auctus.
Intendit rectae, regum secreta tenere,
Vt sit principibus pariter perfectus amicus;
Inde potens vere tuus est defensor ubique.
260
Dic, si regificis umquam solamina donis
Ille tibi ferret, quando de rege rediret.
Pretulerat certae; non est mihi posse negare.
Nam testamentum, quod per regale sigillum
Munitum fuerat, dudum redeundo ferebat,
265
In quo libertas mea firmaturque potestas.
Per quae debet ei dare grates contio nostri;
Nam sunt communis liberrima scripta salutis.
Hoc ad gaudendum, non tristi more dolendum,
Te, rogo, commoveat, quia sic tua sceptra coruscant.
270
Dic et, apostolicos cum viseret ille patronos
Romae, post reditum tibi ferret quale dativum.
Quod dedit ipse mihi, licet essem pectore tristi,
Tale fuit donum, quo non preciosius ullum,
In quo ponendo spem nulla pericla pavesco:
275
Vas cristallinum Christi de sanguine plenum.
Dico laetanter: "Gaude nunc, Augia mater,
Munere pro tali, cum sis felicior omni
Mundo; quam felix est et tuus ille fidelis,
Subtilis talem tibi qui coniunxit honorem,
280
In quo, donna, vales culparum tergere sordes,
Hostes ac gemini tibi non sunt, crede, timendi.
Et reliquis opibus si te pater ipse beatus
Non claram faceret, tamen haec data dona notarent,
Vt precessores meritis precelleret omnes.
285
Tantorum laudes operum, deus, accipe clemens.
Nam quod in his canitur, tua gloria lausque probatur,
Es qui per patrem dignatus mittere talem
Augensi matri, quo plaudant munere nati.
Nobis alternis est sermo sed quia dictis,
290
Horum templorum structuram, quaeso, tuorum
Ad laudem domini quis fecerit, ede roganti.
Pingitur astrorum vario velut ordine celum,
Sic redimita tuis stellaris et ipsa sacellis.
Hoc decus esse tibi nec prisco tempore vidi,
295
Cum pater in mundo RVODMANNVS vixerat isto,
Quamvis et ipsius stares ditissima rebus.
Moenia tanta virum peragi sic posse per unum
Miror bis quinis tam parvi temporis annis,
Ex obitu numerus quos ordine continet eius.
300
In meliora locum mutavit quis, rogo, totum
Hunc pulchrae renovans gemmisque micantibus ornans?
Pulchrius ut cernis quod fulget in aedibus istis,
Hoc totum fecit, modo qui mihi proximus haesit.
Nam velut ipse canis, domini de morte prioris
305
Ascendit decimum nunc orbita solis in annum,
Quos me predoctae WITIGOWO rexerat iste.
Ac, ut precinui, licet huc illucque vagari
Numquam cessaret mihi rarus semper et esset,
Impigrae nullum tamen intermiserat annum,
310
Hunc operis facto quin claudere vellet in uno;
Et quando cepit vel quando cepta peregit,
Nunc tibi colloquiis a me monstratur apertis.
Ceperat in primo mihi cum dominarier anno,
Est latus aecclesiae levum genitricis ad almae
315
Fundans eximium devota mente sacellum,
Quod Ianuarii voluit sub honore dicari,
Caelestis patriae quem fecit amore subire
Palmam martyrii victrix confessio Christi.
In quo dispositis divinis cultibus aris
320
Vna, beate, tibi, protomartyr Stephane Christi,
Est erecta, preces ut clemens ipse receptes,
Quas devotorum tibi fundit contio fratrum;
Altera, Laurenti, tibi cernitur atque dicari,
Tu simul ut votis te rite precantibus adsis.
325
In medio quarum WITIGOWO, norma bonorum,
Erexit celsam studiis ferventibus aram,
Hanc ornans tabula gemmis auroque parata,
Qua Ianuarii concluserat ossa beati.
In tali primum studio perduxerat annum.
330
Voces omnigenae dicant: "Tibi gloria, Christe!"
Vt cursus anni tunc advenere secundi,
Divini cultus non immemor ille beatus
Pulchrae formatam cepit fundare capellam,
Porta monasterii qua pandit pervia claustri,
335
Omnibus aggressum demonstrans atque regressum,
Quam sub Pirminii sacravit honore beati,
Qui pastor primo me rexit amore paterno.
Inde morans operi nil iunxit moenia claustri,
Hic ubi circuitus fuerat non rite peractus
340
Hac Ianuarii supera de parte beati
Culminis aecclesiae, quem tum perfecerat ipse,
Atque gradus saxo fecit post ista polito,
Scanditur aecclesiae per quos ad limina portae.
Picta manet muro necnon genitricis imago,
345
In gremio Christum gestantis pignus amorum,
Quam graduum fratres proni super alta iacentes
Orando tangunt ac sancta per oscula lambunt.
At latus ad dextrum signat pictura beatum
Evangelistam Marcum, faciemque decoram
350
Fert Ianuarius levo sub margine pictus,
Orat quos ambos devotio nostra patronos;
Pingi quos ideo voluit domnus WITIGOWO,
Vt defensores defendant undique tales
Nos ex insidiis his adversantibus hostis.
355
Iusserat et totum pictores pingere claustrum;
Sunt illae tabulae, quae per laquearia pictae
Signantes patrum facti monimenta priorum;
Vivere quod bellis, quae conversatio pacis
Illis tunc fuerat, totum pictura figurat.
360
Introitum claustri, quem verbis ante notavi,
Sub forma patrum iussit variare meorum,
Quos mihi prelatos fecit prelatio dignos.
In quocumque loco soliti sunt cernere primo,
Qui veniunt, templum domino sit quale paratum.
365
"Tu quoque vilescis tanti privata decoris,
Vt non una tibi domus est, quae possit haberi
Apta ministerio Christi, popularis et ordo
Nec teneat spatium, sub quo glomeretur in unum.
Iuxta quod possum, nunc est mihi velle benignum
370
Structurae veteri, modo pars quae tota sacelli
Constat, adaequatos forma coniungere muros
Aequalis spatii iunctura circiter omni;
Fiat obumbratum pariter tectumque per unum
Illud opus nostrum, superest et quod modo priscum,
375
Et sic aecclesiae firmemus culmina magnae."
Gaudia tunc animo fateor me promere leto,
Eius quod dulci verbo me contigit uti;
Mecum nam raro verbum permusitat ullum.
"Gratia, domne, tibi!" tum flexo poplite dixi,
380
"Miro qui cultu rerum varioque paratu
Me decus esse facis diversis partibus orbis.
Omnia quae placeant, tibi quod sapientia pandat,
Fac, rogo, fac gaudens, ex ipsis nulla relinquens.
Plurima quid refero nimium iam tarda loquendo?
385
Omnia quae dixit, tribus annis ipse peregit,
Aequali forma faciens compage venusta
Tale deo templum, quo non spatiosius ullum.
Omni structura diverso stemmate fulta,
Vt dominus voluit, festinans ipse paravit
390
Huic arcus camyros et subdidit undique sculptos
Gipso sub variis et verno flore figuris.
Fecerat hos sectas et sustentare columnas
Pulchrae de saxis distinctis atque politis.
Tunc opus omne quidem cum perduxisset ad unguem,
395
Laetitia grandi templum sollemne dicari
Fecerat in sanctae devotus honore Mariae
Virgineique chori pro nobis in prece proni
Et sub apostolicis Petri Paulique coronis.
Largitor studii talis tibi, Christe, volenti
400
Iura potestatis sex taliter indidit annis.
Mox ut septeni devenit circulus anni,
Altius arrectam sursum construxerat aulam,
Sancte, dicata tibi, Michahel archangele Christi,
Quae micat Otmaro pulchrae pariterque beato.
405
Quam per utrumque latus firmaverat ille benignus
Cum turri gemina tereti sub imagine facta,
Fornicibus curvis per circuitumque reductis,
Ad quas ascensum monstrat gradus esse supinum.
Has inter, pretii mercatus pondere magni,
410
Cymbala signorum suspendit dulce sonantum.
Ante domus sanctae limen post ista Mariae
Excoluit pulchrum, parvi licet aequoris, hortum.
Quem cingens muris ac arcubus undique curvis
Fecit terrestrem paradysum luce micantem,
415
Qua longae splendet templi decus atque relucet,
Huc adventanti nova dans spectacula plebi.
Huius in aecclesiae medio, quam fecit et ipse,
In gradibus positam sublimem sustulit aram,
Fronte sub adversa quae respicit ostia contra,
420
Vt mos est, tabulam cui tunc prefecerat unam
Fulgentem solidis auri de mole talentis.
Per cuius medium speculum patet, ecce, serenum,
Quod pariter viridis vitrei manet atque coloris,
In quo quisque suum valet aptae cernere vultum.
425
Si quis in aecclesiam graditur vel pervius ipsam
Coram se pronus, naturae poscit ut usus,
Ecce, retro positum rutilat spectabile totum.
Talibus in studiis me sic senioris amantis
Hoc per grande decus se clausit septimus annus.
430
Auctor tantorum, tibi sit laus, Christe, bonorum.
Vt sol octavi metam tunc volverat anni,
Hoc paradisyaco coram fundaverat horto
Aeclesiam sancti prepulcram Bartholomei.
Atque salutiferum iuxta sacraria templum
435
Fecit, Herasme, tibi, simul et tibi, martyr Heracli;
Hoc statuit causam domnus WITIGOWO per istam,
Aedibus in sacris prefulgens ut locus omnis
Esset confugium, spes tuta salusque precantum,
Illorum sordes ut Christus diluat omnes,
440
Sanctorum meritis intervenientibus ipsis,
Nomen per quorum micat unumquodque sacellum.
Sic es octavo florens virtutibus anno
Ascendit nonum, quem cepit ducere totum,
Ornans aureolis altaria singula gemmis.
445
Ante, Maria, tuam, virgo prenobilis, aram
Vna sub ascensu graduum, miranda paratu,
Gemmis ac auro vestita nitescit ab illo.
Fecit et argenti plectro tabulata parari,
Cum quibus est laterum precingens undique textum,
450
Arae quem lecti speciae circumtulit ipsi
Voceque de nostra Confessio dicitur alma.
Hidria post ipsam domini stans comminus aram,
Qua fieri vinum fluxum precepit aquosum,
Orantum votis et adhuc fert dona salutis.
455
Hinc iterum Marco gaudens altare beato
Et simul in sanctae crucis unum fecit honore,
Pulchrae quae cocto vestivit funditus auro
Et pinxit variae per gemmas atque monile.
Huius de cura cum sis de stercore fulta,
460
Dic pocius, vitae sibi sint ut tempora longae,
Talibus in votis apellans iura tonantis.
Nam tibi cum patrem retinere licentia talem
Constat, reginae semper dominaris in arce;
At, quod non fiat, si te pius ille relinquat,
465
Turpis semper eris, velut est ancillula vilis.
Cum quis tristatur, qui captus mente tenetur,
Per consolantem sibi quaerit habetque quietem;
Sic ego, crede mihi, tua per solamina, fili,
Tristibus abiectis extollo gaudia mentis;
470
Nam promissa tui firmat sententia veri.
Dum me norma regit senioris, qui modo vivit,
Florent interea, stant firmiter et mea iura;
Post haec, ni fallor, capitis cum culmine privor
Tanti, continuo vulgaris fabula fio,
475
Errans sicut ovis tergo prolapsa regentis.
Mecum propterea tua, fili, fundere vota
Da studium Christo, ne nos fortuna sinistro
Cum pede prosternat nobis et gaudia demat
Tanti pastoris, pleni caelestis amoris!
480
Sancta dei mater, virgo, da vota frequenter
Nato pro nobis pro vita nosque regentis!
Ac omnes sancti, quorum sub honore dicari
Templa dei fecit, quae circumquaque paravit,
Eius apud dominum memores sine fine per evum
485
Iura potestatis vernantia flore quietis
Adquirant illi pro consolamine Christi;
Et post depositam mortalis corporis umbram
Fiat eis socius caelesti sede locatus.
Hoc velit ipse deus, qui constat trinus et unus,
490
Vt WITIGOWO pater valeat iubeatque potenter
Ac ipsius, Amen, vivat per saecula nomen.
Carminis hic finem dat clausula fertque quietem
Curae scribentis, quia labilis est labor omnis,
Premia sed semper stabunt sine fine potenter.
495
Post ut in undecimum venit feliciter annum,
Commissas animas aequo moderamine frenans,
Martyris aecclesiae Christi sub honore dicatae,
Est qui Pelagius, canit ut scriptura, vocatus,
Aedes inclusas ac arto limite septas,
500
Quas structura prius non congrua sustulit intus,
Lumine quam nemo sapientum viderat aequo,
Dicens hanc studiis fultam minus esse peritis,
Nunc sic informem pater instauraverat idem,
Aequans pulvereae glomeratum pondus harenae
505
Fecit honorificum spacioso margine templum.
Haud procul hinc domus est, regali stemmate fulgens,
Rebus et arte sua satis augustissima facta,
Ipsius augusti quoniam construxit honori.
Est nec multorum series revoluta dierum,
510
Hic quod cum primis, quos nutrit Suevia dulcis,
Ad Latium regem primus perduxerat orbem,
Illius hunc iuri frenans terrore minaci:
Romulidas arces audenter et inde petentes
Milite cum multo, quem secum contulit illo,
515
Accumulans acies latae fuit imperiales.
Dicebant Itali subita formidine laesi:
"Tantae virtutis quem vos hunc esse putatis?
Isti sceptrigero non contra dicere nemo
Debet, qui tantas hominum veit, ecce, columnas!"
520
Hoc ut dixerunt, alii responsa dederunt:
"Quam docet atque regit, nobis hunc Augia misit;
Suevorum primas erit hic simul aureus abbas.
Vtilitas nostri manet hoc, famulemur ut illi."
Romani proceres tunc se sua cunctaque dantes
525
Regi caesaream mox imposuere coronam;
Caesar et augustus posthac est ille vocatus.
His ita transactis remeavit pastor herilis
Ad gremium sponsae, recreans sua membra quiete.
Quis vel quantus erit, pietas sua rite probabit;
530
Quam si scire velis, nunc auribus ebibe cordis:
Vivit enim castae, gemino succensus amore
Ac evangelico munitus corde sigillo.
Serpentem nivea fovet absque timore columba,
Omnis et invidiae fugit illum pallor ubique.
535
Iurgia semper odit, tranquilla silentia poscit;
Sed velut exemplis res est bene cognita multis,
Gloria iustorum furor est ac ira malorum.
Hunc ita temptari patitur permissio Christi
Rebus in adversis, minima sed parte nocivis.
540
Nam cum per damnum tulerit quid mente molestum,
Armatur telis, quae dat patientia fortis,
Invocat atque deum, redimit qui protinus illum.
Sepius hunc tanto vidi fluitare periclo,
Vt manus hostilis caneret cum voce iocantis:
545
"Qui sapias, gaude! miser est iam perditus ille,
Hostibus et laetis fit luctus amarus amicis."
Interea domino clamans de pectore prompto
Omnia sustinuit secum patienter et egit.
Post modicum dominus venit, fit et iste redemptus;
550
Gloria venit ei, mox erubuere superbi.
Hic est de numero pacientum damna beato,
Cum domino quorum sunt regna beata polorum.